Text List

IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 3, Q. 1, C. 4

IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 3, Q. 1, C. 4

DE COMPARATIONE PROPORTIONALITATIS MALITIARUM INTER SE RESPECTU BONITATUM.

Quarto quaeritur de proportionalitate malorum inter se respectu bonorum in genere. Et est quaestio utrum omne bonum sit magis bonum quam aliquod malum sit malum.

Quod videtur, a. per hoc quod dicitur super illud Psalmi: "Bonum mihi lex oris tui super millia auri et argenti" ; dicit B. Augustinus: "Magis diligit caritas legem Dei quam cupiditas millia auri et argenti". Hoc autem intelligitur de interiori motu —— de exteriori enim non posset, quia aliquis malus ferventius operatur mala quam aliquis bonus bona — ergo interior motus boni magis est intensus quam interior mali; ergo aliquod bonum in genere magis est bonum quam aliquod malum malum.

b. Item, per bonum in genere est meritum vitae aeternae, per malum vero est meritum poenae aeternae; sed vita aeterna magis bona est quam poena aeterna sit mala ; ergo bonum est magis bonum quam malum sit malum.

c. Item, dicit B. Gregorius: "Absit quod tanta delectatio sit in vitiis quanta est in virtutibus". Sed secundum quantitatem delectationis est quantitas boni vel mali; ergo bonum est magis bonum quam malum sit malum.

d. Item, bonum omnino aufert malum; sed malum non omnino aufert bonum; ergo bonum est magis bonum quam malum sit malum.

Contra: 1. Dicit Apostolus, Rom. 6,19: "Sicutexhibuistis membra vestra servire iniquitati ad iniquitatem, ita exhibete membra vestra servire iustitiae in sanctificationem". Ergo tantum potest servire aliquis bono propter bonum, quantum servivit malo propter malum, sive apparens bonum; ergo aliquod malum tantum est malum quantum aliquod bonum est bonum.

2. Item, maior est inclinatio ad malum quam ad bonum; et fortiori existente inclinatione vehementior erit motus; ergo aliquod malum est magis malum quam aliquod bonum sit bonum: et intelligitur hoc de ipsis motibus.

3. Item, malum et bonum sunt opposita; ergo quantum ponit unum, tantum demit aliud; sed quantum ponit unum, tantum est ibi de bonitate, quantum demit aliud, tantum est ibi de malitia; ergo non est bonum magis bonum quam malum malum, sed videntur adaequari.

4. Item, aliquis malus ferventior est ad malum quam sit bonus ad bonum; et respectu cuius dicitur ferventior, dicitur potentior; ergo malus est potentior respectu mali quam bonus respectu boni; ergo aliquod malum dicitur magis malum quam aliquod bonum bonum. Quod etiam videtur in aliquo haeretico et aliquo fideli: haereticus enim ferventior est ad sustinentiam mortis pro causa indebita quam fidelis aliquis pro causa debita.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod potest fieri comparatio secundum genus boni et mali, et secundum hoc aliquod bonum est magis bonum in genere quam aliquod malum sit malum, eo quod aliquid est summe bonum, quo melius excogitari non potest, nihil autem est summe malum. Et ratione huius intelligitur quod dicitur in Glossa super Psalmum quod "magis diligit caritas" etc. Alio vero modo potest fieri comparatio ratione fervoris in motu, et secundum hoc potest aliquid esse magis malum in genere quam aliquod bonum bonum, non universaliter, sed particulariter.

[Ad obiecta]: 2-4. Ad hoc autem quod obicitur in contrarium, dicendum est quod, licet plures sint inclinationes in malum, non tamen ipse motus, in quantum procedit a propria radice, est magis malum, sed potest esse ferventior vel natura corrupta pronior, et hoc non est ex parte radicis, sed ex parte subiecti.

1. Ad aliud vero dicendum quod, cum dicitur ad Rom. 6,19: "Sicut exhibuistis" etc., intelligitur illa comparatio aequalitatis secundum aequalitatem quantum ad motum liberi arbitrii et ratione liberi arbitrii, non ex ratione boni in genere vel mali in genere.

3. Et per hoc idem solvitur quod consequenter obiectum est.

PrevBack to TopNext