IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Q. 3, M. 2
IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Q. 3, M. 2
A quo sit malum voluntatis.
Cognita causa mali, quod est defectus, ite,rum secundum quod dicitur malum culpae, quod prius est quam malum poenae et addit super defectum — malum enim culpae est detectus culpabilis — sequitur quaerere determinate de malo voluntatis et malo actionis.
1. Quaeritur ergo primo de causa malae voluntatis sic: 1. Nihil est cuius ortum legitima causa non praecesserit; et Iob 5, 67: "Nihil fit in terra sine causa" ; sed malum voluntatis fit; ergo causam habet; non voluntatem malam: tunc enim esset processus in infinitum ; nec bonam, cum oppositum contrarie non sit causa oppositi ; bona autem et mala voluntas sunt contraria; ergo bona voluntas non est causa malae voluntatis. —- Si autem dicatur ipsa voluntas causa malae voluntatis — contra: ipsa est indifferens ad bonum et ad malum; ergo non est causa necessaria huius. — Si vero dicatur liberum arbitrium, cum liberum arbitrium sit a Deo, erit malum a Deo, secundum illud: "Quidquid est causa causae est causa causati". —— Forte diceretur quod Deus est causa per se liberi arbitrii, liberum vero arbitrium causa est per accidens mali, et ita non procedit virtus propositionis praecedentis, quia non est secundum unum modum causae. — Contra: Malum culpae, quod est primo in voluntate mala, est malum voluntarium; sed malum voluntarium per se est in voluntate, voluntas autem per se in libero arbitrio; ergo malum voluntatis per se est in libero arbitrio sicut in causa.
2. Item, obicit sic Augustinus, XII De civitate Dei: Sint duo aequaliter affecti animo et corpore et pares in omnibus, et vident unam rem pulcram, ut mulierem vel equum vel aliquid huiusmodi, qua re visa, unus illicite fruatur, alter non. Quae ergo fuit causa? Non rei pulcritudo, cum eadem esset et quemlibet aequaliter de se moveret; non caro, cum similiter se habeant quantum ad carnis dispositionem; nec animus, cum similis essent animi; non suggestio maligni spiritus, cum malignus spiritus aeque tentet, quantum est de se, utrumque. Nihil ergo videtur nisi propria voluntas esse causa ipsius mali. Sed illam quis fecit, cum ante non esset nisi natura bona? Naturae autem bonae Deus est causa, illius autem mali nullatenus est causa. Quae igitur est causa?
Respondeo: 1. Ad primum per hoc: quod dicit Augustinus, in libro De civitate Dei: Liberum arbitrium sive voluntas potentia dupliciter potest considerari: vel in quantum est natura, et secundum hoc non est causa mali; vel in quantum est ex nihilo vel se ipso deficiens et conversum ad vanum, et secundum hunc modum est causa malae voluntatis, prout mala voluntas dicit actum interiorem. Sed non ex hoc accipiendum est quod malum primo sit in voluntate potentia quam in voluntate actu, sed e contrario, in actu prius quam in potentia. Et propter hoc non sequitur Deus est causa liberi arbitrii, et liberum arbitrium est per se causa mali, ergo Deus est causa mali, quia liberum arbitrium ratione alterius et alterius est causa et causatum: est enim causatum ut effectus, est causa ut deficiens; qui tamen deiectus dicitur secundum alterum genus defectus quam ipse actus: actus enim dicitur detectus culpabilis, qui non habet ante se defectum culpabilem.
2. Ad secundum dicendum quod, paribus existentibus conditionibus, non est dicere rationem mali in voluntate nisi ipsam voluntatem, quae se ipsa vertibilis est. Et quod se ipsa vertitur in isto et non in alio, non est assignare aliquam causam a se ipso, quia quod iste vertitur ad malum, non est nisi quia placet: placiti autem nulla alia ratio est quaerenda. Sicut enim in bonis, cum perventum est ad voluntatem Dei, nulla est alia ratio, ita in malis, cum perventum est ad voluntatem vertibilem sibi relictam: hoc enim dicitur propter voluntatem in bono per gratiam confirmatam.
Si vero obiciatur quod, si liberum arbitrium aut voluntas sit causa mali in voluntate, eo quod ex nihilo, cum quaelibet creatura sit ex nihilo, quaelibet esset causa mali — dicendum quod liberum arbitrium sive voluntas dupliciter est ex nihilo: ut est natura et ut est voluntas. Si ut est natura, secundum illum modum conveniret et aliis creaturis quae sunt naturae. Si vero ut liberum arbitrium sive voluntas in actu, in quantum est ex nihilo, secundum hoc est causa mali. Et ratio est, quia, ut est natura, non determinatur nisi ad unum; ut est voluntas vel liberum arbitrium, est oppositorum: et unius de se, scilicet mali, alterius vero non prima causa nec tota.
On this page