IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 3, C. 2
IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 3, C. 2
QUALITER MODUS, SPECIES ET ORDO PRIVENTUR PER MALUM CULPAE.
Deinde procedendum est ad secundo quaesitum, scilicet qualiter modus, species et ordo priventur per malum culpae.
Et videtur illud ostendi 1. per hoc quod dicit Augustinus, in libro t, quod sicut morbis corrumpuntur corpora, ita mentes vitiis corrumpuntur: unde sicut morbo corrumpitur bonum corporis, ita malo culpae sive vitio bonum naturale animi; sed ita est in morbo corporali quod aliquando infirmatur corpus per incommensurationem humorum, aliquando per deformitatem membri, aliquando per pravam membri ordinationem, sicut quando fit dislocatio ; sic ergo in morbo corporali potest aliquando esse defectus in modo, aliquando in specie membri, aliquando in ordine: in modo autem vel per incommensurationem humorum vel per superfluitatem sive indigentiam membrorum; pari ergo ratione in anima ita est quod contingit privationem fieri sanitatis spiritualis per peccatum ratione modi aut speciei aut ordinis,
2. Item, per bonum gratiae habetur modus, species et ordo in re gratuita; peccatum autem mortale est privati o gratiae; ergo peccatum privat modum, speciem et ordinem, quae eliciuntur ex ipso actu gratiae; malum ergo culpae est privatio horum.
Contra: a. Modus, species et ordo adhaerent ipsi animae vel alteri creaturae spirituali; sed anima rationalis sive altera creatura spiritualis immortalis est; ergo ab ea non tollitur esse secundum quod est creatura; ergo nec modus, species et ordo, quae adhaerent ipsi creaturae, sine quibus etiam ipsa creatura nec esse nec intelligi potest omnino. Unde Augustinus, XI De civitate Dei: "Non est ulla natura, quam non ille constituit a quo est omnis modus, species et ordo, sine quibus nihil rerum inveniri vel cogitari potest". Ergo modus, species et ordo, prout adhaerent creaturae spirituali, privari non possunt.
b. Praeterea, manente esse naturae spiritualis, ratione sui et ratione potentiae suae manet habitudo naturalis ad bonum; sed manente naturali habitudine ad bonum, manent modus, species et ordo; ergo manente esse rei spiritualis, ratione sui et ratione potentiae suae manent modus, species et ordo; sed peccato existente manet esse rei spiritualis; ergo peccato existente manent modus, species et ordo; non ergo privantur.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod privatio dicitur duobus modis: pro ipsa ablatione universaliter vel pro ipsa permutatione ab eo quod est magis in minus. Si pro ipsa ablatione universalitur, secundum hoc est privatio modi, speciei et ordinis in esse gratuito: habens enim malum culpae mortalis nec habet modum nec speciem nec ordinem esse gratuiti, quod est a grafia gratum faciente. Si vero sumatur privatio pro permutatione ab eo quod est magis in minus, secundum hoc dicitur esse privatio modi, speciei et ordinis in quodam esse naturali.
[Ad obiecta]: 1-2. Ad obiecta autem respondendum quod quodam modo est simile in morbo corporali et spirituali, quodam modo dissimile. In hoc enim est simile quod utrobique est defectus sanitatis; sed in hoc est dissimile quod morbus corporalis aliquando potest esse ex defectu modi, aliquando ex defectu speciei, aliquando ex defectu ordinis; morbus vero spiritualis ponit defectum omnium horum, secundum quod de iis intendimus. Possent tamen aliter considerari, et secundum hoc aliquando contingeret esse defectum in modo, ita quod non esset defectus in specie et ordine vel e converso, ut infra tangetur.
a-b. Ad id autem quod obicitur in contrarium, dicendum quod modus, species et ordo accipi possunt dupliciter: vel prout inseparabiles sunt a natura animae rationalis in quantum huiusmodi, et secundum hoc non possunt privari per malum culpae altera duarum privationum, videlicet illa quae est per omnimodam ablationem vel quae est per permutationem ab eo quod est magis in minus; si vero accipiantur secundum quod disponunt habitudinem naturalem ad bonum, per malum culpae potest uno modo fieri privatio horum: possunt enim minui, sed non usquequaque tolli. Unde per hoc potest solvi illud quod consequenter obiectum est: modus enim et species et ordo, prout adhaerent habitudini naturali ad bonum, licet diminuì possint, omnino tamen tolli non possunt.
On this page