Text List

IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Q. 3, M. 3, C. 2

IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Q. 3, M. 3, C. 2

UTRUM MALA ACTIO, IN QUANTUM ACTIO, SIT A DEO.

Postea quaeritur utrum mala actio, secundum quod actio, sit a Deo.

Et videtur quod non: 1. Quia liberum arbitrium est movens sub alio, scilicet Deo; unde est motor particularis; hoc autem agens particulare aliquando continuatur cum summo agente Deo, qui est agens universale, aliquando discontinuatur et separatur ab ipso. Cum autem continuatur in actione sua cum primo agente, tunc dicitur ab ipso libero arbitrio procedere actio bona; cum autem discontinuatur in actione sua ab ipso, tunc dicitur actio mala. Ex hoc obicitur sic: Nihil quod procedit ab ipso libero arbitrio per discontinuationem et separationem a Deo, potest dici procedere a Deo aliquo modo; sed mala actio est huiusmodi: omne enim quod procedit a libero arbitrio, in quantum est deficiens, procedit ab ipse per discontinuationem et separationem a Deo; sed mala actio procedit a libero arbitrio in quantum est deficiens; ergo procedit ab ipso libero arbitrio per discontinuationem eius a Deo; ergo nullo modo procedit a Deo nec etiam mediante libero arbitrio.

2. Item, qui adiuvat furem in opere furti, particeps est furti, iuxta illud Psalmi: "Si videbas furem" etc., hoc habetur ibi in Glossa: "Qui adiuvat peccatorem inopere peccati, particeps est peccati" ; sed Deus nunquam est nec potest dici particeps peccati sive mali; ergo, cum actio mala sit peccatum, nunquam Deus adiuvat peccatorem in actione mala; non ergo adiuvat ipsum liberum arbitrium in actione mala; sed adiuvaret, si cum illo actionem malam faceret; ergo nullo modo est ipsa actio mala, in quantum etiam actio, a Deo, immo solum a libero arbitrio.

3. Item, Matth. 7,18: "Non potest arbor bona fructus malas facere, immo arbor mala facit fructus malos", sicut habetur ibidem et Matth. 12, 33. Fructus ergo mali procedunt ab arbore mala et nullo modo a bona; fructus mali sunt opera mala, arbor autem summe bona, a qua omnis fructus bonus, Deus; ergo mala actio nullo modo est a Deo.

4. Item, Gen.2: "Vidit Deus cuncta, quae fecerat, et erant valde bona" ; sed mala actio non est "valde bona", etiam in quantum actio; ergo non est a Deo facta.

Contra, videtur quod mala actio, secundum quod actio, sit a. Deo. a. Augustinus, in Enchiridion: "Quamdiu natura corrumpitur, inest ei bonum quo privetur, ac per hoc, si naturae aliquid remanebit quod corrumpi nequeat, profecto natura incorruptibilis est". Ergo quod corrumpitur ab ipsa malitia, natura aliqua est, quae aliquo bono privatur; sed actio corrumpitur per malitiam; ergo actio mala ratione actionis est natura aliqua; sed omnis natura est a Deo; ergo et ipsa actio mala in quantum actio.

b. Item, Augustinus, in libro De vera religione, dicit quod mala actio ratione malitiae deformat et corrumpit bona naturalia, quae sunt modus, species et ordo. Ergo malitia deformat et corrumpit naturam; sed illud quod malitia deformat et corrumpit in actione mala, est ipsa actio; ergo ipsa actio est natura aliqua, quae privatur modo, specie et ordine; sed omnis naturae principium est Deus; ergo mala actio ratione actionis est a Deo.

c. Item, Augustinus, in libro De vera religione: "Omnis res, vel substantia vel essentia vel natura velsi aliquo alio verbo melius enuntiatur, simul habet haec tria: ut unum aliquid sit et specie propria discernatur et rerum ordinem non excedat". Ergo mala actio ratione actionis habet haec tria; sed omne tale est a Deo; ergo mala actio ratione actionis est a Deo.

d. Item, Philosophus, in libro De causis, dicit: "Causa prima et universalis plus est influens super suum causatum quam causa secundaria et particularis". Ergo causa secundaria et particularis non agit sine causa prima et universali, quia ob hoc dicitur prima et universalis respectu illius; sed causa secundaria et particularis est liberum arbitrium nostrum, quod vertibile est, causa prima et universalis est Deus, qui est invertibilis; si ergo aliquid progreditur a nostro libero arbitrio, hoc est secundum quod recipit influentiam a Deo; ergo, cum mala actio, secundum quod actio, procedat a libero arbitrio, erit etiam ipsa procedens a Deo.

e. Item, dicit Augustinus: "Quidquid est, in quantum est, bonum est" et a Deo. Ergo mala actio, in quantum est actio, est a Deo.

f. Item, "quidquid est causa causae, est causa causati", ita ut sit omnimoda uniformitas: sic enim non habet instantiam; ergo, cum potentia, a qua exit actio mala, sit causa illius in quantum est, in quantum autem est potentia, est a Deo sicut a causa, ergo Deus est causa malae actionis in quantum est.

g. Item, unus est fons essendi, quia non sunt plura principia eorum quae sunt ; ergo non est aliquid quod non sit a Deo; ergo, si mala actio est aliquid, mala actio, in quantum est aliquid, est a Deo.

h. Item, ut tu dicis, mala actio est aliquid et non est a Deo; ergo habet aliud principium, scilicet liberum arbitrium; ergo est aliquod principium pium malorum quae sunt: et haec est haeresis Manichaei.

i. Item, mala actio est in genere actionis; genera autem rerum a Deo.

Sic ergo ostenditur rationibus quod mala actio, in quantum actio, est a Deo.

k. Hoc idem ostenditur per exempla. Primum est in Ioan. 11,50—51, de Caipha, qui "a semetipso non dixit: Expedii ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat, sed, cum esset pontifex anni illius, prophetavit" etc. Ergo eius dictio fuit a Spiritu Sancto; et constat quod fuit mortale peccatum: ad hoc enim dixit ut Dominus interficeretur; ergo mala actio est a Deo.

l. Item, Isai. 7, 18: "Sibilubit Dominus muscae, quae est in extremo fluminum Aegypti", Glossa: "Sibilatio est divina inspiratio, muscae sunt Aegyptii imbelles et immundi". Hoc autem dicitur contra Iudaeos, quia Dominus inspiravit Aegyptiis voluntatem destruendi Iudaeos; et constat quod voluntas eorum fuit mala; ergo primum.

m. Item, Isai. 10,15: "Numquid elevabitur securis adversus eum qui secat in ea" ? Ibi dicitur Sennacherib virga, serra, baculus Dei; Glossa: "Sicut huiusmodi instrumenta nihil sunt per se agentia, ita Sennacherib nihil per se operatus est". Sed quod eius voluntas fuerit mala constat, quia superbivit; unde ei improperatur: "Numquid elevabitur" etc., et tamen dicitur instrumentum Dei in ista actione; actio autem magis attribuitur agenti per instrumentum quam instrumento; ergo primum.

n. Item, Isai. 45,7: "Ego Dominus creans tenebras et faciens mala", Glossa: "Non malum in quantum malum, sed in quantum iustum". Aut illud intelligitur de malo culpae aut poenae; non poenae, quia illud, in quantum tale, est a Deo; ergo de malo culpae.

o. Item, Isai. 37,8: "Reversus est Rabsaces", Glossa: "Domino permittente venit et Domino praecipiente recessit". Sed constat quod in recessu peccavit mortaliter, sicut in adventu: ita enim quaerebat tacere voluntatem idololatrae domini sui in recessu sicut in adventu; ergo Domino praecipiente peccavit mortaliter; ergo mala actio est a Deo.

p. Item, Exod. 12,36: "Iudaei spoliaverunt Aegyptios" ex praecepto Domini; quod factum fuit in praecepto, sed modus in permissione, quia quidam illorum spoliaverunt ex cupiditate ; ergo mala eorum actio, secundum quod actio, fuit a Deo.

Solutio: Dicendum quod mala actio, secundum quod actio, est a Deo, sed non secundum quod mala; nam mala actio, secundum quod mala, est a mala voluntate. Dicendo autem malam voluntatem, duo dico, scilicet ipsam voluntatem, quae, est motus potentiae, et defectum ipsius, qui est malitia. Voluntas ergo ratione potentiae reducitur ad causam primam et potentiam; quod autem ibi dico malum, sistit in ipsa secundum quod est deficiens et non ulterius procedit: hoc enim non habet a Deo, sed quia ex nihilo, et ideo vertibilis ad malum, ut supra ostensum est. Et ideo, licet voluntas sit a Deo et malum a voluntate, non tamen malum et Deo: non enim est a voluntate secundum quod ad Deum refertur. Similiter etiam dicendum est de actione: nam, in quantum actio, procedit a voluntate secundum quod est potentia a Deo; sed in quantum mala, procedit a potentia ut deficiens.

[Ad obiecta]: 1. Ad primum ergo quod obicitur in contrarium, dicendum quod, cum dico discontinuationem liberi arbitrii a Deo, duo dico. Dico enim ibi separationem liberi arbitrii a Deo quantum ad affectum vel effectum; dico etiam coniunctionem ipsius quantum ad esse. Separatio ergo illa inducit deformitatem sive malitiam: haec enim est voluntatis deficientis; sed ipsa coniunctio cum summo bono quantum ad esse, inducit actionem. Sic ergo mala actio ratione malitiae vel deformitatis procedit a libero arbitrio per discontinuationem eius a Deo, sed non ratione actionis, immo ratione actionis procedit ab ipso per continuationem eius cum Deo, et ideo mala actio, in quantum est actio, est a Deo, sed, in quantum mala, a libero arbitrio, deficiente tamen vel discontinuante se a Deo.

2. Ad secundum dicendum quod non adiuvat ipse Deus liberum arbitrium in malo: adiuvat enim ipsum tantum quantum ad actionem, sed non quantum ad malitiam vel defectum. Dat enim potentiam ad actionem, in quantum actio nominat naturam sive quid bonum, sed non dat potentiam ipsi voluntati vel libero arbitrio ad malum vel defectum, quia illud non est posse, immo non-posse. Non enim hoc habet natura vel potentia et Deo quod deficiat, sed a se, quia de nihilo este. Tamen non potest esse ille defectus sine bono, quod Deus facit, nec tamen Deus facit defectum. Unde Dionysius: "Bonum substantiticatsuam privationem". Non ergo adiuvat Deus liberum arbitrium in malo, licet adiuvet ipsum in actione, in qua est malum, quia dat potentiae sive libero arbitrio quod possit operari, sed non quod possit male operari.

3. Ad tertium quod obicitur " Non potest arbor bona fructus malos facere": dicendum quod mala actio, secundum quod actio, non est fructus malus. Secundum enim quod est actio, est aliquid; "omne autem quod est, in quantum est, bonum est", secundum quod opponebatur pro parte altera ; igitur mala actio, secundum quod actio, bona est et est ab arbore bona, Deo.

4. Ad quartum quod obicitur " Vidit Deus cuncta quae fecerat" etc.: dicendum quod illud non intelligitur ita quod singula sint "valde bona" in se, sed intelligitur de ipso universo, quod est valde bonum ; et propter hoc non sequitur, si hoc non est valde bonum in se, quod non sit a Deo.

PrevBack to TopNext