Text List

IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 3, Q. 1, C. 1

IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 3, Q. 1, C. 1

QUID SIT MALUM EX GENERE ACTUS.

Circa primum sic procedendum est: Quaeritur utrum malum in genere sive ex genere dicitur illud quod nullo modo per circumstantiam formari potest ut sit bonum.

Et hoc videtur: 1. Fornicari enim est tale malum quod per nullam circumstantiam potest formari ut sit bonum ; et Philosophus dicit: "Quaedam statim nominatamox coniuncta sunt malo, ut adulterium". Si ergo hoc modo dicitur malum in genere, tunc malum in genere continebit in se malum ex circumstantia: nullum enim malum est omnino informabile ad bonum nisi contineat in se defectum circumstantiae vel circumstantiarum; sed hoc non videtur, cum malum in genere dividatur contra malum ex circumstantia.

2. Praeterea, non dicitur malum in genere quod genus est malorum: secundum hoc enim non connumeraretur malum in genere cum speciebus mali; genus enim non connumeratur cum suis speciebus ; relinquitur ergo quod malum in genere dicetur malum quod est ex genere actus, quando in ipso actu, secundum se ipsum considerato, invenitur detectus; sed in nullo actu, secundum se ipsum considerato, invenitur ita defectus quin possit cum aliqua materia coniunctus dici bonum. Verbi gratia, odire, si respiciat personam, dicit malum; si respiciat peccatum, secundum quod dicitur in Psalmo: "Iniquitatem odio habui", dicit bonum; ergo odire, secundum se ipsum consideratum, aut dicit bonum aut malum aut nec bonum nec malum. Similiter est de hoc quod est irasci: irasci enim, si sit ex odio personae, malum est; si vero sit ex odio vitii, bonum est. Similiter iste actus occidere, si fit auctoritate legis et ab eo ad quem spectat et respectu eius materiae quae debita est, bonum est; si vero alio modo, malum est; ergo occidere, secundum se ipsum consideratum, erit indifferens; et similiter est in aliis actibus. Ergo malum in genere non dicetur ex genere actus; quo ergo modo dicetur malum in genere? Si autem dicatur genus pro subiecta materia, quae non convenit actui, secundum hoc dicetur occidere hominem malum in genere. Sed hoc qualiter dicetur malum, cum praecipiatur in Lege occidere maleficum? Occidere autem maleficum est occidere hominem, et ita malum implicatur in bono. Similiter, praecepit Dominus Abrahae immolare filium suum ; et immolare filium est occidere hominem; ergo in bono meritorio implicatur malum: quod non videtur; non ergo malum in genere dicetur secundum hunc modum.

3. Dicunt aliqui quod interficere hominem est malum in genere, quoniam est malum in se, sed non secundum se. Sed quae est ista differentia? Si enim aliquid est malum in se, ergo de se importat malitiam; sed quod de se importat malitiam, dicitur esse malum secundum se aut per se; ergo interficere hominem est malum secundum se.

[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod, licet multis modis possit dici malum in genere, ut quod per nullam circumstantiam potest formari ut sit bonum, ut fornicari vel adulterari, vel quod dicit genus malorum, specialiter tamen hic accipitur malum in genere, quando actus dicit defectum boni et respicit materiam indebitam, ut genus subiectum dicatur ipsa materia indebita, nomen vero actus determinet defectum. Sicut enim bonum in genere multis modis potest dici, vel quod est genus bonorum, sicut est virtus, quae dicitur bonum in genere, vel quod per circumstantiam nullatenus potest fieri malum, sicut habere caritatem, vel quod dicit bonum in genere actus et respicit materiam debitam, ut dare eleemosynam vel pascere esurientem — et quod ita sit, dicit Augustinus, in libro De Baptismo contra Donatistas, ostenderis quod bona opera in genere non sufficiunt sine caritate: "Quidquid boni in orationibus et eleemosynis habebat, prodesse illi non poterat nisi per vinculum christianae societatis et pacisincorporaretur Ecclesiae" ; et Augustinus, De spiritu et littera: "Sicut non impediunt a vita aeterna iustum quaedam peccata venialia, sine quibus vita ista non ducitur, sic ad salutem aeternam nihil prosunt impio bona opera, sine quibus vita cuiuslibet impii vix invenitur" — dare enim dicit bonum in genere actus, eleemosynae vero dicit convenientem materiam, sicut habetur in dist. 36 II libri Sententiarum, cap. Satis diligenter, sic ex opposito dicetur malum in genere secundum tot modos. Hic autem specialiter contrahimus malum in genere, quando actus in se dicit defectum et coniungitur cum materia indebita.

2. Si vero obiciatur quod tale potest bene fieri vel male fieri, et ita erit indifferens: dicendum est quod illud quod dicitur bene fieri vel male fieri, hoc refertur ad circumstantiam vel ad intentionem. Cum autem circumstantia additur quae bona est, trahitur malum extra rationem suam, sicut bonum in genere trahitur extra rationem suam, quando additur circumstantia mala. Unde non est dicendum quod malum sit pars boni: eo enim dicebatur malum, quia dicebat defectum in se et coniungebatur cum materia indebita nec addebatur circumstantia per quam ad bonum traheretur. Unde occidere maleficum, licet importet in se occidere hominem, occidere autem hominem sit prohibitum in Decalogo, cum dicitur: "Non occides", non tamen ille peccat qui maleficum occidit, transgrediendo praeceptum Decalogi, si auctoritate legis faciat et ad eum spectet. Unde Augustinus, in libro De libero arbitrio, I libro: "Si homicidium est hominem occidere, potest acciderealiquando sine peccato: nam et miles hostem et iudex vel minister eius nocentem si occidit, non mihi videturpeccare". Tamen non dicitur recte homicidium nisi extenso vocabulo; unde sequitur ibi: "Non mihi videntur ii homicidae dici". Unde occidere hominem tunc proprie dicitur malum in genere, quando non additur circumstantia trahens ad bonum. — Similiter intelligendum est de eo quod obicitur de immolatione. Licet enim oblatio in holocaustum sive immolatio ex praecepto Domini sit bonum, in eo autem intelligatur occidere hominem, non intelligitur ibi secundum rationem mali: addita enim est circumstantia, per quam illud quod, sibi relictum, esset malum, per additionem circumstantiae formatum dicit bonum.

3. Nec est distinguendum quod aliquid dicatur in se malum, sed non secundum se malum: non enim haec distinctio ex intentionibus vocabulorum per se elicitur nec expositores Sacrae Scripturae istis utuntur differentiis.

PrevBack to TopNext