Text List

IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 3, C. 3

IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 3, C. 3

UTRUM MODUS, SPECIES ET ORDO SIMUL PRIVENTUR PER MALUM CULPAE.

Tertio quaeritur utrum modus, species et ordo simul priventur per malum culpae.

Et videtur quod non 1. per simile in aliis creaturis. Nam in animalibus potest privari modus, cum non privatur ordo vel species; potest etiam privari ordo, ita quod non privetur modus vel species; et similiter de specie; ergo non simul privantur ista; pari ergo ratione erit in ipso homine secundum animam rationalem quod unum poterit privari sine aliis duobus.

2. Praeterea, in aliis bonis spiritualibus contingit hoc quod unum potest privari sine alio: verbi gratia, potest privari memoria, non privata imaginatione; potest privari imaginatio, non privata memoria, et haec etiam possunt privari manente quodam usu rationis intermedio, secundum quod diversae fiunt aegritudines, quibus fiunt laesiones in diversis capitis partibus; similiter contingit de aliis bonis naturalibus, sicut sunt castitas naturalis et pietas naturalis, et ita de aliis: potest enim unum esse sine alio; pari ergo ratione poterit privatio esse modi sine privatione speciei et ordinis vel e converso.

Contra: a. Dicit Augustinus, in libro De natura boni: "Ubi modus, species et ordo magna bona sunt, magnum bonum est; ubi parva, parvum bonum est; ubi vero mediocria, mediocre bonum est". In quo vult designare quod per quamdam connexionem, ubi modus est magnum bonum, species est magnum bonum et ordo similiter et e converso.

b. Item, ista sunt vestigia Trinitatis summae; sed in summa Trinitate est omnimoda aequalitas; ergo in hac trinitate, quae est vestigium, est suo modo aequalitas; ergo, si plus est de modo, plus erit de specie et ordine, et si minus, minus; ergo simul privantur.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod modus, species et ordo, si dicerentur secundum illum modum secundum quem accipiuntur in animalibus, in quantum sunt animalia, non dico in quantum sunt creaturae, posset esse privatio modi sine privatione speciei et ordinis. Sed non sic accipiuntur hic, sed secundum hoc quod modus, species et ordo in qualibet creatura repraesentant quodam modo summam Trinitatem ; et ideo, cum privatur modus, privantur species et ordo et e converso.

[Ad obiecta]: 1. Per hoc potest solvi quod obiectum est per simile in animalibus. Modus enim, species et ordo aliter accipiuntur secundum quod conveniunt animali in quantum est creatura: sic enim simul sunt; aliter secundum quod conveniunt animali in quantum est animal: sic enim modus potest esse sine specie et ordine in ipsa compositione membrorum animalis. In anima vero rationali, prout malum culpae dicitur privatio modi, speciei et ordinis, secundum quod intelligit Augustinus, simul est privatio omnium. Cum enim amatur creatura ut Deus vel plus Deo, est defectus modi sive mensurae; existente autem defectu isto, exit voluntas ab extremis, extrema autem dico Deum, ut est principium et ut est finis; ergo est defectus rectitudinis, et ita per consequens speciei: rectitudo enim est forma sive species ipsius extensionis mediae. Cum autem exit voluntas ab extremis, non amat Deum propter se et super omnia, propter quod est detectus ordinis. Simul ergo est privatio modi, speciei et ordinis per malum culpae mortalis.

2. Ad secundo obiectum dicendum quod aliter est in iis bonis spiritualibus et in aliis quibusdam. Quaedam enim sunt bona spiritualia quae non simul tolluntur, quaedam vero sunt quae simul tolluntur: bona enim spiritualia, quae per se sunt gratiae gratum facientis, siMul privantur; quae vero non sunt huiusmodi, sed sunt gratiae gratis datae, possunt non simul privari. Bona vero naturalia, quae sunt naturae ordinabilis ad bonum, nec omnino se habent sicut illa bona vel illa, sed minui possunt, omnino autem privari non possunt. Talia autem sunt modus, species et ordo ; simul tamen minuuntur propter supra dictam rationem, eo quod diminutio, quae est ipsius habitudinis ad efficientem, ponit diminutionem habitudinis ad causam formalem et similiter ad finalem et e converso.

PrevBack to TopNext