IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Q. 8, C. 1
IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Q. 8, C. 1
UTRUM MALUM OPPONATUR BONO INCREATO.
Et videtur quod sic, ei. per hoc quod dicit Augustinus, in XI De civitate Dei: "Vitium, quo resistunt Deo qui eius appellantur inimici, non est Deo, sed ipsis malum". Et post sequitur: "Vitium illud contrarium est Deo tamquam malum bono, naturae vero, quam vitiat, non tantum malum, sed etiam noxium". Ergo malum est contrarium Deo sive summo bono.
b. Praeterea, aliquod est malum, quo non est malum deterius; sed illud malum, quo non est aliquod malum deterius, dicitur esse summum malum; ergo est aliquod summum malum; sed summum malum opponitur summo bono; ergo malum est contrarium summo bono.
c. Item, quorum effectus sunt contrarii et ipsa sunt contraria ; sed boni est salvare, et hoc maxime summi boni, mali vero est corrumpere; ergo malum et bonum sunt contraria; et summum bonum est terminus boni; ergo summum bonum et malum sunt contraria.-— Quod autem bono sit malum contrarium, habetur ex hoc quod dicit B. Dionysius, in libro De divinis nominibus: "Bono malum est contrarium; bonorum vero causa est ex una causa, mali vero sunt causae multae". Ex quo arguitur quod malum est contrarium summo bono.
Contra: 1. "Essecontrarium non habet nisi non-esse" ; sed malum non est omnino nonesse; ergo malum non est contrarium ipsi esse; sed Deus est causa ipsius esse et summe ens; ergo malum non est contrarium summo bono.
2. Item, omne contrarium natum est nocere suo contrario ; sed malum non potest nocere summo bono ; ergo malum non est contrarium summo bono.
3. Item, nihil est ita summe malum, quod non habeat de bono: "non enim est summe malum, cui bonum adimiturdum nocetur, nec summum bonum, quod deficere a bono potest", sicut dicit Augustinus, De moribus Manichaeorum ; ergo malum non est contrarium summo bono: habet enim in se aliquid quod est a summo bono, contrarium vero nihil habet a suo contrario.
4. Item, "bonum substantificatsui privationem", sicut dicit Dionysius ; sed causa boni est summum bonum ; ergo summum bonum dat effective substantiam vel esse ipsi malo; ergo malum non est contrarium ei: effectus enim vel in quo effectus salvatur, non contrariatur suae causae.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod contrarium dicitur dupliciter: vel ratione alicuius in se vel ratione sui effectus. Malum autem non est contrarium summo bono ratione eius in se, sed ratione effectus. Et ideo dicit Augustinus, XII De civitate Dei: "Bonum est natura, quam vitiat malum. Unde huic bono malum est contrarium: naturae enim, quam vitiat, non tantum est malum, sed etiam noxium". Est ergo quaedam oppositio ratione eius quod dico bonum et malum, est alia oppositio ratione eius quod dico noxium et conveniens. Ratione ergo boni et mali dicitur oppositio inter summum bonum et malum; ratione vero noxii et convenientis malum et bonum circa creaturam oppositionem habent. Malum ergo dicitur esse contrarium summo bono, quia dissimile est ei in hac intentione et respectu effectus eius habet oppositionem.
[Ad obiecta]: 1. Per hoc patet qualiter respondendum est ad primo obiectum in contrarium. Si enim accipiatur contrarium pro omnino opposito, sicut dicitur illud quod est secundum negationem, oppositum affirmationi, hoc modo non est malum contrarium bono. Si vero accipiatur contrarium pro eo quod est privative oppositum, secundum quod privative opposita nata sunt fieri circa idem, nec sic dicetur malum contrarium summo bono: non enim nata sunt fieri circa idem. Si vero accipiatur contrarium, secundum quod contraria nata sunt fieri vicissim in eodem subiecto, nec sic dicetur malum contrarium summo bono. Si vero dicantur contraria, quorum unum removetur ab altero nec unum potest convenire alteri, secundum hunc modum summum bonum non est malum nec malum est summum bonum, et sic sunt contraria. Ratio autem proposita processit secundum quod malum opponitur privative bono et nihilominus habet bonum sibi substratum sive ens.
2. Ad secundo obiectum dicendum quod contrarium, prout dicitur privative oppositum contrarium vel quod est activum vel passivum a suo contrario, secundum hoc contrarium nocet contrario. Secundum autem quod contrarium dicitur disparatum, cum non conveniant ad idem subiectum nec unum potest nocere alteri, eo quod alterum non sit passivum ab altero, sic dicendo contrarium, unum contrarium non nocet alteri. Et per hunc modum malum dicitur summo bono contrarium, secundum alterum vero modum non dicitur, secundum quem modum procedit ratio.
3. Ad tertium dicendum quod summum malum dicitur dupliciter: vel quo non est deterius, et secundum hunc modum comparatione ad alia dicitur diabolus summe malus; vel quo non potest esse deterius, et sic diabolus, cum possit esse deterior quam sit, non est summe malus. Dicitur etiam summe malum quod nihil habet de bono, et secundum hunc modum nihil est summe malum; secundum primum vero modum contingit. Si vero diceretur summe malum eo modo quo dicitur summe nigrum, sicut summe nigrum contrarium est summe albo, sic summe malum contrarium esset summe bono; sed non sic se habet summe malum: non enim sicut summe nigrum removet a se penitus album, ita summe malum removet a se penitus bonum. Unde Augustinus contra Manichaeos, qui ponebant summum malum et ponebant esse sicut quamdam naturam, sic obicit: Si summum malum est natura, et summum malum est quod nihil habet de bono, bonum autem et esse convertuntur, ergo summum malum nihil habet de esse; ergo non est natura. Praeterea, si summum malum natura est et ratione naturae habet aliquid boni, ergo summum malum habet aliquid boni. Restat ergo quod non dicetur sic summe malum quo modo dicitur summe nigrum, et ita malum non dicetur esse contrarium summo bono eo modo quo dicitur nigrum esse contrarium summe albo. Aliter enim est in iis contrariis et in illis: nam ibi dicuntur esse contraria magis et minus secundum quod plus accedunt ad suum proprium terminum, ut album ad maxime album et nigrum ad maxime nigrum ; hic autem dicitur malum magis et minus secundum maiorem recessum vel minorem a bono, bonum vero magis vel minus secundum accessum maiorem vel minorem ad summum bonum.
4. Ad quarto obiectum dicendum quod malum non est contrarium summo bono sicut omnino noxium illi, licet sit contrarium secundum reliquum modum iam dictum. Unde, licet malum opponatur privative bono particulari quod destruit, non tamen bono et quo capit substantiam; et si illi aliquo modo contrarietur, quia minui potest per ipsum, non tamen summo bono, quod nullatenus potest corrumpi vel minui per ipsum. Summum enim bonum, cum sit incorruptibile, eo quod est summum, non est passivum nec respectu alterius receptivum, et ideo non est receptivum privationis: si enim non est receptivum habitus vel alicuius boni, multo fortius non est receptivum privationis vel mali. Ex iam dictis patet quod, cum bonum et malum sint contraria, et cum aliquo modo malum sit contrarium summo bono, secundum alium modum non est ei contrarium.
On this page