IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Q. 7
IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Q. 7
De ordine mali
Septimo quaeritur de ordine mali, utrum videlicet malum sit ordinatum vel non. Quod non, sic ostenditur: 1. Malum est privatio modi, speciei et ordinis; ergo privat ordinem; sed quod privat ordinem, non est ordinatum; ergo malum non est ordinatum.
2. Item, Dionysius: "Malum estdetectus et deformitas et inordinatioet immoderantia". Sed quod tale est, non est ordinatum; ergo malum non est ordinatum;
3. Item, bonum et malum opponuntur, ordinatum et inordinatum opponuntur; sed bonum et ordinatum convertuntur: omne enim bonum ordinatum et e converso; ergo malum est inordinatum.
4. Ad idem, cum dictum est in Gen. 2: "Vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona", in hoc comprehenditur quidquid est de universo; sed malum nondum erat; ergo non pertinebat ad universum; et hoc dicitur ordinatum quod ad universum pertinet; ergo malum non est ordinatum.
Contra: a. Augustinus, Super Genesim, III libro: "Ea quae peccando amittunt decusproprium, nullo modo efficiunt ut non etiam ipsa recte sint ordinata".
b. Item, Augustinus, De civitate Dei, XI libro: "Sicut Deus naturarum bonarum optimus est creator, ita malarum voluntatum iustissimus ordinator". Ergo malum est ordinatum.
6. Item, Augustinus, I libro Retractationum: "Quamvis omnia deficientia sic ordinentur ut ibi sint ubi congruentissimepossint esse, illi, qui non recurrunt ad Deum, congruentissime in poena sunt".
d. Item, omne illud quo bene utitur Deus, ordinatum est; sed malo bene utitur Deus; ergo malum ordinatum est. — Quod autem bene utatur Deus malo, dicit Augustinus, in libro De praedestinatione sanctorum: "Novit Deus bene uti malis, non ut eiprosint "vasa irae", sed ut, ipso illis bene utente, prosint "vasis misericordiae"". Et post sequitur: "In malorum potestate est peccare; ut autem peccando hoc vel hocmalitia faciant, non est in eorum potestate, sed Dei dividentis tenebras et ordinantis eas".
[Solutio]: Ad quod dicendum quod malum non secundum rationem mali est ordinatum nisi ordine qui est secundum oppositionem: est enim ordo ad superius et inferius et ad oppositum. Malum ergo, in quantum malum, ordinatum est ad suum bonum per oppositionem, sicut habetur Eccli. 33,15: "Contra bonum malum est, et contra vitam mors" ; ordinatum autem est ad bonum, secundum quod ex eo elicitur bonum, et secundum quod diversimode elicitur, diversimode habet rationem conferentis.
[Ad obiecta]: 1. Ad id ergo quod primo obicitur quod malum non est ordinatum: dicendum quod malum, cum sit privatio ordinis, non habet illum ordinem quem privat, sed quemdam ordinem privat et alium relinquit; aliter enim esset progressus in infinitum.
2. Ad secundum dicendum quod malum dicitur "inordinatio" ratione malitiae, quae privat ordinem rectum ad summum bonum, quod est efficiens causa et finalis causa illius; malum vero, etsi non habeat illum ordinem, quia non est a summo bono, non tamen omnino est praeter illum.
3. Ad tertium dicendum quod, cum dicitur malum inordinatum, hoc est quia privat quemdam ordinem, ordinem scilicet adhaerentem ei quod causatur a summo bono. Et cum dicitur quod malum ordinatur ad bonum, ordo iste potius est in illo bono quam etiam in isto malo; nihilominus tamen sicut malum est secundum quid bonum, ita quoad hoc habet ordinem. Attendendum etiam est quod ordo dicitur dupliciter: vel alicuius particularis boni quod privatur a malo, et illo ordine non ordinatur malum; vel dicitur ordo ipsius universi, et hoc ordine ordinatur malum.
4. Et si obiciatur quod malum est praeter illud universum, de quo dicitur quod cuncta erant valde bona: dicendum quod est accipere illud universum pro illo statu in quo conditum est, et sic ad ipsum non pertinet malum; vel pro statu in quo nunc est, et sic malum pertinet ad ordinem universi, sed aliter malum culpae, aliter malum poenae: malum enim culpae secundum accidens ordinatur, sicut dicit Dionysius, malum vero poenae per se.
On this page