IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Q. 4, C. 1
IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Q. 4, C. 1
UTRUM DEUS PERMITTAT MALA FIERI
Quod non permittit Deus mala fieri, videtur: 1. Dionysius, De divinis nominibus: "Optimi est optima adducere" ; meliores autem essent res, si essent malis impermixtae; ergo Dei summe potentis et summe boni et summe sapientis non est permittere mala fieri.
2. Ad idem, nullus rex, potens sufficienter permitteret scienter in regno suo fieri aliquid quod regno suo adversaretur; sed malum adversatur ei in quo regnat Deus; ergo non permittit Deus mala fieri in mundo.
3. Item, permissio Dei est actio eius. Unde Augustinus, in Quaestionibus Veteris Testamenti, 56 quaest.: "Omne, quod permittit Deus, facere dicitur, quia si non permittat, non fit; unde Ioan.19,11: "Non haberes in me potestatem, nisi datum tibi esset desuper"". Sed actio eius est essentia eius; ergo quod fit a permissione, fit ab essentia; sed malum non fit ab essentia; ergo nec a permissione; ergo Deus non permittit mala fieri.
Contra: a. Augustinus, XX De civitate Dei: "Nullus hominum agit recte nisi divino adiuvetur auxilio; nullus daemonum aut hominum agit inique nisi divino eodemque iustissimo iudicio permittatur". Ergo nullum malum fit nisi divina permissione.
b. Item, idem, in eodem: "Non dubitavit Apostolusdicere: "Mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendaeio"; Deus enim mittet, quia diabolum ista facere permittet". Unde Iob: "Mitte manam", id est permitte et da potestatem.
c. Item, super illud Psalmi: "Dixit, et facta sunt", Glossa: "Ideo nihil possunt nisi quod permittit. Cupiditatem nocendi per te habes, potestatem autemnocendi, si ille non dat, non habes".
d. Item, super illud Psalmi: "Indignationem et iram et tribulationem", Glossa: "Haec immisit Deus in eos, non impertiendomalitiam, sed gratiae subtractionein haec eadempermittendo".
e. Item, super illud Psalmi: "Eduxit eos cum argento et auro" etc., Glossa: "Praecepit ut facerent, sed cum permisit, non praecepit utita facerent; qualitas ergo facti fuit in permissione, sed factum fuit in praeceptione". Sed constat quod qualitas facti illis, qui asportaverunt ex cupiditate, fuit mala ; ergo mala fiunt ex permissione divina.
f. Item, super illud Psalmi: "Ante faciem frigoris eius quis sustinebit" ? Glossa: "Frigus dicitur esse eius, non quod faciat illud, sed quia fieri permittit".
g. Item, Augustinus, in Enchiridion: "Non fit aliquid nisi Omnipotens fieri velit, vel sinendo ut fiat vel ipse faciendo". Ergo, cum illud intelligatur de malis, omnipotens Deus permittit mala fieri.
[Ad obiecta]: 1. Ad primo autem obiectum in contrarium, dicendum quod melius dicitur dupliciter: vel secundum primum statum, in quo res sunt conditae, et secundum hoc verum est quod meliores essent res impermixtae malis ; vel secundum statum secundum, in quo reparantur a lapsu, et secundum hoc meliores dicuntur res, quia magis proficiunt per malorum exercitationem. Unde nisi meliores fierent aliquo modo, non permitteret summe potens et summe bonus et summe sapiens mala fieri.
2. Ad secundum dicendum quod malum uno modo adversatur bono quod est in regno Dei, alio modo est occasio protectus et non est extra dominium ipsius summe potentis. Ipsum enim malum, cum est, est sub dominio et proficit ad aliquod bonum, immo ad maius aliquando quam destruit. -— Sed adhuc obicere posset aliquis quod non esset permittendum malum in regno Dei, id est in hoc mundo, eo quod elicit bonum ex illo, quia bonum, quod corrumpitur a malo, maius est quam quod elicitur aliquando, et ita non est permittendum; non enim rex hoc permitteret, scilicet regnum suum damniticari plus in una parte, ut ex alia parte minus bonum adderetur. Propter quod dicendum quod, omnibus consideratis quae sunt in mundo, plus est bonum, vel numero vel quantitate, quod elicit Deus ex malo, quam sit bonum quod destruitur per malum.
3. Ad tertium dicendum quod permissio non dicitur actio sicut impletio. Unde sicut impletum, dicitur ab impletione, quae est actio divina, non sic est permissio a permissione divina; nec proprie dicitur permissio actio, secundum quod actio dicitur essentia divina: non enim dicendum est quod permissio sit essentia divina. Cum tamen dicitur Deus permittit, notatur essentia divina et connotatur non impedimentum liberi arbitrii, quod est ex parte creaturae vertibilis in malum.
On this page