IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 2, C. 3
IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 2, C. 3
DE SINGULIS VULNERIBUS QUAE ENUMERAT BEDA.
ARTICULUS I.
De primo vulnere, quod est infirmitas.
I. Infirmitas autem est impotentia resistendi malo; sed qui non potest resistere malo, id est peccato, necessitatem habet; sed dicit Augustinus, in libro De natura et gratia: "Quis peccat in eo quod vitare non potest?", quasi dicat: nullus; ergo videtur quod habenti huiusmodi infirmitatem non imputetur peccatum.
[Solutio]: Ad quod respondendum per hoc quod dicit Augustinus, in eodem libro, quod ex vitio naturae, non ex conditione sit quaedam peccandi necessitas: "Audiat homo atque ut eadem necessitas non sit, discat Deo dicere: De necessitatibus meis educ me, quia in huiusmodi oratione certamen est adversus tentatorem de ipsa contra nos necessitate pugnantem". Ex hoc verbo Augustini patet quod quaedam est necessitas ex vitio et alia est necessitas ex conditione naturae. Si peccaret homo ex necessitate naturae conditae, non imputaretur ei ad peccatum quod vitare non posset; sed, cum peccat ex necessitate quae est ex vitio naturae cuius ortum fecit voluntas, imputatur ei ad peccatum, eo quod se homo in hanc necessitatem praecipitavit. Non est autem talis necessitas, quae non possit tolli adiutorio gratiae, et ideo petendum est adiutorium gratiae ne talis necessitas vel infirmitas praevaleat.
II. Item, ex peccato primo provenit infirmitas; si ergo addatur peccatum secundum, erit maior infirmitas; ergo quantumcumque multiplicetur peccatum, erit maior infirmitas; non ergo eadem facilitate surgitMq homo in secundo vel tertio peccato, qua facilitate resurgit in primo. Quod videtur per simile de homine cadente in foveam profundiorem et de cadente in minus profundam.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod est quaedam facilitas vel difficultas ex parte hominis et est facilitas alia ex parte eius per quem resurgit. Quantum ad illum per quem resurgit, aequalis est facilitas resurgendi a prima infirmitate et a secunda vel tertia. Quantum autem est ex parte ipsius hominis, non est aequalis facilitas, secundum quod maior est vel minor infirmitas. Et illud designatur in Marc. 8,24-25, de caeco, cui Dominus imposuit manus, et postea sequitur: "Video homines velut arbores ambulantes. Deinde iterum imposuit manus super oculos eius, et coepit videre et restitutus est, ita ut videret clare omnia". Non enim ex parte Dei fuit difficultas quin statim clare videret, sed ostendere voluit Dominus infirmitatem maiorem vel minorem ex parte peccantis.
III. Adhuc etiam quaeritur: a. Si homo per peccatum vulneratur vulnere infirmitatis, ergo per maximum peccatum cadit in maiorem infirmitatem; sed maximum peccatum est peccatum haereseos, sicut habetur in libro De Baptismo contra Donatistas M1; ergo peccans illo peccato cadit in maximam infirmitatem.
Sed videtur contrarium, 1. quia quidam illorum, utpote haeresiarchae, qui magis peccant, fortiores sunt: aggrediuntur enim mortem, quae est de rebus difficillimis, sicut dicit Philosophus. Ex quo videtur quod ex peccato non proveniat infirmitas, immo quod ex aliquo peccato proveniat maior fortitudo.
2. Similiter obicitur de desperato, qui ex desperatione aggreditur mortem, cum desperatio ` sit maximum peccatum.
[Solutio]: I. Ad quod dicendum quod ex peccato secundum quantitatem peccati accidit infirmitas maior vel minor. Quod autem in quodam peccato est fortitudo sustinendi ardua, utpote tribulationem maximam vel mortem, hoc est propter opinionem sive aestimationem fidei rectae, quae est apud illum qui est haereticus. Nam si non recte crederet et crederet se non recte credere, non esset apud ipsum haec fortitudo, sed quia non recte credit et credit se recte credere, innuit ex hac opinione fidei apparentis fortitudinem quamdam similem fortitudini fidei, quae tamen non usquequaque tanta est quanta est fortitudo fidei.
2. Ad illud vero quod obicitur de desperatione, dicendum est quod ratione peccati desperationis maxima provenit infirmitas respectu tentationis. Quod autem aggreditur mortem, hoc est ex quadam opinione evadendi miseriam illam, quae duxit eum in desperationem vel quae est cum desperatione: nullus enim simpliciter eligit mortem. Unde Augustinus, in libro III De libero arbitrio: "Nullus recte potest eligere ut non sit, sed eligit ex quadam opinione non recta: aestimat enim evadere miseriam". Unde ` Augustinus, in eodem: "Cum quisque credens quod post mortem non erit, intolerabilibus tamen molestiis ad totam cupiditatem mortis impellituret decernit atque arripitmortem, in opinione habet errorem omnimodae defectionis, in sensu autem naturale desiderium quietis. Omnis itaque appetitus in voluntate mortis non est ut qui moritur non sit, sed ut requiescat, intenditur".
IV. Adhuc etiam quaeritur de illo peccato quod dicitur peccatum ignorantiae, secundum quod dicit B. Ambrosius: "Gravissime peccat qui ignorat", super illud ad Rom. 2,4: "An ignoras" etc. Cum enim maximum sit peccatum, inducit maximam infirmitatem; talis autem non sentit suam infirmitatem: unde paralysim habet spiritualem; sed qui paralysim habet spiritualem, non timet adiungi nocivo, cum non sentiat, sicut est de paralytico corporaliter; ergo ex huiusmodi peccato consequitur quaedam fortitudo ad sustinendum nocivum; non ergo ex maiori peccato maior infirmitas.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod sicut in praecedentibus peccatis ratione aestimationis consequebatur quaedam fortitudo, ita in hoc peccato ratione non rectae aestimationis consequitur quaedam fortitudo. Aestimat enim de nocivo non esse nocivum vel minus nocivum, et hoc est in praecedentibus peccatis; in hoc autem non aestimat nocivum quod est nocivum, et ex hoc quamdam habet fortitudinem sustinendi. Ex alio ergo surgit infirmitas, scilicet ex ignorantia morbi spiritualis; ex alio surgit fortitudo, scilicet aestimatione non recta vel non aestimatione recta.
ARTICULUS
De secundo vulnere, quod est ignorantia.
Quod tamen videtur dupliciter esse falsum, 1. tum quia peccator aliquando magis novit quid sit agendum quam iustus, tum quia in maiori peccato existens magis novit aliquando quam ille qui est in minori; non ergo videtur quod anima per peccatum vulneretur vulnere ignorantiae.
[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod est duplex ignorantia. Est enim ignorantia quae opponitur scientiae speculativae, et talis ignorantia, licet sit poena peccati originalis, non tamen semper est propria poena peccati actualis: qui enim perpetrat homicidium, multotiens novit homicidium esse mortale peccatum. Est autem ignorantia quae opponitur scientiae experientiae sive scientiae approbationis, et haec ignorantia respondet tamquam propria poena peccato mortali, ita quod diverso peccato mortali diversa respondet ignorantia. Secundum hunc modum dicitur a Philosopho: "Omnis malus ignorat". Cum enim peccat aliquis mortaliter, non noscit bonum oppositum ` notitia approbationis; cum enim noscere malum notitia approbationis et noscere bonum notitia approbationis sint opposita, peccator autem noscat malum notitia approbationis, ab eo removetur altera notitia; ignorantia ergo secundum hunc modum augetur per augmentum peccati.
II. Adhuc etiam quaeritur, cum sit malum veniale sicut et mortale, utrum malum veniale inducat vulnus ignorantiae.
Quod non, videtur: 1. Vulneratio enim naturalium sequitur ad spoliationem gratuitorum; sed spoliatio gratuitorum non fit nisi per mortale peccatum; ergo vulneratio naturalium non fit nisi per mortale peccatum ; non ergo ignorantia, quae est vulnus, consequitur ex veniali peccato. — Quod autem ad spoliationem gratuitorum sequatur vulneratio naturalium, apparet per ordinem contentum in parabola evangelica, Luc. 10,30—37. Dicitur enim ibi quod homo "incidit in latrones, qui etiamspoliaverunt eum, et, plagis impositis, abierunt, semiviva relicto" ; prior ergo est spoliatio et consequens est vulneratio.
Contra: a. Peccatum veniale diminuit modum, speciem et ordinem, secundum quod sunt bona naturalia, et dicit B. Gregorius quod peccatum veniale obscurat ; ergo per peccatum veniale fit vulneratio naturalium et inducitur vulnus ignorantiae.
b. Praeterea, qui perpetrat veniale peccatum, noscit illud notitia approbationis; ergo ignorat oppositum bonum; cecidit ergo in vulnus ignorantiae.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod, licet peccatum veniale non per se inducat spoliationem gratuitorum, inducit tamen quemdam defectum bonorum naturalium; unde poena ignorantiae cuiusdam potest consequi ad peccatum veniale.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud vero quod obicitur in contrarium, dicendum1 quod ordo ille parabolae evangelicae attendit vulnerationem illam naturalium, quae consequitur ex peccato mortali per spoliationem gratuitorum. Hic autem loquimur de illa vulneratione quae immediate consequitur ex ipso peccato veniali, quae non est tanta quanta est illa quae consequitur ex mortali. Non enim in veniali peccato iit vulneratio aut diminutio boni nisi quantum ad quemdam actum ipsius potentiae; per mortale autem fit vulneratio ipsius potentiae naturalis quantum ad omnem actum ipsius potentiae ordinabilis in salutem.
ARTICULUS III.
De tertio vulnere
Postmodum quaeritur de tertio vulnere, quod est malitia. Et quaeritur primo de differentia malitiae secundum quod una differentia peccati est qua quis peccat ex malitia, et de malitia secundum quod est tertia poena.
1. Cum enim malitia hic dicta sit poena peccati, malitia vero ibi dicta sit causa peccati, different malitia hic dicta et malitia ibi dicta, et ita non idem supponetur per utrumque. — Sed videtur contrarium per differentias condividentes. Differentiae enim condividentes sunt infirmitas et ignorantia ; infirmitas autem et ignorantia, prout dicuntur dispositiones ad peccatum, sunt idem cum poenis hic dictis; ergo a simili malitia, quae est dispositio ad peccatum, erit idem in substantia cum malitia quae est dispositio peccati.
2. Praeterea, malitia, secundum quod est poena, dicetur vulnus alicuius boni naturalis; cuius ergo boni naturalis dicitur esse vulnus? Videtur enim quod indifferenter respiciat omne bonum: sicut enim malitia culpabilis non distinguit aliquod bonum sibi oppositum, ita nec malitia poenalis.
3. Praeterea, malitia, secundum quod est poena, contrahitur ex malo culpae; ergo ex differenti malo culpae erit differens malitia secundum quod est poena, et ex augmento culpae erit augmentum ipsius poenae; in quo ergo dicetur ipse deterior ratione istius poenae?
[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod malitia, secundum quod hic sumitur et prout sumitur in illa divisione peccatum aliud ex infirmitate, aliud ex ignorantia, aliud ex certa malitia, differenter sumitur. Hic enim sumitur pro malitia poenae, quae ex peccato mortali consequitur; ibi vero sumitur pro malitia culpae, non quae necessario praecedit peccatum in Spiritum Sanctum, sed dicitur certa malitia, cum homo scienter peccat, non eo modo quo dicitur peccare ex certa malitia, impugnando gratiam Spiritus Sancti, per quam fit remissio peccatorum in Ecclesia. Dicitur ergo certa malitia, quia certitudo praecedit respectu huiusmodi generis peccati. Et ita differenter sumitur malitia, cum dicitur quod quis peccat ex certa malitia et cum dicitur quod peccans cadit in malitiam poenam.
2. Ad secundum dicendum quod malitia, cum sit defectibilitas boni naturalis, non accipitur malitia, secundum quod est poena, pro defectu cuiuscumque boni - potentia enim dicitur bonum et scientia dicitur bonum — sed accipitur pro defectu boni simpliciter, a quo quis dicitur bonus. Et ita non erit malitia commune ad alia genera poenarum, sed e diverso dividetur sicut bonum differenter sumitur.
Si vero quaeratur utrum ex quocumque peccato mortali proveniat haec poena, sicut et praecedentes poenae, infirmitas scilicet et ignorantia, dicendum quod proveniunt singulae istae poenae ex quolibet genere peccati mortalis; haec autem poena non est nisi defectibilitas recedendi a bono Simpliciter vel elongandi se. — Et si obiciatur quod ista defectibilitas nihil aliud est quam infirmitas, et ita haec poena non differet ab illa: dicendum quod infirmitas respicit potentiam animae, secundum quod contrahit debilitatem quamdam ratione carnis adiunctae; malitia vero dicit defectibilitatem voluntatis secundum se ipsam, quae tamen nascitur ex corruptione voluntatis praecedenti. Et ita differet ratio potentiae secundum quod infirmitas dicitur defectus potentiae et secundum quod malitia dicit defectibilitatem potentiae, quae est voluntas ex propria corruptione.
3. Ad aliud dicendum quod malitia, secundum quod est poena, derelinquitur ex malitia culpae, et crescente malitia culpae crescit etiam malitia poenae; malitia autem ista poenae reddit ipsum deteriorem, quia plus elongatur a bono simpliciter, et ita magis inhabilis est. Nec dicitur deterior eo modo quo ille, qui magis peccat malitia culpae, dicitur deterior, sed eo modo quo poena reddit hominem deteriorem.
ARTICULUS IV.
De quarto vulnere, quod est concupiscentia.
Quarto quaeritur de vulnere concupiscentiae. Circa quod quaeritur I. quae sit ista concupiscentia quae dicitur esse poena peccati.
1. Si enim dicitur concupiscentia illa quae est fomes peccati, secundum hoc erit poena originalis peccati; hoc autem modo non dicetur esse poena singulorum peccatorum mortalium, sed dicitur illa, de qua dicitur Rom. 6,13, super illud: "Neque exhibeatis membra vestra" etc., Glossa: "Languor iste tyrannus est, qui commovetin nobis mala desideria". Est ergo in nobis mala concupiscentia, quae non est in nobis permittenda regnare; sunt et eius desideria quae sunt actuales concupiscentiae, quae sunt arma diaboli; haec ergo concupiscentia est poena originalis peccati; sed actuale peccatum differt ab originali; ergo alia respondet ei poena.
2. Vel si dicatur quod omnes istae poenae referuntur ad originale peccatum tantum, hoc non videtur: infirmitas enim vel ignorantia respiciunt indifferenter quodcumque peccatum mortale; ergo concupiscentia, quae est poena condividens, similiter respiciet indifferenter quodcumque peccatum mortale.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod concupiscentia, de qua fit hic sermo, est circuiens tamquam poena quodcumque peccatum mortale; concupiscentia vero, de qua dicit Augustinus, Super Epistolam ad Romanos, est propria poena originalis peccati, et dicitur pronitas ad omne peccatum, sive veniale sive mortale. Concupiscentia vero, prout hic sumitur, est pronitas ad aliud peccatum quod est sequela praecedentis vel ad illud quod est eiusdem generis. Ex peccato enim mortali provenit concupiscentia apparentis delectabilis quod respondet illi mortali, vel illius apparentis delectabilis quod consequentiam habet ad illud.
II. Item, quaeritur de differentia istius concupiscentiae et illius de qua dicitur I Ioan. 2,16: "Omne, quod est in mundo, aut est concupiscentia oculorum aut concupiscentiacarnis" etc.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod nomine concupiscentiae ibi designatae intelligitur concupiscentia quae est "radix omniummalorum" ; hic autem intelligitur concupiscentia quae est sequela peccati. Concupiscit enim aliquis peccare, et sic efficitur peccans; peccando vero fit pronus ad concupiscendum, et haec pronitas concupiscentiae est sequela peccati praecedentis.
III. Item, quaeritur: Cum concupiscentia sit poena, poena autem non est sine afflictione, habet ergo in se afflictionem.
Contra: 1. Concupiscentia est rei amatae; res autem amata, cum coniungitur, inducit delectationem, cum autem non est habita, sed speratur haberi, nihilominus inducit delectationem: spes enim et gaudium non sunt sine delectatione; concupiscentia ergo de se poenam non importat.
2. Item, dicit Chrysostomus: "Indigentia est principium concupiscentiae" ; aucta ergo concupiscentia, fiet aliquis indigentior; sed aucta poena iam dicta augetur concupiscentia; ergo aucta poena iam dicta fiet aliquis indigentior. — Sed contrarium videtur, quia augetur concupiscentia in approximatione ad concupiscibile; ergo, cum minor sit indigentia, aucta concupiscentia minuitur indigentia.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod concupiscentia respectu rei debito modo concupiscendae non sonat in rationem poenae sicut nec delectatio summi boni, sed concupiscentia rei indebito modo concupiscendae cedit in poenam: nullus enim in ea invenit satietatem, sed quanto plus credit satiari, tanto magis evacuatur. Et ideo huiusmodi concupiscentia inducit afflictionem, etsi non semper sentiatur: quidam enim paralyticantur spiritualiter. Cum autem loquimur quod concupiscentia est poena, intelligendum est de concupiscentia rei non concupiscendae vel non in iis circumstantiis concupiscendae, et ideo cedit in rationem poenae.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud autem quod obicitur in contrarium, quod concupiscentia coniuncta delectabili inducit delectationem: respondendum est quod haec non est vera delectatio quae noni est sine afflictione, sed est mixta cum afflictione, de qua dicitur Prov. 14,13: "Risus dolore miscebitur". Unde, licet delectatio sit secundum sensualem partem, nihilominus tamen vere est poena sive afflictio secundum rationem in se consideratam.
2. Ad secundum dicendum quod, cum indigentia sit principium concupiscentiae, maior potest dici concupiscentia duobus modis: vel propter defectum ex parte concupiscentis vel propter attractionem concupiscibilis. Si propter defectum ex parte concupiscentis, tunc maior indigentia est maioris concupiscentiae principium et maior concupiscentia attestatur maiori indigentiae. Si vero fiat consideratio quantum ad attractionem concupiscibilis, eo quod magis attrahit quod sibi approximatum est, quanto maior erit approximatio, tanto maior erit concupiscentia, id est ferventior. Et intelligitur hoc de motu naturali: est enim quidam appetitus naturalis concupiscentis respectu concupiscibilis.