Text List

IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Q. 4, C. 2

IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Q. 4, C. 2

QUARE PERMITTIT DEUS MALA FIERI.

Deinde quaeritur quare Deus permittit mala fieri. Permissio enim divina, cum sit actio, sicut supra habitum est, actio vero principaliter respicit vel ostensionem potentiae divinae vel sapientiae vel benignitatis vel iustitiae, permissio ergo mali quaeritur ad quod istorum sit principaliter.

Et videtur a. quod sit ad ostensionem potentiae: Plus enim est posse, cum ex bonis eliciuntur bona et ex malis bona, quam cum ex bonis tantum. — Item, posse super bona et super mala est amplius posse quam super bona tantum; sed posse super mala non esset nisi Deus permitteret mala fieri, quia non essent mala; ergo permissio est ad ostensionem potentiae.

b. Quod autem sit ad ostensionem sapientiae, habetur per hoc quod dicit Isidorus, in libro De summo bono: "Non permitteret Deus mala oboriri, nisi ex contrariis malis bonae naturae decor emineret". Sed pulcritudo est ad ostensionem ipsius sapientiae; ergo permissio mali est ad ostensionem sapientiae. -— Ad idem, Augustinus, XI De civitate Dei: "Sicut contraria, contrariis opposita, sermonis pulcritudinem reddunt, ita quadam, non verborum, sed rerum eloquentia, contrariorum oppositionesaeculi pulcritudo componitur". Et in eodem, alibi: "Sicutpictura cum colore nigro, loco suo posito, ita universitas rerum, si quis posset intueri, cum peccatoribus pulcra est, quamvis per se ipsos consideratos sua deformitas turpet".

c. Quod autem sit ad ostensionem benignitatis, haberi potest ex hoc quod mali sunt ad exercitium iustorum; sed quod exercitentur iusti, hoc est benignitatis divinae, sicut patuit in Iob: "Dixit enim Satan: Mitte manum tuam, et tange os eius et carnem" ; et postea dixit Dominus: "Ecce in manu tua est", ubi notatur permissio divina; ex malis autem illatis eius patientia probabatur a. — Et Isidorus, in libro De summo bono: "Non amplius tentat diabolus quam Dei voluntas permittat, tentando autem sanctorum profectibus servit; et sic nolens utilitati sanctorum servit diabolus, quando eos tentationibus suis non decipit, sed potius erudit. Nam tentationes, quas ad humanum interitum movet, Christus ad exercitium virtutum salubri utilitate convertit".

d. Quod autem sit ad ostensionem iustitiae, patet in Glossa, super illud ad Rom. 13,1: "Non est potestas nisi a Deo": "Iniustum non est, ut, improbis accipientibus nocendi potestatem, malorum iniquitas puniatur". —- Praeterea, mala poenae non essent nisi mala culpae praecessissent; sed non praecederent mala culpae nisi divina permissione; ergo mala poenae non essent nisi praecedente divina permissione; sed mala poenae per se sunt ad ostensionem iustitiae; quod ergo permittit Deus mala culpae fieri, hoc est ad ostensionem iustitiae divinae in poenis. Unde Augustinus, in libro De natura bonis: "Peccantes in suppliciis ordinantur; quae ordinatio, quoniam naturae eorum non competit, ideo poena est, sed quia culpae conveniens, iustitia est". Et iterum, Augustinus, in libro De libera arbitrio: "Melius est ordinata naturaut doleat pro peccato quam ut gaudeat sine poena". Ex iis colligitur quod permissio malorum est ad ostensionem iustitiae.

Solutio: Ad quod dicendum quod permissio malorum est ad ostensionem omnium supra dictorum, sed altera et altera ratione. Ad ostensionem enim potentiae est, ut supra plura declaretur potentia divina, non quod in hoc sit magis potentia. —- Ad ostensionem vero sapientiae, ut bonum decentius collocetur: collocatur enim tunc decentius, cum malo superfertur. Praeterea, quia contraria iuxta se posita magis apparent, bonum, iuxta quod est malum, pulcrius apparet. -- Ad ostensionem vero benignitatis est permissio mali, ut in hoc natura laudetur et per consequens auctor naturae. Unde Augustinus, XII De civitate Dei: "Cuius recte vituperatur vitium, procul dubio natura laudatur. Sicut, cum dicitur vitium oculorum caecitas, idostenditur quod ad naturam oculorum pertinet visus, ita, cum vitium rationalis creaturae dicitur quodnon adhaeret Deo, hinc declaratur eius naturae, ut Deo adhaereat, convenire". — Ad ostensionem vero iustitiae, ut nullum malum sit impunitum. Augustinus, De natura boni: "Melius ordinatur natura ut iuste doleat in supplicio quam uti impune gaudeat in peccato".

PrevBack to TopNext