Text List

IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 2, C. 4

IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 2, C. 4

DE MODO VULNERIS ET CAUSA VULNERATIONIS

Iis habitis, de diversis vulneribus, quibus vulnerata est humana natura per malum culpae, consequenter dicendum est de modo vulneris et causa vulnerationis.

1. Ad quod sic obicitur: 1. Malum culpae non corrumpit nisi agendo; actio autem illa est alicuius naturae; natura autem bona est in eo quod huiusmodi; ergo, cum ei attribuatur corruptio cuius est actio, bonum erit corrumpens; et non aliud quam se; ergo bonum se ipsum corrumpit.

2. Ad idem facit quod dicit Dionysius, in libro De divinis nominibus: "Malum non agit in bonumnisi per virtutem boni". Sed actio mali est corruptio; ergo malum non corrumpit nisi per virtutem boni; sed malum non corrumpit nisi illud in quo est; ergo bonum per virtutem ipsius boni corrumpitur.

3. Item, Dionysius, in eodem: "Boni superexcellens magnitudo et privata sui privationem posse facit, secundum quod universaliter est sui participare". Sed privata non sunt nisi mala, privatio non est nisi malitia; ergo malum vel malitia non habet posse nisi per bonum; et sicut se habet ad posse, ita ad agere; ergo agit per bonum; sed actio ipsius mali est corruptio; ergo malum per bonum corrumpit, et ita habetur propositum, scilicet quod aliquid se ipsum corrumpit: quod est impossibile. Communis enim animi conceptio est quod nihil in se agit, eo quod nihil omnino unum est per se agens et patiens.

[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod malum, in eo quod malum, vulnerat bonum. Cum autem dicitur malum, dicitur privatio in subiecto sive subiectum privatum, ut vulneratio non attribuatur privationi tantum nec ipsi bono secundum quid tantum, sed ipsi toti; nihilominus tamen, quia corrumpere non dicit per se agere, sed dicit per se destruere, bene convenit ipsi privationi existenti in subiecto, secundum quod huiusmodi. Aliter enim debet fieri iudicium cum hoc verbo corrumpere et cum hoc verbo agere. Si enim ponatur hoc verbum agere, retorquetur actio principalius ad ipsum bonum; si vero sumatur hoc verbum corrumpere, principalius refertur ad malum sive malitiam.

2. Cum ergo dicit Dionysius quod "malum non agit in bonum nisi per virtutem boni", aut corrumpere sumitur ibi ut dicatur agere quadam communi ratione, et tunc dicendum quod non est verum. Si vero sumatur agere proprie, tunc verum est quod "malum non agit nisi per virtutem boni", et ita ex praedictis non sequitur quod aliquid se ipsum corrumpat. Accidit tamen quod aliquid in se ipso deficit: et hoc modo potest dici quod creatura est causa sui defectus, prout in defectum vertitur; sed hoc non est ex ratione boni, quia tunc oporteret primam causam bonitatis esse causam horum defectuum.

3. Similiter respondendum est ad aliam auctoritatem Dionysii, qua dicitur quod malum habet posse per bonum. Est enim posse dupliciter: vel posse a potentia activa vel posse a possibilitate defectiva. Si posse a potentia activa, non habet malum nisi a bono; si vero posse a possibilitate defectiva, secundum hoc malum, in quantum malum, id est subiectum privatum, dicitur posse, ut est posse corrumpi vel minui, et ita de aliis. Et eodem modo est de posse corrumpere, ut ad malum sive malitiam retorqueatur. Unde dicit Augustinus, in libro De natura et gratia: "Abstinere a cibo non est substantia, et tamen substantia corporis, si omnino abstinetur a cibo, ita languescit et inaequalitate morbi corrumpitur et lassitudine debilitatur et frangitur". Sic etiam est de malo quo natura animae corrumpitur.

II. 1. Item, vulneratur potentia naturalis per malum culpae nonnisi ipsa potentia liberi arbitrii; sed ipsas potentia liberi arbitrii est potentia peccandi; ergo potentia peccandi vulneratur per malum culpae; sed haec vulneratio non est nisi boni diminutio; ergo quanto magis homo peccat, tanto magis diminuitur in eo potentia peccandi; ergo quanto magis peccat, tanto minus potest peccare.

Contra: a. Quanto magis peccat, tanto fragilior est ad peccatum; ergo quanto magis peccat, tanto magis peccare potest.

[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod, cum dicitur potentia liberi arbitrii vulnerari per malum culpae et vulneratio illa est boni diminutio, intelligitur non ex illa parte qua liberum arbitrium est potentia peccandi, sed ex illa parte qua dicitur potentia non peccandi. Ex illa enim parte, sicut dicit Anselmus, dicitur libertas, non dico a coactione, sed illa libertas quae est a miseria, qua dicitur qui magis peccat minus liber. Unde dicit, in libro De libero arbitrio, potentiam peccandi, prout huiusmodi, nec esse libertatem nec partem libertatis. Sed non sic est de potentia non peccandi sive bene faciendi: secundum hoc enim qui magis peccat peccato mortali, minus potest. Unde in praedicta ratione est commutatio ab eo quod est quid in quale vel quo modo se habeat, cum dicitur malum vulnerat liberum arbitrium et liberum arbitrium est potentia peccandi, ergo vulnerat potentiam peccandi vulneratione quae est diminutio: liberum enim arbitrium dicit quid, potentia vero peccandi dicit quo modo se habet.

III. Item, dicit Dionysius, in libro De divinis nominibus: "Nihil corrumpitur a malo secundum quod est essentiavel natura". Ergo non vulneratur ipsa natura; sed natura nihil aliud est quam ipsum bonum naturae; ergo non vulneratur bonum naturae; quid ergo vulneratur?

[Solutio]: Ad hoc respondendum per hoc quod in eodem libro dicitur: "Non corrumpitur quid existentium, secundum quod est essentiavel natura, sed ex defectu iuxta naturam ordinis, harmoniae et commensurationis". Circumloquitur ergo per ordinem, harmoniam et commensurationem bouum modi, speciei et ordinis, ratione quorum dicitur esse diminutio sive vulneratio in ipsa potentia habituali. Natura autem accipitur dupliciter: vel pro bonis naturalibus ipsius animae ordinabilis ad bonum vel pro ipsa natura animae. Si accipiatur pro natura ipsius animae, secundum hoc verum est quod "non corrumpitur quid existentium, secundum quod est natura" ; si vero accipiatur pro bonis naturalibus eius, in quantum est ordinabilis ad bonum, sic corrumpitur natura. Sed ad hoc attendendum est quod duplex est corruptio: simpliciter et secundum quid. Corruptio simpliciter dicitur omnimoda desitio, et secundum hoc bonum naturae non corrumpitur per malum culpae. Si vero dicatur corruptio permutatio ab eo quod est magis in minus, secundum hoc corrumpitur "quid existentium" ratione huiusmodi boni naturalis.

PrevBack to TopNext