Text List

IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Q. 3, M. 3, C. 1

IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Q. 3, M. 3, C. 1

UTRUM MALA ACTIO, IN QUANTUM MALA, SIT A DEO.

Quod mala actio, in quantum mala, sit a. Deo, ostenditur in hunc modum: 1. Quoniam dare eleemosynam propter inanem gloriam, est quaedam actio mala ex circumstantia; sed haec actio, et in quantum actio et in quantum mala, est a Deo. Nam quod ratione eius quod est actio, sit a Deo, patet. Similiter etiam videtur ratione superadditi, videlicet quia illa actio refertur ad inanem gloriam, quod fit a Deo, quia haec relatio est a Deo; sed ratione huius relationis dicitur mala; ergo ipsa actio, ratione qua mala est, est a Deo.

2. Item, Augustinus, in libro 83 Quaestionum: "Quod Deo auctore dicitur fieri, Deo volente dicitur fieri" et e converso; sed malum, in quantum malum, fit Deo volente, quia si vellet, non fieret; ergo malum, in quantum huiusmodi, fit Deo auctore; ergo mala actio, in quantum mala, est a Deo. Unde Augustinus, in Enchiridion: "Si Dominus nollet mala fieri, non fierent". Ergo fiunt Deo volente; ergo et Deo auctore; ergo etc.

3. Item, duplex est lux, corporalis scilicet et spiritualis. Lux autem corporalis eadem est causa lucis et tenebrarum, sicut sol per sui praesentiam est causa lucis, per sui absentiam est causa tenebrarum; ergo similiter lux spiritualis, quae Deus est, Ioan. 1,9 et 8,12, erit causa lucis, id est boni, et causa tenebrarum, id est mali; ergo Deus est causa malae actionis, in quantum mala est, sicut sol causa tenebrarum.

Contra: a. Ab eodem agente penitus non diversificato in se, non egredietur perfectum et imperfectum; sed bonum dicit perfectionem, malum vero imperfectionem, quia dicit privationem boni, modi scilicet, speciei et ordinis, penes quae determinatur perfectio creaturae; sed Deus est agens perfectissimus, non diversificatus in se; ergo, cum bona actio sit ab ipso, non erit mala ab eodem. Et ad hoc facit illud Deuter. 32,4: "Dei perfecta sunt opera".

b. Item, super illud Rom. 3,5: "Qui infert iram", Glossa: "Illius rei Deus est ultor, cuius non est auctor". Sed malae actionis Deus est ultor; ergo illius non est auctor.

c. Item, Deus prohibuit Adae ne comederet de pomo ; ergo uoluit quod comederet; ergo non fuit auctor illius actionis: si enim auctor fuisset, contra se vel contra praeceptum suum fecisset. d. Item, quidquid est a Deo, bonum est, in quantum este ab eo aliquo modo; sed huiusmodi actiones, blasphemare, fornicari, nullo modo sunt bonae; ergo nullo modo sunt a Deo.

e. Item, omne quod est a Deo, ordinatur ad finem bonum; sed sunt aliquae actiones malae, quarum non potest esse bonus finis, ut fornicari, adulterari, mentiri; ergo nullo modo sunt a Deo.

f. Item, si haec actio mala, in quantum est actio, est a Deo, in quantum mala, non est a Deo, sed a diabolo vel a libero arbitrio, ergo actio est a Deo et a diabolo; ergo Deus et diabolus sunt eiusdem rei principium; quod est contra Apostolum, dicentem II Cor. 6,15: "Non est conventio Christi ad Belial".

Solutio: Dicendum quod actio mala ratione malitiae non est a Deo.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod primo obicitur in contrarium, dicendum quod in illa relatione sunt duo. Cum enim dico relationem ad indebitum finem, duo dico: ipsam relationem, et haec est aliquid sive aliqua natura, et haec est a Deo; item, dico ibi hoc quod est ad indebitum finem, quae est circumstantia mala, substantificata in illa, et haec non est a Deo. Unde relatio de ratione relationis est a Deo, non quantum ad hoc quod dicitur ad indebitum finem, quia ex parte ista determinatur in ea malitia. Et hoc est quod dicit Anselmus, in libro De casu diaboli: Diabolus convertit voluntatem ad id quod non debuit, et ipsum velle et ipsa conversio aliquid fuit et nonnisi a Deo aliquid habuit. In quantum autem iustitia caret, sine qua esse non debet, non est simpliciter malum, sed est aliquid malum, scilicet in illo genere. Unde patet quod ipsa conversio sive relatio est aliquid quod est a Deo, et quod non dicit de se malitiam; sed in quantum iustitia caret, quod est ad indebitum finem converti, est ibi ponere malitiam, et illa malitia non est a Deo. Unde ipsum superadditum non est a Deos, licet ipsa relatio sit a Deo.

2. Ad secundum dicendum quod duplex est voluntas Dei, scilicet permissionis et approbationis. De voluntate permissionis verum est quod Deo volente fit malum, ita quod notetur hic concomitantia per istum ablativum, et non causalitas aliqua, quia permissio, secundum quod huiusmodi, non ponit causam respectu permissi. Voluntas autem approbationis ponit aliquam causalitatem respectu voliti; et ideo, loquendo de hac voluntate, non est concedendum quod malum fiat Deo volente, quia sic ipse ablativus importat causalitatem; nulla autem est causalitas in Deo respectu mali. -— Quod obicitur quod fit Deo volente, fit Deo auctore, intelligendum est de voluntate quae ponit causalitatem respectu voliti, quae est voluntas approbationis, non de voluntate permissionis, quae, sicut dictum est, non ponit causalitatem in eo respectu cuius est, immo de hac sequitur: non ergo Deo auctore fit malitia, sed illud quod substernitur malitiae, quia ad illud comparatur Dei voluntas in ratione causalitatis.

3. Ad tertium dicendum quod non est simile de luce sive sole corporali et spirituali respectu lucis et tenebrae, quia sol materialis agit per naturam, et ideo per sui praesentiam est causa lucis et per sui absentiam causa tenebrarum. Sol autem spiritualis, "Sol iustitiae", agit per voluntatem, non per naturam, respectu lucis spiritualis sive boni, ideo per sui praesentiam est causa boni, non autem per sui absentiam est causa mali, immo potius ipsum malum est causa absentiae Solis spiritualis. Unde dicit Anselmus, in libro De casu diaboli, de bono angelo: "Quia Deusdedit illi perseverantiam, ideo ille accepit" ; et de malo dicit: "Quia non accepit perseverantiam, ideo Deus non dedit". Unde super illud ad Rom. 1,24: "Tradidit illos Deus in desideria" etc., "Quia cultum et religionem Dei imaginibus tradiderunt, "tradidit illos Deus", id est subtrahendo gratiam tradi permisit; nihil enim absque eius permissione fit in malis". Unde defectus liberi arbitrii est causa recessus Solis spiritualis, non e converso; ideo non est dicendum quod Sol spiritualis per sui absentiam sit causa tenebrarum. Nam ipse Sol spiritualis est agens universale, quod ubique se diffundit: unde de se nunquam abest, sed alias desunt ab ipso, quando recedunt per peccatum. Ideo non est dicere quod sua absentia sit causa tenebrae sive mali, immo ipsum liberum arbitrium deficiens est causa quare ei abest ipse Sol spiritualis. Cum enim de se nulli absit, non est sua absentia causa alicuius, immo e converso. Sik autem materialis est naturaliter agens; unde est agens particulare, non ubique se diffundens, immo naturaliter movetur ab hoc situ in illum et, cum est in hoc situ, non illuminat in alio, quia non ubique se diffundit: et propter hoc abest aliquibus et est causa tenebrae; sic ergo patet quod non est simile hic et ibi.

PrevBack to TopNext