Text List

IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Q. 2

IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Q. 2

QUID SIT MALUM.

Deinde quaeritur quid est malum.

1. Augustinus autem definiens malum, secundum quod commune est ad malum culpae et ad malum poenae, III De libero arbitrio, dicit quod malum est affectio, non natura; sed videtur quod ibi privetur natura, prout est communis decem generibus; ponit ergo malum extra decem genera.

Sed tunc dubitatur quo modo dicit malum esse affectionem, quia videtur quod contingat omnem affectionem reducere ad genus qualitatis, cum omnis affectio sit inclinatio ad actum interiorem vel exteriorem, et omnis inclinatio qualitas est. Quaeritur ergo de intellectu huius definitionis datae de malo. -— Item, affectio ad aliquam positionem reducitur; sed malum, cum sit privatio, non potest reduci ad aliquam positionem ; ergo malum non est affectio.

2. Item, Ioannes Damascenus sic definit malum: "Malum non est aliqua substantia neque substantiae idioma, id est forma, sed est accidens".

Sed videtur quod in hac definitione sit contradictio, quia omne accidens in "genere accidentis est, et omne quod est in genere accidentis est forma substantiae; quare videtur malum esse forma substantiae: quod tamen negatur in definitione. Quaeritur ergo quid ibi appelletur accidens.

3. Item, Augustinus, in libro Contra Adamantium, et Damascenus dicunt quod malum est tenebra intellectus. Et Augustinus, in libro De libero arbitrio, dicit quod malum est aversio a bono incommutabili et conversio ad bonum commutabile; et in libro De natura boni, quod malum est "privatio boni" ; et ibidem, quod malum est privatio modi, speciei et ordinis; et Anselmus: "Malum est absentia boni" ; et Damascenus: "Malum est ab eo quod est secundum naturam, in id quod est contra naturam eversio".

Quaeritur ergo, cum definitiones diversae eiusdem rei sint datae propter diversa, quo modo differunt istae diversae definitiones mali.

Respondeo: Definitiones distinguuntur sic: Malum enim vel respicit creatum vel increatum, ut respectu cuius dicit privationem. Si increatum, aut quod est perfectio cognitivae: et sic dicitur tenebra intellectus ; aut quod affectivae: et sic dicitur aversio ab incommutabili bono etc. Respectu vero boni creati, aut est respectu boni substrati: et sic dicitur affectio, non natura ; aut respectu boni privati: et secundum hoc dicitur "privatio boni" vel "absentia boni" sive privatio modi, speciei et ordinis. Sed quia ista privando facit in anima aliquam immutationem et relinquit positionem malam, ad idem pertinet alia definitio Damasceni, quae est: "Malum est ab eo quod est secundum naturam, in id quod est contra naturam eversio". Unde aliae dicunt puram privationem boni substrati, ista superaddit positionem pravam. Aut respectu boni intenti a quo deficit: et secundum hoc dicit Damascenus quod "non est substantia vel idioma, sed accidens", id est praeter intentionem.

[Ad obiecta.]: 1. Ad primum ergo dicendum quod malum est affectio, et affectio de malo praedicatur ut genus, secundum quod est loqui de genere respectu mali, quia proprie malum non habet genus. —— Sed ad id quod obicitur in contrarium, dicendum quod affectio dupliciter sumitur. Uno modo proprie, secundum quod dicit propriam inclinationem ad actum exteriorem vel interiorem. Verbi gratia, cum dico volo me velle, volo significat affectionem ad actum interiorem; cum dico volo me currere, ad actum exteriorem. Et sic proprie dicitur affectio de ad et facere, quia sic proprie ad actum est ordinata, et sic dicimus gaudium et spem esse affectiones. Alio modo dicitur affectio, sed improprie, voluntas deficiens non recte agendi, quae est respectu malae actionis. Cum enim dico volo, ibi est voluntas ut affectio quaedam; sed cum dicitur postea volo peccare, ut addatur actus malus, significatur quod potentia deficiens, ut deficiens, est circa actum malum; sed haec affectio dicitur potius infectio quam affectio. Primo modo est affectio bonum naturale, sed non secundo; et secundo modo intelligitur, cum dicitur malum est affectio, non natura.

2. Ad secundum dicendum quod Ioannes Damascenus accipit accidens non proprie, sed secundum quod accidens dicitur quod accidit praeter id quod intendit ipse operans, secundum quod dicit Dionysius: "Nullus agit aliquid inspiciens ad malum, sed magis ad bonum" ; et propter hoc accidit praeter intentionem, secundum quod est directa ad actionem; et propter hoc dicit Augustinus quod "peccatum est actusincidens ex defectu boni". Tale accidens non est proprie forma actionis nec ipsa actio; sed accidens, prout reducitur ad aliquod novem generum, proprie sumitur et est forma substantiae.

3. Ad ultimum dicendum quod malum potest considerari dupliciter: vel secundum quod vim cognitivam respicit vel secundum quod affectivam; in utraque enim malum privationem relinquit. Primo modo est tenebra intelligibilis. Sed secundum quod respicit affectivam, potest considerari multipliciter, quia anima de se ordinatur ad incommutabile bonum sicut ad finem, et malum, secundum quod per ipsum privatur haec ordinatio animae in affectiva, dicitur aversio ab incommutabili bono et conversio ad bonum commutabile ; nunquam enim fit aversio ab incommutabili bono nisi fiat conversio ad bonum commutabile. —— Item, anima secundum vim affectivam respicit summum bonum, secundum quod per ipsum relinquitur aliquid in anima, sicut ipsa gratia; sed malum privat istum respectum: et secundum hoc dicitur quod est privatio vel absentia boni, et quod "non est substantia vel idioma substantiae, sedaccidens", et quod est affectio, non natura. Primo modo comparatur ad summum bonum ut ad suum finem, secundo modo ut ad suam causam formalem. — Item, bonum respicit habilitationem naturalem, quae est in anima ad bonum gratuitum; et quia malum est privatio huius habilitationis, ideo dicitur malum privatio modi, speciei et ordinis. — Item, cum malum est corruptio boni, facit aliquam commutationem, commutando scilicet habilitationes naturales quasi in non-naturales, diminuendo tamen eas, non corrumpendo, et sic malum est "ab eo quod est secundum naturam in id quod est contra naturam eversio".

PrevBack to TopNext