Text List

IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 3, C. 1

IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 3, C. 1

QUID DICANTUR MODUS, SPECIES, ORDO ET QUAE SIT DIFFERENTIA INTER ILLA.

Ad primum sic est procedendum: 1. Modus, species et ordo, sicut dicit Augustinus, in libro De civitate Dei, insunt omni rei existenti; et idem potest haberi in libro De natura boni. Sed, secundum quod dicit Augustinus, Super Genesim, modus sumitur secundum quod est dispositio rei in esse terminatae, et hoc modo refertur ad ipsam causam efficientem, cuius est dare esse terminatum et mensuratum ; species vero est dispositio rei formatae secundum quod ab alia distinguitur: unde est in relatione ad causam formalem; ordo vero est dispositio rei prout refertur ad finem: unde in relatione ad causam finalem designatur. Sed, si hoc modo accipiuntur modus, species et ordo, non erit dicere quod malum sit privatio modi, speciei et ordinis: illud enim quod est commune homini cum omni creatura, non privatur; oportet ergo sub alia ratione designare.

2. Praeterea, malum culpae non aufert ab anima habitudinem ad suam causam efficientem vel ad suam causam formalem: non enim anima est minus anima, etsi peccet ; non ergo modus et species secundum dictam rationem privantur vel minuuntur per malum culpae, sed tantum ordo videtur privari vel diminui.

3. Item, bonum, quod privatur per malum culpae, est bonum habitudinis naturalis; oportet ergo quod haec tria, modus, species et ordo, determinentur circa habitudinem; sed habitudo illa dicitur in ordine ad finem; ergo videtur quod modus, species et ordo, secundum quod hic accipiuntur, ex parte ordinis accipiantur; sed hoc qualiter contingit ut ordo dividatur per modum, speciem et ordinem, cum modus et species non dicantur partes ordinis?

4. Praeterea, omni rei insunt haec tria, et accipitur res communiter; ergo insunt habitudini; habitudo ergo habebit modum, speciem et ordinem; sed, sicut dictum est, modus, species et ordo accipiebantur in essentia sive natura in relatione ad tres causas, efficientem, formalem exemplarem et finalem; ergo habitudo, cum habeat haec tria, habebit illa in relatione ad has tres causas. Modus ergo dicetur penes esse ipsius habitudinis terminatum, species penes esse habitudinis formatum et distinctum, ordo penes ipsum esse habitudinis ordinatum in finem.

Sed videtur contrarium: a. Si enim habitudo illa infinita dicitur in diminuendo, non videtur ex illa parte habere terminum; ergo nec esse terminatum ; ergo non videtur habere modum.

b. Similiter, si species dicit distinctionem habitudinis ab habitudine, cum huiusmodi distinctio habitudinis ab habitudine per malum culpae non privetur, non privatur species per malum culpae ; sed privatur; ergo non secundum hanc rationem intelligitur.

c. Item, fuerunt qui dicerent modum, speciem et ordinem sic distingui, ut species attenderetur secundum speciem actionis, modus vero secundum circumstantias actionis, ordo vero comparatione ad finem; sed iis modis non videtur quod malum culpae sit privatio modi, speciei et ordinis, quia species actionis non tollitur per malum culpae.

d. Praeterea, modus est dispositio antecedens speciem, secundum Augustinum ; ergo non debet attendi secundum posterius et species secundum prius; sed actio secundum speciem suam est prior quam circumstantia actionis; ergo modus non debet determinari penes circumstantiam et species penes speciem actionis.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod modus, species et ordo accipiuntur hic secundum quod sunt in voluntate ordinabili ad finem. Nec accipiuntur hic modus, species et ordo prout sunt in natura vel essentia ipsius animae vel prout sunt in potentia. ut potentia est in se considerata. Modus enim et species et ordo animae, in quantum est substantia quaedam et modus potentiae, verbi gratia rationalis aut irascibilis et concupiscibilis, cum specie et ordine non recipiunt privationem per malum culpae: non enim anima rationalis minus est anima rationalis cum peccat nec minus habet potentiam rationalem vel concupiscibilem vel irascibilem. Et ideo secundum illum modum non accipiuntur modus, species et ordo, prout dicuntur modus, species et ordo privari vel corrumpi per malum culpae.

[Ad obiecta]: 1. Per hoc potest patere qualiter respondendum est ad primo obiectum. Loquitur enim ibi Augustinus de modo, specie et ordine secundum quod in iis convenit omnis creatura et est vestigium Dei, non secundum quod est proprium creaturae rationalis, in quantum in ea est malum culpae.

2. Ad secundum obiectum dicendum quod malum culpae non aufert vel minuit modum, speciem et ordinem, secundum quod insunt naturae ipsius animae vel essentiae, sed secundum quod insunt voluntati ordinabili ad bonum.

3. Ad tertium vero dicendum quod, cum haec tria insint habitudini, prout per peccatum privantur, de illa tamen habitudine voluntatis est loqui multipliciter, et secundum hoc potest habere modum, speciem et ordinem. Est enim modus ipsius voluntatis, in quantum habet habitudinem ad summam bonitatem boni effectivam: modus enim dicit mensuram, mensura autem dicitur esse voluntatis in eo quod conformat voluntatem suam voluntati divinae; haec autem est mensura voluntatis ut non praeferat voluntatem suam voluntati divinae, sed sequatur eam. Similiter species dicitur esse ipsius voluntatis, secundum quod voluntas habet suam rectitudinem naturalem: et haec rectitudo naturalis dicitur species eius. Non autem loquor modo de illa rectitudine naturali, cuius carentia dicitur peccatum originale, quam habuit homo a principio, sed de rectitudine naturali, quae sequitur ipsam voluntatem, licet deformetur per malum culpae; non enim omnino tollitur species rectitudinis, sed minuitur. Ordo vero attenditur in ipsa voluntate secundum quod refertur ad finem. Nec oportet dicere quod, licet haec habitudo sit voluntatis ordinabilis in finem, quod omnes istae tres conditiones accipiantur penes rationem ordinabilis in finem, sed in comparatione ad tres causas secundum genus illud. Voluntas enim Dei bona dicitur efficiens, dicitur etiam forma et dicitur finis; voluntas autem rationalis potest habere habitudinem debitam ad voluntatem sic vel sic dictam, et secundum hoc in ea dicuntur esse modus, species et ordo.

4. .Ad quarto obiectum dicendum quod, sicut dictum est, habitudo habet ista tria in se, quae privantur vel minuuntur per peccatum.

a, Ad illud autem quod dicitur quod habitudo non habet esse suum utrobique terminatum, et ita non habet modum: dicendum quod quodam modo habet terminatum et quodam modo non habet. Uno enim modo dicitur haec habitudo voluntatis medium inter voluntatem divinam et ipsam animam volentem, et sic dicitur habere esse mensuratum et terminatum: citra enim summam voluntatem est et progreditur ab ipsa anima volente, et per hunc modum bene dicitur esse modus ipsius voluntatis rationalis terminatus. Alio vero modo dicitur habitudo voluntatis rationalis habere mensuram secundum quantitatem, ut dicatur tanta esse habitudo quod non possit ulterius ascendere in hoc quod magis sit habilis, nec descendere ut citra non sit minus habilis, et secundum hunc modum non dicitur habere terminum utrobique: non enim tam habilis est quin possit esse habilior nec ita minus habilis quin etiam possit minui. Tamen in creatura rationali est dicere summum, sicut in Christo: tam enim habilis fuit quod ultra non erat habilitatio creaturae rationalis ; sed infimum non est ponere: non enim aliqua habitudo ita decrevit quin possit ulterius decrescere.

c-d. Ad illud vero quod ultimo dictum est secundum opinionem quorumdam, dicendum quod secundum intentionem Augustini de modo, specie et ordine non recte distinxerunt: modus enim praecedit naturaliter speciem et species naturaliter ordinem; ipsi vero speciem modo praeposuerunt. Unde illa distinctio non habet locum in modo, specie et ordine, secundum quod dicuntur privari vel minui per malum culpae. Praeterea, contingit malum culpae aliquando esse ex defectu boni quantum ad speciem actionis, aliquando ex defectu boni quantum ad circumstantiam actionis, aliquando ex defectu intentionis respectu debiti finis. Malum autem culpae secundum hoc aliquando privaret modum et non privaret speciem vel ordinem, aliquando privaret speciem et non modum vel ordinem, aliquando ordinem et non privaret speciem vel modum; sed hoc non est, secundum quod in omni malo culpae est privatio modi, speciei et ordinis.

PrevBack to TopNext