IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Q. 5, C. 1
IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Q. 5, C. 1
UTRUM MALUM SIT IN BONO VEL IN MALO.
Quaerendum est ergo, cum malum non possit esse sine subiecto in quo sit, utrum sit in bono vel in malo.
I. Si enim est in bono, aut in bono quod non potest corrumpi aui quod potest corrumpi. Si in bono quod non potest corrumpi, ergo non potest ei noceri; ergo malum non est in eo. Si in bono quod potest corrumpi, opponitur malum ei; oppositum autem non est in suo opposito ; ergo malum non est in bono.
2. Item, quod malum non sit in bono, videtur dicere. Dionysius, in libro De divinis nominibus: "Non est frigidum in igne, sic nec malum in bono".
3. Item, non est aliquid sibi ipsi contrarium; sed si idem sit bonum et malum, aliquid sibi erit contrarium; non ergo idem est bonum et malum; sed si malum est in bono, idem dicetur bonum et malum; ergo idem sibi contrarium; sed hoc est impossibile; ergo malum non est in bono. Si vero est in malo, in infinitum oporteret abire; quod cum non sit, non videtur malum esse in subiecto, quia neque in bono neque in malo.
Quod autem sit in bono, a. Augustinus, in libro De moribus Manichaeorum: "Malum est corruptio" ; corruptio autem non se ipsam corrumpit; ergo malum non corrumpit malum ; et corrumpit bonum vel malum; ergo corrumpit bonum; sed corruptio illa est ine minuendo; ergo bonum minuitur; sed, cum minuitur, adhuc bonum est; ergo malum est in bono.
b. Item, privatio est in eo quod privatur ; sed malum non privat malum; ergo non est in eo sicut quod privatur; et est in aliquo; ergo in bono. Et hoc est quod dicit Dionysius: "Bonum substantificatsuam privationem".
[Solutio]: Ad quod dicendum per hoc quod dicit Augustinus, in Enchiridion, quod malum est in bono; quod significat iis verbis: "Mala ex bonis orta esse dicimus". Et iterum: "Non potest esse malum nisi in aliquo bono nec poterat esse aliud, unde oriretur mali natura". Nec est hoc contrarium ei quod dicitur Isai. 5, 20: "Vae iis, qui dicunt malum bonum et bonum malum" ! Ibi enim accipiuntur malum et bonum ut per se contraria, sicut dicimus de malitia et bonitate, vel de homine habente bonitatem, quod sit malus, de habente malitiam, quod sit bonus. Hic autem, cum dicitur malum esse in bono, bonum accipitur pro bono naturae, malum vero pro malo culpae.
1. Nam, cum dicitur quod bonum est contrarium malo per se, hoc intelligitur ratione boni in esse moris. Si vero dicatur quod malum est contrarium bono naturae, hoc est ratione illius partis boni quam abicit, et ratione illius non est subiectum.
a. Et si dicatur quod etiam ei contrariatur, paulatim diminuendo, haec contrarietas dicitur secundum alium modum quam secundum illum quo dicitur contrarium non esse in suo contrario vel quod contraria non sunt simul in eodem ; nec de eodem dicitur secundum hoc bonum et malum, prout bonum et malum sunt contraria, sed ei attribuitur bonum naturae, et quod ab eo tollitur vel minuitur, bonum moris vel bonum naturae in parte.
On this page