Text List

IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Q. 6, C. 2

IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Q. 6, C. 2

AN SIT ALIA DIFFERENTIA MALI PRAETER MALUM CULPAE ET POENAE.

Item, fuerunt qui dicerent hanc differentiam esse mali ut quoddam esset malum culpae, quoddam malum damni, quoddam malum poenae, ponentes malum culpae contra bonum quod est honestum, malum vero damni contra bonum conferens, malum vero poenae contra bonum delectabile.

Sed non videtur conveniens divisio. 1. Malum enim damni est malum poenae, cum sit inflictum pro malo culpae. Quod patet in malo damni, quod est carentia visionis Dei, quae infligitur pro peccato originali; sed quod infligitur pro peccato, est malum poenae; ergo malum damni est malum poenae.

2. Hoc etiam accipitur ex hoc quod dicit Augustinus, in libro De libero arbitrio, quod malum poenae est defectio involuntaria; sed haec ratio convenit malo damni; ergo malum damni est malum poenae.

3. Praeterea, punitur aliquis dupliciter: vel in subtractione bonorum quae habuit vel habere potuit vel in praesentia malorum; sed, cum punitur in subtractione bonorum quae habuit vel habere potuit, malum damni dicitur; ergo malum damni continetur sub malo poenae.

4. Item, non recte opponitur malum damni bono conferenti. Cum enim carentia visionis divinae opponatur praesentiae visionis divinae, praesentia autem visionis divinae continetur sub bono quod est honestum, eo quod est propter se appetendum, ergo malum damni, quod est carentia visionis divinae, opponitur honesto.

5. Similiter malum damni, quod est spoliatio gratuitorum, opponitur habitui virtutum; sed habitus virtutum in genere honesti continetur; ergo malum damni non opponitur tantum bono conferenti, sed etiam bono quod est honestum.

[Solutio]: 1-3. Ad quod dicendum quod malum poenae dupliciter accipitur: uno modo, prout commune est ad omne quod inflictum est pro peccato, et secundum hoc continet in se malum damni; alio modo, prout appropriatur praesentiae alicuius entis afflictivi sive tristabilis, sicut dicitur ignis gehennae vel ignis purgatorius vel aliqua tribulatio in praesenti afflictiva sive contristans: et secundum hoc e diverso dividuntur malum damni et malum poenae, et sic utuntur Magistri, cum dicunt quod parvuli, qui decedunt in originali peccato, malum habent damni, sed non habent malum poenae sensibilis; Augustinus vero utitur malo poenae communiter.

4-5. Ad aliud vero dicendum quod bonum conferens non tantum opponitur malo damni, sed etiam bonum quod est honestum. Si tamen restringeretur malum damni ad ea quae ducunt in finem et non ad privationem ipsius tinis, posset tunc malum damni opponi bono conferenti.

Sed est alia ratio istarum differentiarum. Malum enim culpae opponitur bono virtutis sive meriti; malum vero damni et malum poenae continent in se duo genera malorum inflictorum. Malum enim inflictum vel sumitur ex8 carentia boni vel ex praesentia alicuius afflictivi, et ita malum, inflictum ex absentia boni convenientis, dicitur malum damni, ex praesentia vero disconvenientis quod contristat, dicitur malum poenae.

PrevBack to TopNext