Text List

IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Q. 3, M. 1, C. 5

IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Q. 3, M. 1, C. 5

QUA RATIONE MALUM SIT AB HOMINE.

Deinde, supposito quod malum sit ab homine, quaeritur utrum ratione liberi arbitrii secundum se ipsum aut ratione alicuius dispositionis superadditae.

Quod ratione ipsius liberi arbitrii, sic arguitur: a. Fructus malus procedit ab arbore mala; arbor vero mala dicitur voluntas mala ; voluntas ergo mala, cum non habeat ante se proximo nisi liberum arbitrium secundum quod est "facultas voluntatis et rationis", ex ipso libero arbitrio causabitur. Et quaeritur hic de prima voluntate mala: nam si esset alia voluntas mala, de illa similiter quaerendum esset; et quia non est transitus in infinitum, oportet stare; cum ergo illa prima voluntas mala non habeat ante se nisi ipsum liberum arbitrium, quod est facultas voluntatis, erit primum malum culpae ab ipso libero arbitrio.

b. Ad idem Augustinus, in libro De libero arbitrio: "Malum sive peccatum est spreto incommutabili bono bonis commutabilibus adhaerere", quod fit libero voluntatis arbitrio; ergo malum proprie est a libero arbitrio.

Contra, videtur quod principium mali sit aliqua dispositio superaddita, 1. ut libido. Unde Augustinus, in libro De libero arbitrio, 2 cap., fine: "Clarum est iam nihil aliud quam libidinem in toto male faciendi genere dominari". Ergo libido est causa omnis mali.

2. Item, videtur quod error et perversus amor sint principia mali. Augustinus, XXII De civitate Dei, loquendo de malis, dicit: "Haec hominum suntmalorum ab illa erroris et perversi amoris radice venientia, cum qua omnis filius Adam nascitur. Nam quis ignorat cum quanta ignorantia veritatis, quae iam in infantibus manifesta est, et cumquanta abundantia vanae cupiditatis, quae in pueris incipit apparere, homo veniatin hanc vitam, ita ut, sidimittatur vivere ut velit et facere quidquidvelit, in haec facinora et flagitia, quae commemoravi et quae commemorare non potui, vel cuncta vel multa perveniat?" Ergo ipsa mala hominum proveniunt a radice erroris et perversi amoris; ergo causa sunt mali error et perversus amor.

3. Item, videtur quod ipsa cupiditas sit causa, I Tim. ultimo,10: "Radix omnium malorum est cupiditas".

Respondeo: Liberum arbitrium est principium omnis mali culpabilis, si attendamus ad potentiam. Unde Augustinus, in libro De libero arbitria: "Quid opus est quaerere unde ille motus existat, quo voluntas avertitur ab incommutabili bono ad mutabile bonum, cum eum nonnisi animi et voluntariumet ob hoc culpabilemesse fateamur?" Sed libido et alia quae enumerantur sunt causae sive radices malorum sicut pravae dispositiones ipsius potentiae, quae est liberum arbitrium. Et attendendum est quod liberum arbitrium "est facultas voluntatis et rationis". Ex parte facultatis deficientis sumitur libido, secundum quod dicitur ab eo "quod libet", sicut dicit Augustinus, in Hypognosticon ; error vero ex parte rationis deficientis est causa malorum; amor vero perversus ex parte voluntatis est causa mali. Sed agetur de iis diffusius inferius in Tractatu de peccato, ubi agetur de diversis radicibus peccatorum.

PrevBack to TopNext