IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Q. 3, M. 1, C. 2
IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Q. 3, M. 1, C. 2
UTRUM CAUSA MALI SIT DEUS VEL CREATURA TANTUM.
Supposito ergo quod malum habeat causam secundum aliquem modum, quaeritur utrum Deus sit causa mali aut creatura tantum.
Quod Deus sit causa mali, 1. videtur dicere Augustinus, in libro De gratia et libero arbitrio: "Existimo operari Deum in cordibus hominum ad inclinandas eorum voluntates quocumque voluerit, sive ad bona pro sua misericordia sive ad mala pro meritis eorum, iudicio utique suo aliquando aperto, aliquando occulto, semper autem iusto". Ergo ipse Deus inclinat voluntates hominum ad mala; ergo ipse est causa malae voluntatis; ergo est causa mali.
2. Item, Augustinus, in eodem: "Deus idololatriae peccatum volens vindicare, hoc operatus est in eius corde cui iuste irascebatur, ut admonitionem salubrem non audiret, sed contempta, iret inbellum, ubi cum suo exercitu caderet" ; et tangit B. Augustinus illud quod habetur II Paral. 25 de Amasia rege Iuda. Dicitur enim sic: "Noluit audire Amasias, ea quod Domini esset voluntas ut traderetur in manibus hostium propter deos Edom". Secundum ergo verbum B. Augustini hoc operatus est Dominus in corde eius ut non audiret admonitionem salubrem; sed non audire admonitionem salubrem est malum; ergo Deus operatus est malum.
3. Item, ad idem, super illud Psalmi: "Convertit cor eorum, ut odirentpopulum eius", Glossa: "Dum auxit felicitatem Israel, hoc Dei beneficio ad invidendum Israel conversi sunt, quia iammali erant". Ergo ipse Deus fuit causa invidiae ipsorum; ergo est causa mali.
4. Item, super illud Psalmi: "Verumtamen propter dolos posuisti" etc., Glossa: "More dolosi fecisti eis, sub specie boni dansquae sunt eis mala, sicut dolosus, dum alium deicerevult, iuxta lubricum ponit. Unde sequitur: "Deiecisti"" etc. Ergo Deus et facit dolum et facit malum.
5. Item, Anselmus, libro De casu diaboli, 20 cap.: "Quid mirum, si quemadmodum Deus dicitur inducere in tentationem, quando non liberat ab ea, ita fatemur eum dare malam voluntatem, non prohibendo eam, cum potest, praesertim cum potestas volendi quidlibet nonnisi ab illo sit?" Ergo Deus dat malam voluntatem; ergo est causa malae voluntatis.
6. Item, idem, in eodem, 27 cap.: "Non solum hoc habet aliquis a Deo quod Deus sponte dat, sed etiam quod iniuste rapit, Deo permittente; et sicut Deus dicitur facere, quod permittit fieri, ita dicitur dare, quod permittit rapi". Sed permittit mala rapi sive fieri; ergo Deus dat mala; ergo est auctor malorum.
7. Item, "quidquid estcausa causae, est causacausati" ; sed malum est a libero arbitrio, liberum autem arbitrium, secundum quod huiusmodi, est a Deo; ergo malum est a Deo. — Quod autem malum sit a libero arbitrio, dicit Augustinus, in libro De libero arbitrio, circa finem I libri.
8. Item, Isai. 1O,15: "Numquid elevabitur securis" etc., Glossa: "Sicut huiusmodi instrumenta nihil per se sunt agentia, ita Sennacherib nihil per se operatus est". Sed operatus est malum; ergo malum illud erat a Deo.
Contra: a. Super illud ad Rom. 3,5: "Qui infert iram" etc., Glossa: "Illius rei Deus est ultor, cuius non est auctor, id est iniquitatis". Ergo Deus non est auctor iniquitatis; ergo non est causa mali.
b. Item, ad Rom. 6,10, super illud: "Quod autem mortuus est peccato" etc., Glossa: "Non Deo auctore fit homo deterior, sed voluntatisvitium est, quo homo est deterior". Ergo, ut supra, Deus non est auctor mali.
c. Item, super illud Psalmi: "Ut dolum facerent in servos eius", Glossa: "Istorum tam graviumpeccatorum auctor non est Deus, qui nullius etiam peccati levissimi auctor credendus est".
d. Item, Augustinus, libro 83 Quaestionum: "Nullo sapiente homine fit homo deterior; est autem Deus omni sapiente homine praestantior; multo minus igitur non fit Deo auctore homo deterior, cum quod dicitur illo auctore, dicitur illo volente". Sed Deus non vult malum ; ergo non est auctor mali.
e. Item, si est causa mali, est in Deo vel in homine aut in eo quod nec Deus est nec homo; sed non est in Deo: bonorum enim Deus causa est; ergo est in homine vel in aliquo alio.
f. Item, Dionysius: "Malum non est in Deo, et malum non estres mota a Deo". Ergo Deus non est causa mali.
g. Item, Augustinus, libro De libero arbitrio: "Vide quo pertineat defectus, et ad Deum [non] pertinerenon dubites". Sed malum est privatio vel detectus boni; ergo nullo modo pertinet ad Deum; ergo Deus non est causa mali.
h. Item, super illud Luc. 6,9: "Licet animam salvam facere" etc., Glossa: "Non est auctor mali Deus".
I. Ad primum ergo dicendum quod illud verbum Augustini intelligitur de malo poenae. Peccatum enim aliquando est poena peccati, quando scilicet homo incidit in peccatum ex merito suo; et in quantum poena est, a Deo est, in quantum vero peccatum, ab homine est. Et hoc patet per hoc quod addit Augustinus: "Iudicio Dei aliquando aperto, aliquando occulto, semper autem iusto".
2. Simili modo respondendum est ad secundo obiectum. Nam obduratio in non audiendo admonitionem salubrem est poena peccati praecedentis, et sic a Deo est.
3. Ad tertium dicendum quod hoc quod dicitur in Glossa super illud: "Convertit cor eorum" etc., "non ideo dicit convertit Deus corda eorum, quia Deus sit auctor mali", sed quia, "cum ipsi suo vitio essent mali, ille de malo illorumbene fecit". Unde in eadem Glossa: "Dum auxit felicitatem" etc., ut supra ; et sequitur: "Convertit cor eorum, non itaquecor illorum malumfaciendo, sed populo suo bene faciendo". In quo notatur quod illud quod factum fuit a Domino, scilicet prosperitas Israel, esset occasio quaedam ipsis mali, non quod Deus sit occasio vel causa mali.
4. Ad quartum dicendum quod illud intelligitur de bonis temporalibus, quae dantur a Deo et sunt materia vel occasio cadendi in aliquod peccatum, non quod Deus faciat cadere in malum. Et quod dicitur "more dolosi", non intelligitur quod Deus morem habeat dolosi, sed quaedam remota similitudo vel proportio intelligitur.
5. Ad quintum, quod dicit Anselmus, dicendum quod non dicitur Deus proprie dare malam voluntatem, sed dat voluntatem et homo efficit eam malam; sed dare respectu malae voluntatis, in quantum est mala, est permittere.
6. Ad sextum dicendum quod dare sumitur ibi pro permittere. Unde dicitur in auctoritate: "Sicut Deus dicitur facere, quod permittit fieri, ita dicitur dare, quodpermittit rapi".
7. Ad septimum dicendum quod tenet ratio in iis ubi causa media tenet rationem extremorum secundum unum modum; sed non sic est hic: nam liberum arbitrium deficiens est causa mali, Deus autem causa liberi arbitrii, non secundum rationem deficientis: et ita non est continuatio in medio et extremis; propter quod non valet illa ratio.
8. Ad auctoritatem vero Isai. 10,15 dicendum quod operatum dicitur dupliciter: unum ipsa poena illata peccatoribus mediante Sennacherib tamquam instrumento, et secundum hunc modum operatum est a Deo; alio vero modo ipsa actio mala est operata, et ratione actionis in se adhuc est dicere quod a Deo est mediante Sennacherib; ratione vero mali non est a Deo, sed sistit in libero arbitrio deficiente.
On this page