IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 3, Q. 1, C. 2
IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 3, Q. 1, C. 2
DE OPPOSITIONE-MALI EX GENERE ACTUS RESPECTU BONI EX GENERE ACTUS.
I. Videtur enim esse contrarietas: 1. Contraria enim dicuntur quae, sub eodem genere posita, maxime distant ; sed bonum in genere, malum in genere communicant in intentione generis et differunt secundum bonum et malum, quae sunt maxime distantia; ergo bonum in genere et malum in genere sunt contraria.
2. Item, eidem actioni impossibile est simul inesse malum in genere et bonum in genere; ergo malum in genere et bonum in genere sunt contraria vel ad minus opposita.
Contra: a. Contraria sunt quae nata sunt fieri circa idem subiectum ; sed bonum in genere et malum in genere non sunt nata fieri circa idem subiectum; ergo bonum in genere et malum in genere non sunt contraria. — Quod autem non sint nata fieri circa idem subiectum, patet per hoc quod eadem actio non potest esse secundum diversa tempora bona in genere et mala in genere, sed quae semel est mala in genere, semper est huiusmodi.
b. Item, malum in genere et bonum in genere genera sunt malorum et bonorum nec habent commune genus; contraria vero proprie dicta habent commune genus ; ergo malum in genere et bonum in genere non sunt contraria.
c. Item, malum in genere per additionem potest fieri bonum, et bonum in genere per additionem circumstantiae malum; ergo bonum in genere et malum in genere non sunt contraria, cum possint oppositam rationem communicare: non enim album, manens album, potest communicare rationem nigri nec e converso.
II. Hac de causa quaeritur cuiusmodi differentiae sint malum in genere et bonum in genere respectu actionis, utrum sint differentiae essentiales vel accidentales.
1. Essentiales non videntur esse. Bonum enim et malum accidunt actioni et similiter agenti: potest enim actio intelligi praeter intellectum boni et praeter intellectum mali, secundum quod nos dicimus bonum in genere et malum in genere; differentia vero essentialis est praeter cuius intellectum non intelligitur illud cuius est differentia essentialis; ergo bonum in genere et malum in genere non sunt differentiae essentiales actionis.
2. Quod autem non sint accidentales, videtur ex hoc quod non possunt inesse uni et eidem actioni, accidentia vero opposita ad minus possunt intelligi secundum prius et posterius inesse.
Forte diceretur quod essent accidentia inseparabilia, quae, licet possint adesse et abesse per intellectum, tamen non absunt a suis subiectis nisi sint talia accidentia inseparabilia quae insunt alicui rei separabili, ut corvus dicitur niger ratione pennarum et cygnus albus, ablatis autem pennis potest cygnus dici niger et corvus albus. —- Non sic autem videtur dici de iis differentiis m et malum in genere: actio enim mala in genere non intelligitur haec actio sine ipsa malitia generis nec actio bona in genere intelligitur haec actio sine bonitate generis; ergo non se habent sicut accidentia: subiectum enim intelligitur sine accidentibus quae sunt in subiecto.
[Solutio]: I. Ad quod dicendum quod oppositio est inter bonum in genere et malum in genere et est oppositio disparationis: disparata enim sunt, ubi separantur, ad invicem secundum rationem sive formam et subiectum.
[Ad obiecta]: 1. Ad id autem quod obiectum est in contrarium, ubi ostenditur quod bonum in genere et malum in genere sunt contraria: dicendum quod non proprie sumendo contraria, nec eis convenit definitio contrariorum, quae est quod posita sub eodem genere maxime distant ; genus enim ibi non dicitur materia subiecta, sed genus praedicabile; bonum autem in genere et malum in genere non sunt in uno genere praedicabili: ens enim in actione non dicit genus respectu boni et mali.
2. Ad secundum dicendum quod, licet malum in genere et bonum in genere sint incompossibilia simul inesse eidem, non tamen ex hoc sequitur quod sint contraria, quia non sunt nata fieri circa idem subiectum, sed erunt opposita ut disparata. Sicut enim bonitas et malitia disparata sunt inter se, ita et actiones, quibus conveniunt, sunt inter se disparatae.
II. Item respondendum est ad hoc quod secundo quaerebatur cuiusmodi differentiae essent bonum in genere et malum in genere circa actionem. Dicendum enim est quod distinguunt actiones sicut proprietates distinguunt ea quorum sunt proprietates: appropriatur enim bonitas in genere suae actioni et malitia in genere suae actioni.
[Ad obiecta]: 1-2. Nec est hoc contrarium quod bonum et malum possunt accidere eidem actioni: hoc enim non est de bonitate et malitia generis, sed de bonitate et malitia intentionis, quae extrinseca est a bonitate generis. Bona enim actio in genere potest esse mala ex intentione vel bona, simpliciter autem non potest eadem actio numero esse bona et mala. Unde aliter se habent bonum et malum circa actionem et circa agentem. Circa agentem enim sic se habent quod possunt uni et eidem agenti numero inesse bonum et malum, sed non simul; uni vero et eidem actioni numero non possunt simul neque secundum prius et posterius inesse bonum et malum. Ratio autem est quia agens numeratur propria numeratione praeter bonum et malum, quae ei accidunt. Actio vero, cum non sit in se stans, sed transiens, numeratur cum suis conditionibus; unde alia numero est actio bona et alia numero est actio mala.
On this page