Text List

IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Q. 6, C. 1

IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Q. 6, C. 1

UTRUM MALUM DIVIDATUR PER MALUM CULPAE ET POENAE.

Quod autem sit malum culpae et poenae, a. habetur ab Augustino, in libro De fide ad Petrum: "Geminum est creaturae rationalis malum, id estunum quo voluntarie deficit a summo bono, alterum quo invita punitur ignis aeterni supplicio". Sed unum est malum culpae, alterum malum poenae, ergo videtur quod in rationali creatura tantum sint duae differentiae malorum.

b. Similiter in principio libri De libero arbitrio, ubi ostendit quod unius mali non est Deus auctor, alterius vero est auctor.

c. Praeterea, malum est defectio; deiectio autem omnis vel est voluntaria velo involuntaria; ergo malum omne vel erit defectio voluntaria vel involuntaria; sed defectio voluntaria est malum culpae, defectio involuntaria malum poenae; ergo omne malum vel est malum culpae vel est malum poenae ad minus in rationali creatura.

Contra: 1. Unaquaeque creatura, quantum est de se, defectibilis est, si sibi relinquatur. Unde Augustinus, Super Genesim, IV libro: "Causa subsistendi omnis creaturae est virtus omnipotentis, quae, si aliquando cessaret ab eis, quae creata sunt, regendis, omnis species naturaque concideret". Ergo res creatae, si sibi relinquerentur, deficerent; defectus autem iste non est malum culpae, cum sit communis omni creaturae; nec est malum poenae; ergo, cum iste defectus sit malum, non omne malum est malum culpae vel malum poenae. — Quod enim non sit malum poenae, patet per hoc quod malum poenae posterius est malo culpae; sed hoc si est, prius est; ergo non est malum poenae.

2. Praeterea, tentatio est malum tentato, et non est malum culpae, cum praecedat malum culpae tamquam causa eius; nec est malum poenae, cum malum poenae sit sequela mali culpae, tentatio vero praecedat malum culpae; ergo tentatio nec est malum culpae nec malum poenae.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod malum omne quod est in rationali creatura, aut est malum culpae aut poenae. Rationalis enim creatura constituta a Deo est sic ut, si velit, convertatur ad Deum, si velit, avertatur; si vero avertatur voluntarie, subicietur poenae involuntariae.

[Ad obiecta]: 1. Si vero obiciatur quod est natura corruptibilis in se sicut et aliae naturae, in quantum sunt ex nihilo, illa autem corruptio sive defectus non est malum culpae vel poenae: respondendum est quod aliter est in natura rationali et in aliis. Nam in natura rationali, licet corruptibilis esset, id est potens corrumpi, non tamen corrumperetur nisi praecedente peccato, et ita illa corruptio est malum poenae. In aliis vero creaturis non sic est, quae non sunt ordinatae ad perpetuitatem vitae: unde de se habent detectum et quaedam illarum deficiunt, quaedam non. Quod autem quaedam non deficiunt, cum possint, hoc est per virtutem divinam contentivam, quae ordinat res illas ad aliquid perpetuum. Potest ergo in aliis creaturis esse aliquis detectus naturae, qui nec est culpabilis nec poenalis; in homine autem nullus est nisi altero istorum modorum. Unde Augustinus, De civitate Dei, XII libro: "Nullus de vitiis naturalibus, sed de voluntariis poenas luit. Nam quod vitium, consuetudine nimiove progressu roboratum, velut naturaliter inolevit, a voluntatesumpsit exordium. De vitiis quippe loquimur eius naturae cui mens inest capax intelligibilislucis, qua discernitur iustumab iniusto. Ceterum vitia pecorum, arborum aliarumque rerum mutabilium, quibus eorum natura dissolubilis corrumpitur, damnabilia putare ridiculum est". Ex hac auctoritate patent differentiae malorum.

2. Ad id vero quod obicitur de tentatione, dicendum quod tentatio non dicitur esse malum nisi occasionaliter: tentatio enim est bonum tentato, si non succumbit; unde de se non dicit malum, sed est occasio mali ; detectus autem ille qui in eo est quod acquiescit tentationi vel sequitur tentationem, est malum culpae: hoc enim est primum malum creaturae rationalis, sicut dicit Augustinus. Si vero dicatur de tentatione activa, ipsa est malum culpae in tentante, cum tentat ad seductionem: non enim tentatio ratione generis est malum, sed cum ad hunc finem ordinatur. — Quod autem tentatio, qua tentatur aliquis, non sit de se malum, habetur super illud II ad Cor. 12,7: "Datus estmihi angelus Satanae" etc., Glossa: "Tentatio, cui non consentitur, non est peccatum, sed materia exercendae virtutis". Hoc autem intelligendum est de tentatione quae fit ab hoste, secundum quod ibidem dicitur; nam si fit a carne, vel est peccatum vel cum peccato veniali.

PrevBack to TopNext