Text List

IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Q. 5, C. 2

IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Q. 5, C. 2

IN QUO SIT MALUM CULPAE.

Deinde supposito quod malum sit in bono, cum sit malum culpae et malum quod est defectus naturae, restat primo quaerere de malo culpae in quo sit et consequenter de malo quod est defectus naturae.

Primo ergo quaeritur in quo sit malum culpae.

a. Malum culpae, cum sit illud propter quod aliquid dicitur culpabile, culpabile autem non est nisi voluntarium, erit ergo malum culpae in voluntate, voluntas autem in ipso libero arbitrio, quod dicitur "facultas rationis et voluntatis" ; ergo malum erit in libero arbitrio tamquam in subiecto.

Quod non, videtur: 1. Distant enim naturaliter agens et recipiens, et faciens et id in quo fit; sed liberum arbitrium est efficiens causa mali, sicut praehabitum est ; ergo liberum arbitrium non est in quo fit malum; non ergo est subiectum mali.

2. Quod etiam per simile apparet: Non enim ignis caliditatem facit in se, sed in aere, et ita est in aliis; et si in se, secundum alterum est faciens et secundum alterum recipiens.

3. Praeterea, diversae sunt vires ipsius animae, utpote ratio et voluntas; sed secundum rationem contingit errare; error autem malum est culpae; ergo malum culpae est in ratione.

4. Item, sicut dicit Augustinus, in libro De Trinitate, duplex est portio rationis, una superior etc altera inferior; sed secundum utramque contingit esse detectum culpabilem: una enim comparatur viro et altera comparatur mulieri, sicut dicit Augustinus, XII De Trinitate ; ergo, cum malum culpae sit defectus culpabilis, malum culpae est tam in superiori parte rationis quam in inferiori.

5. Quod autem sit malum culpae in synderesi, videtur per hoc quod dicit B. Gregorius, super illud Ezech. 1,10: "Facies aquilae desuper ipsorum quatuor", ubi dicitur: "Hanc praecipitarividemus et amitterelocum suum" ; sed praecipitatio est per peccatum; ergo in synderesi est malum culpabile.

6. Item, videtur esse malum culpae in intellectu, quia malum culpae opponitur fidei; sed opposita sunt in eodem tamquam in subiecto ; fides autem est in intellectu; ergo malum culpae, quod opponitur illi, erit in intellectu.

7. Item, videtur esse in sensualitate; Primus enim motus, qui dicitur esse serpens, secundum Augustinum, est in sensualitate — distinguit enim, in libro De Trinitate, suggestionem diaboli per serpentem, et primus motus dicitur qui est in sensualitate, et delectationem, quae est in muliere, et consensum in viro, ut mulier dicatur inferior portio rationis, superior vero comparetur viro — sed primus motus est malum culpae; ergo malum aliquod culpae est in sensualitate; sed differt liberum arbitrium ab intellectu, a synderesi et a sensualitate; ergo non tantum est liberum arbitrium subiectum mali culpae.

8. Item, si malum culpae inest libero arbitrio vel alteri potentiae ipsius animae et non inest aliis viribus sive potentiis, ergo aliqua est ratio ex parte liberi arbitrii propter quam convenit ei malum culpae et non convenit aliis viribus, cum in aliis contingat esse detectus.

9. Praeterea, cum liberum arbitrium sit "facultas rationis et voluntatis" et non conveniat utrique malum culpae per se, sed potius voluntati, propter quid dicitur convenire voluntati potius quam rationi, cum rationem contingat esse rectam et non rectam sicut et voluntatem?

[Solutio]: Ad quod dicendum quod malum culpae est in libero arbitrio, non tantum ut agente, sed etiam recipiente.

[Ad obiecta]: 1. Et si obiciatur quod differt agens a recipiente: respondendum est quod hoc intelligitur, ubi sunt verae actiones et verae passiones. Hic autem, quia per quemdam modum loquimur de actione et passione, agens differt a patiente secundum rationem; unde quod dicitur agens, hoc est ratione eius quod est formale in ipso; quod dicitur patiens, hoc est ratione eius quod est materiale: et sic ad differentiam est reducere.

2. Ad secundum dicendum quod loquitur ibi de naturae actionibus et naturae passionibus, cum dicitur ignis agit in aera, hic autem non est simile.

3. Ad tertium vero dicendum quod sunt differentes vires in anima, secundum quas sunt actus. Sunt enim vires partis irrationalis, tum cognitivae, tum motivae. Secundum cognitivam non est motus culpabilis nisi quantum motus ille est ex libero arbitrio imperante, ut si ex libero arbitrio defigatur intuitus in mulierem, ad quod sequatur delectatio illicita, secundum se autem non. Secundum motivam vero dupliciter est attendendum. Est enim quaedam motiva quae respicit tantum ea quae sunt naturae sensibilis praeter ordinem ad rationem, quo modo dicitur phantasia esse motiva: et secundum hunc modum iterum non est malum culpae. Est iterum motiva quae respicit illicitum rationi vel licitum, et in hac contingit esse malum culpae, non in se, sed in ordine ad rationem: et hoc modo dicitur esse primus motus in sensualitate; sensualitas enim dicit quiddam mixtum ex motiva sensibili et rationali. Sunt iterum vires partis rationalis, et has contingit esse dupliciter: cognitivas et motivas. Cognitivam autem contingit esse dupliciter: vel cum admiscetur cum motiva in suo actu, sicut est in hoc actu credere vel assentire, et tunc si fuerit circa ea quae sunt convenientia vel inconvenientia rationi, contingit esse malum culpae, sicut est in infidelitate. Si vero fuerit non admixta motivae, sed in se pure considerata, non erit in ea malum culpae, cum eius inclinatio tantum sit in verum. -— Si vero fuerit motiva, aut naturalis aut non naturalis, sed ex apprehensione praecedenti. Si naturalis, secundum eam non est malum culpae. Si vero est ex apprehensione praecedenti in id quod est licitum vel illicitum, aut est motiva per modum imperii, et sic malum culpae est in libero arbitrio; aut per modum appetitus, et sic est in voluntate; aut per modum consilii, et hoc dupliciter: deliberantis vel definientis per electionem; si deliberantis, non est in ea malum culpae; si definientis per electionem, est in ea malum culpae.

4. Per haec possunt solvi ea quae obiecta sunt. Et primum obiectum sic: est enim rationem accipere dupliciter: ut cognitivam pure, et sic non est in ea peccatum; vel motivam, et secundum hoc contingit dupliciter: vel deliberando, et sic iterum non est in ea malum culpae; aut definiendo per electionem, et sic est in ea. Unde, cum dicitur esse superioris partis rationis vel inferioris, hoc est ratione definitionis per electionem: inferior enim praeeligite delectationem illicitam et superior consentit.

5. Ad id vero quod obicitur de synderesi, quod in ea est malum culpae: dicendum est quod non, cum sit vis motiva naturalis a malo vel in bonum. Quod autem dicitur praecipitari, hoc non est quia ipsa peccet, sed quia non habet effectum suum omnino, cum liberum arbitrium obduratur in peccato.

6. Ad id vero quod obicitur de intellectu circa credenda: dicendum quod ibi est cognitiva mixta cum motiva, ratione cuius dicitur malum culpae esse in non credendo quod credendum est vel discredendo, sed hoc per se refertur ad motivam, materialiter vero ad cognitivam.

7. Ad id vero quod obicitur de sensualitate, dicendum quod, si sensualitas acciperetur pro sensualitate ut pure esset irrationalis partis, nullatenus esset in ea peccatum. Et si dicatur esse malum culpae in ea, hoc est propter rationem admixtam, cuius per se dicitur malum culpae.

8. Ad id vero quod postea obicitur de libero arbitrio quare potius dicitur malum culpae esse in libero arbitrio quam in aliis viribus: respondendum est per id quod dicitur in libro Quinque Responsionum. Dicitur enim ibi quod "ideo dicitur liberum, quiain sua sit positum potestate agendi quod velit" vel non agendi et agendi sic vel sic. Item, in eodem: "Liberum dicitur, quia potest facere quod libet", ut hoc quod dicitur "quod libet" commune sit ad bonum et malum. Hac ergo ratione dicitur malum culpae esse in libero arbitrio, non eo quod habet libertatem communem cum Deo, sed ratione flexibilitatis propriae, quae est ex eo quod est ex nihilo. Et ideo dicitur, in libro De libero arbitrio: "Defectus mali, quoniam est voluntarius, in nostra positus est potestate" ; haec autem potestas est ipsa liberi arbitrii facultas. Quia vero haec sola vis habet sic potestatem ad opposita, ideo, cum refertur motus eius ad illicitum sive ad indebitum, dicetur culpabilis. Unde Augustinus, in libro De libero arbitrio: "Quid opus est quaerere unde motus existat quo voluntas avertitur ab incommutabili bono ad commutabilebonum, cum nonnisi animi et voluntarium motum et ob hoc culpabilem esse fateamur?"

9. Ad aliud vero dicendum quod malum culpae. plus dicitur esse in voluntate quam in ratione. Inclinatio enim voluntatis proxima est ad indebitum, inclinatio vero rationis est remotior: ratio enim definiendo praeeligit, voluntas vero praeelectum appetit. — Quod autem principaliter sit in voluntate, dicit Augustinus, in libro De vera religione: "Usque adeo peccatum voluntarium malum est, ut nullo modo sit peccatum, si non sit voluntarium". Et infra: "Postremo, si non voluntate male facimus, nemo obiurgandusomnino aut monendus est, quibus sublatis christiana lex et disciplina omnis religionis ut auferatur necesse est". Ex quo patet quod malum culpae principaliter est in voluntate. Hoc etiam apparet ex ratione vitii quam ponit Augustinus, in eodem libro: "Vitium primumanimae rationalis est voluntas faciendi ea quae vetat summa et intima Veritas".

PrevBack to TopNext