IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 3, C. 4
IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 3, C. 4
UTRUM MODUS, SPECIES ET ORDO AEQUALITER PRIVENTUR PER MALUM CULPAE.
Quod non, videtur: 1. Modus enim appropriatur potentiae sive virtuti, species vero pulcritudini, ordo vero bonitati; sed contingit esse defectum in potentia, non existente defectu in pulcritudine vel bonitate, similiter in pulcritudine contingit esse defectum, non existente defectu in potentia aut bonitate, et eodem modo contingit esse detectum in bonitate, non existente defectu in pulcritudine aut potentia; contingit ergo minui modum sine diminutione speciei et ordinis et e converso.
2. Praeterea, in virtutibus naturalibus contingit intensionem fieri unius sine intensione alterius et diminutionem unius sine diminutione alterius, ut castitas naturalis potest minui vel intendi sine pietate naturali vel sine iustitia; pari ergo ratione, cum modus, species et ordo ad bona naturalia referantur, poterit minui modus sine specie vel ordine vel e converso.
Contra: a. Modus, species et ordo sunt ipsius habitudinis potentiae, prout ordinabilis est ad bonum gratiae. Quemadmodum ergo est in bono gratiae quod secundum minoritatem gratiae est minoritas virtutum gratuitarum, et cum minor est fortitudo gratuita, minor est castitas gratuita, et ita de aliis, eodem modo videtur esse de modo, specie et ordine, ut, cum minuitur modus, minuantur species et ordo.
b. Item, si minueretur modus per malum culpae non facta diminutione speciei et ordinis, cum ad diminutionem modi sequatur quod minus habilis sit anima ad bonum, non facta autem diminutione speciei et ordinis sit anima habilis ad bonum, esset Simul habilis ad bonum et inhabilis: quod est inconveniens; non ergo per malum culpae fit privatio sive diminutio modi quin insimul fiat diminutio speciei et ordinis et e converso.
c. Item, cum voluntas humana conformat se voluntati divinae, rectitudinem habet in sua operatione; cum autem habet rectitudinem in sua operatione, ordinatur debito modo ad suum finem et e converso; ergo defectu existente in aliquo horum est defectus in aliis; sed habitudo naturaus refertur ad omnia ista et potest recipere intensionem et diminutionem; ergo, cum diminuitur respectu unius istorum, diminuitur respectu aliorum et e converso.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod simul et aequaliter fit omnium istorum diminutio per malum culpae mortalis.
[Ad obiecta]: 1. Ad primo autem obiectum in contrarium dicendum quod, licet modus approprietur potentiae sive virtuti, et ita de aliis, tamen, quia potentia dicitur dupliciter, uno modo appropriatur hic modus potentiae, alio modo non appropriatur. Si enim accipiatur hic potentia pro ipsa habitudine naturali voluntatis ad summam bonitatem, secundum hoc modus appropriatur potentiae et contingit ipsam minui secundum quod minuitur illa habitudo naturalis. Si vero accipiatur potentia pro fortitudine naturali, quia contingit fortitudinem naturalem esse sine pulcritudine vel bonitate, et etiam in ipsa anima, secundum hoc modus hic non appropriatur potentiae, et secundum hoc non dicitur per malum culpae fieri privatio modi, speciei et ordinis. Eodem modo dicendum est de aliis, scilicet specie et ordine.
2. Ad secundum dicendum quod secus est in bonis naturalibus quae dicuntur virtutes, et in bonis naturalibus quae dicuntur modus, species et ordo. Potest enim una virtus naturalis inesse sine alia et e converso; modus autem, species et ordo sic se habent quod unum non potest inesse sine aliis nec e converso, eo quod sunt unius conditionis; et propter hoc, cum unum intenditur, alia duo intenduntur, cum unum minuitur, alia duo minuuntur. Attendendum est autem quod loquimur hic de modo, specie et ordine prout horum privatio non est ipsa essentia mali culpae, sed est defectus consequens malum culpae.
On this page