Text List

IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Q. 3, M. 1, Praeambulum

IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Q. 3, M. 1, Praeambulum

Consequenter quaeritur de causa mali, quod est quaerere a quo sit malum. Et quaeritur primo utrum malum habeat causam vel non; secundo, si habeat causam, utrum Deus sit causa vel creatura; tertio, si creatura, utrum quia ex nihilo vel quia ex aliquo, scilicet bono; quarto, quia malum culpae non est in omni creatura, sed tantum in rationali, utrum sit tantum a diabolo aut etiam ab homine; quinto, si .est ab homine, utrum ratione liberi arbitrii aut tantum ratione sui aut ratione alicuius dispositionis superadditae, ut libidinis vel alicuius alterius; sexto, si est ratione alicuius dispositionis superadditae, quae sit differentia inter libidinem, secundum quod est causa, et cupiditatem et ignorantiam.

PrevBack to TopNext