Text List

IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Q. 8, C. 2

IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Q. 8, C. 2

UTRUM MALUM OPPONATUR BONO CREATO

Secundo quaeritur I. utrum malum opponatur bono creato.

Ad quod sic: 1. Non dicuntur contraria, quorum alterum substantificat alterum; bonum vero substantificat malum ; ergo bonum creatum et malum non sunt contraria.

Contra: a. Malum nocet bono creato; et quod nocet bono creato, dicitur ei contrarium; ergo malum et bonum creatum sunt contraria.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod contrarium dicitur dupliciter, sicut supra habitum est. Uno enim modo dicitur contrarium, quod vicissim permutabile est in eodem subiecto, et hoc accidit per hoc quod vicissim unum nocet alteri: et secundum hoc bonum creatum et malum non dicuntur contraria, quia haec invicem non sibi nocent; bonum enim non nocet malo. Alio vero modo dicitur esse contrarium alterum alteri, cum alterum nocet alteri, sed non vicissim permutatur in subiecto: et secundum hoc malum est contrarium bono, in quo etiam substantificatur, et secundum hoc procedit ratio praedicta. Nihilominus tamen est bonum quoddam, quod opponitur malo vicissim, utpote bonum in habitibus bonis et malum in habitibus malis, quae in creaturis rationalibus sibi invicem succedunt.

II. Deinde quaeritur, cum malum opponatur bono creato, utrum idem sit malum quod opponitur bono gratiae et bono naturae.

Quod sic, videtur: 1. Malum opponitur bono gratiae: non enim possunt simul inesse; et commune habent subiectum, cui invicem succedunt, et intelligitur hoc de malo culpae; sed malum culpae est corruptio modi, speciei et ordinis; hoc autem opponitur bono naturae; ergo malum idem opponitur bono naturae et bono gratiae.

Contra: a. Bono naturae opponitur malum poenae, bono gratiae opponitur malum culpae; non autem idem est malum poenae et malum culpae ; non ergo malum idem opponitur bono gratiae et bono naturae. — Quod autem malum poenae opponatur bono naturae, patet per hoc quod malum poenae est vulneratio bonorum naturalium ; sed vulneratio bonorum naturalium opponitur bono naturae; ergo malum poenae opponitur bono naturae.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod non est idem malum quod opponitur bono gratiae et bono naturae, ut tangatur proxima oppositio. Si vero dicatur idem malum, quia uni per se et primo opponitur, alteri vero per consequens, secundum hoc malum culpae dicetur opponi bono gratiae et virtutis et bono naturae. Nam primo et per se opponitur bono gratiae et virtutis, secundario vero opponitur bono naturae, quia est causa vulnerationis bonorum naturalium.

[Ad obiecta]: 1. Cum autem dicitur malum est corruptio modi, speciei et ordinis ', hoc dupliciter potest dici: vel ut dicatur corruptio formaliter vel effective. Si effective, secundum hunc modum dicitur malum culpae corruptio, et potest idem esse malum quod opponitur bono gratiae et bono naturae. Si vero accipiatur formaliter, secundum hoc non erit idem malum culpae, quod opponitur bono gratiae et virtutis, et malum quod est corruptio modi, speciei et ordinis. — Quod autem bono naturae per se et primo opponatur malum poenae, patet per hoc quod malum poenae est involuntaria defectio, defectio vero opponitur perfectioni, perfectio autem illa est bonum naturae, et ita malum poenae opponitur bono naturae; sed malum culpae est defectio voluntaria, defectio autem voluntaria opponitur dispositioni bonae voluntariae; ergo, cum bonum virtutis vel gratiae sit dispositio bona voluntaria, non a voluntate data vel facta, sed cui consonat voluntas, ergo malum culpae opponitur bono gratiae vel virtutis.

PrevBack to TopNext