Text List

IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Q. 5, C. 3

IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Q. 5, C. 3

IN QUO SIT MALUM QUOD EST DEFECTUS NATURAE.

Consequenter quaeritur in quo sit malum quod est defectus naturae.

1. Cum enim malum non subsistat sine bono, necesse est aliquod bonum esse, in quo sit malum quod est detectus naturae. Hoc autem non videtur esse bonum naturae, cum ei opponatur; oppositum autem per se non est in suo opposito 1. Nec iterum bonum voluntatis, cum bonum voluntatis sit posterius bono naturae nec est commune omnibus, in quibus est deiectus naturae.

2. Praeterea, malum quod est detectus naturae, aliquando minuit naturam, et tunc potest adhuc remanere in bono; cum autem omnino tollit naturam, nullum habet bonum in quo fundetur; ergo non videtur malum naturae esse in aliquo subiecto universaliter.

Contra: a. Malum quod est deiectus naturae, cum sit deiectus, est in deficiente; deficiens vero dicitur quod est; quod autem est, bonum est ; ergo defectus est in bono; sed non est bonum creatum prius bono naturae; ergo malum illud est in bono naturae.

[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod malum illud est in bono, secundum quod malum sonat in privationem; nec est in illo bono quod privat, sed in illo in quo privationem inducit.

2. Si vero quaeratur de malo quod tollit omnino bonum, hoc non est malum quod est privatio, sed malum quod sonat in negationem, ut sicut esse et esse bonum convertuntur, ita et non-esse et malum. Unde mors dicitur dupliciter: vel ipse defectus morientis, et secundum hoc dicit privationem proprie; vel deiectus qui est in mortuo, et secundum hoc sonat in non—esse in illo genere: ei enim quod est, non-esse est oppositum. Nullatenus tamen intelligi potest malum nisi ex cointellectu boni et semper habet quamdam relationem ad bonum praeexistens, et sic semper est vel ut privatio vel ut negatio in bono. Malum enim utroque modo nocet, et quod nocet non inest nisi illi cui nocet; nocet autem bono naturae; ergo est in bono naturae. Unde bonum naturae potest esse sine malo, sed non e converso. Unde Augustinus, XII De civitate Dei: "Sola bona alicubi esse possunt, sola vero mala nusquam".

PrevBack to TopNext