Text List

IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Q. 3, M. 1, C. 3

IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Q. 3, M. 1, C. 3

UTRUM MALUM SIT A CREATURA QUIA EX NIHILO VEL QUIA EX ALIQUO.

Consequenter quaeritur, supposito quod malum non sit a Deo, sed a creatura, utrum sit a creatura quia ex nihilo vel quia ex aliquo, scilicet bono.

Quod autem quia ex nihilo, ostenditur in hunc modum: a. Augustinus, II libro De libero arbitrio: "Omnis deiectus est ex nihilo". Sed omne malum est detectus; ergo omne malum est quia ex nihilo.

b. Item, Augustinus, II libro Ad Valerium: "Non ex bono potuit oriri mala voluntas, quia bonum factum est a bono Deo, sed quia de nihilo factum est, nonde Deo".

c. Item, Augustinus, XII De civitate Dei: "Voluntatis malae non esteffectio, sed defectio; deficere autem est ab eo quod summe est, ad id quod minus est, tendere". Sed deficere est, quia est ex nihilo: quod patet in summo bono, quod nullatenus deficit; ergo malum est, quia est ex nihilo.

d. Item, Contra epistolam Fundamenti: "Naturae, quaecorrumpi possunt, quodcorruptionem habent, hoc est quia dei nihilo fiunt". Sed omne malum corruptio est; ergo omne malum reducitur ad hoc quod res sit de nihilo.

e. Item, Dionysius, De divinis nominibus: "Malum non estex bono, et si ex bono est, non est malum; neque enim ignis est infrigidare neque boni non-bona facere", scilicet mala. Sed omne quod est aliquid, bonum est; ergo malum non est ex aliquo; et est ex aliquo vel ex nihilo in quantum tale; ergo est ex nihilo.

Contra: 1. Anselmus, De peccato originali, et similiter idem, in Monologion, dicit: "Quod nihil est, nullius causa est". Ergo res, quia est ex nihilo, nullius causa est; ergo nec mali, cum malum aliquo modo sit.

2. Item, quod malum sit ex aliqua creatura, habetur ex hoc quod dicit Augustinus, in libro 83 Quaestionum. Sic enim ratiocinatur: "Malum non est a Deo, cum honorum sit causa; ergo est in homine vel in aliqua re quae nec est Deus nec homo. Si autem est in homine, aut hoc est vi aut suasione. Sed vi nullo modo, cum quodviolentia fit, omnino non sit culpabile; Deus autem optime fecit hominem, ut, si vellet manere honus, nullo resistente impediretur; non ergo fit homo malus violentia alterius hominis. Suasione autem alterius hominis siconcedimus hominem depravari, quaerendum est de ipso suasore, a quo depravetur: non enim potest non esse pravus talium suasor. Si vero nec est homo nec Deus, quidquid illud sit, aut vim intulit aut suasit. De vi respondetur idem quod supra. De suasione autem, quidquid est, quia suasio non cogit invitum, ad eiusdem hominis voluntatem causa depravationis accedit, si aliquo sive nullo suadente sit depravatus". Ergo mali quod est in homine, causa est ipse homo, sive alio suadente sive non suadente. —— Ad contrarium vero opponitur sic: Mala voluntas est causa efficiens operis mali; mala vero voluntas aut habet aliquam voluntatem pro causa aut aliquam naturam. Si habet voluntatem pro causa, aut bonam aut malam; sed bona voluntas nullatenus facit voluntatem malam; ergo habet voluntatem malam pro causa; sed iterum illa, cum sit facta, habet aliquam causam; oportet ergo quod in aliqua natura: nam si in nulla, omnino non fuit; in mala vero natura non potest esse mala voluntas: nam mala voluntas privat bonum; ergo voluntas mala est in bona natura; ergo, cum malum sit voluntas mala, erit malum in natura bona; ergo malum erit in aliquo tamquam in causa.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod malum est in bono, et ita in aliquo ; sed non ex hoc quod est ex summo bono, est malum, immo ex hoc quod ex nihilo.

[Ad obiecta]: 1. Ad obiectum autem in contrarium, dicendum quod illa propositio Anselmi: "Nihil nullius est causa" intelligitur de hoc quod omnino nihil est, sed non negatur quin res defectibilis sit causa defectus, sicut est hic dicere causam.

2. Ad id vero quod obicitur quod malum est ex aliquo: dicendum, secundum quod dicit Augustinus, quaerens causam mali, in XII De civitate Dei, quod malum est in bono, mutabili tamen. Unde quaerendo causam ut subiectum, dicendum quod malum est ex aliquo et in aliquo. Quaerendo vero causam efficientem sive exemplarem, dicendum quod malum non est ex bono tamquam efficiente vel exemplari, sed est ex mutabili, in quantum est ex nihilo: loquimur autem hic de malo secundum quod dicit defectum, sive naturalem sive voluntarium. Sed de defectu voluntario, quia superaddit, inferius quaestio habebitur. -— Ad obiectum autem in contrarium, ex verbo Dionysii dicendum quod, licet malum sit in bono, non tamen sic efficit bonum malum, sicut nec calidum efficit frigidum, deficiendo tamen fit ex bono. — Ad id vero quod videtur obici in contrarium, quod causa mali sit in homine: respondendum quod intendit ibi Augustinus utramque causam mali culpabilis tangere, videlicet ipsum liberum arbitrium, quod non cogitur ad malum, et, quia ex nihilo est, vertibile est in malum; cum autem vertitur, sua voluntate vertitur. Et hoc est quod dicit Augustinus, in libro 83 Qaaestionum: "Est vitium voluntatis, quo homo est deterior; quod vitiumlonge abest a Dei voluntate, ut ratio docet".

PrevBack to TopNext