IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 3, Q. 1, C. 3
IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 3, Q. 1, C. 3
DE COMPARATIONE MALITIAE IN PROPORTIONALITATE HABITUS AD ACTUM.
ARTICULUS I.
Utrum habitus sit deterior actu vel e converso.
Consequenter quaeritur de comparatione malitiae in proportionalitate habitus ad actum, scilicet utrum habitus sit deterior actu vel e converso.
Quod autem actus sit deterior in genere, videtur: 1. Opponitur enim bono in genere actus malum in genere actus ; sed bonum in genere actus plus coniungit fini; ergo malum in genere actus plus disiungit a tine; ergo malum in genere actus deterius est malo in genere habitus.
2. Item, posito malo in genere actus ponitur malum in genere habitus: malum enim in genere actus est causa mali in genere habitus; ergo malum in genere actus est deterius malo in genere habitus, cum sit causa propria illius.
Contra: a. Quod diuturnius est malum, deterius est malum; sed diuturnius est malum in genere habitus; ergo malum in genere habitus est deterius malum: actus enim transit, sed remanet habitus, ratione cuius est etiam reatus.
b. Item, bonum in habitibus melius est bono in actibus; ergo per oppositum, malum in habitibus erit deterius malo in genere actus. Sicut enim se habent per oppositionem malum in genere habitus et bonum in genere habitus, ita malum in genere actus et bonum in genere actus; ergo permutatim, sicut se habet bonum in genere habitus ad bonum in genere actus, ita se habet malum in genere habitus ad malum in genere actus; ergo, cum bonum in genere habitus sit melius bono in genere actus, malum in genere habitus erit deterius malo in genere actus.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod malum in genere actus quoad quid est deterius malo in genere habitus, quoad quid est minus malum. Quoad hoc enim quod malum in genere actus est causa mali in genere habitus, ratione causalitatis est deterius. Attendendum autem quod malum in genere actus potest accipi dupliciter: potest enim accipi pro malitia generis actus vel potest accipi generaliter pro quacumque malitia existente in ipso actu, et sive sic sive sic accipiatur, prima malitia in genere actus causat malitiam in genere habitus. Nec tamen malum in genere actus simpliciter est deterius malo in genere habitus, sed e converso, in hoc quod plus adhaeret ipsi animae, a qua privatur bonum.
[Ad obiecta]: 1. Ad primo autem obiectum dicendum quod non est simile ex parte malorum et ex parte bonorum. Ex parte enim bonorum est quod bonus habitus generat bonum actum universaliter, nisi fieret sermo de habitu consuetudinali in quantum huiusmodi; ex parte vero malorum actus malus primo generat habitum malum. Licet ergo actus bonus immediatius coniungat habentem fini, in malis tamen habitus malus immediatius disiungit a fine: non enim eadem est lex in bonis et in malis, sed contingit fieri e contrario. — Et si dicatur quod malum in genere actus immediatius disiungit, quia posito per impossibile quod malum in genere habitus non sequeretur, nihilominus disiungeret a fine, malum autem in genere habitus non disiungit a fine nisi praecedente malo in genere actus: dicendum est quod haec non est ratio eius quod est immediatum, sed eius quod est primum; unde malum in genere actus primo disiungit, sed malum in genere habitus proximius disiungit.
2. Ad secundo obiectum dicendum quod, licet malum in genere actus sit causa mali in genere habitus, tamen non est simpliciter deterius. In malis enim e contrario est quam in bonis in parte et in parte simile. In hoc enim est dissimile quod bonum in genere habitus causat bonum in genere actus primo, malum vero in genere actus primo causat malum in genere habitus. In hoc autem est simile quod habitus utrobique melior est actu. — Et si dicatur quod actus bonus magis coniungit fini, et ideo est melius: dicendum quod non sequitur. Habitus enim gratuitus in parvulo, qui non operatur, coniungit cum fine; actus autem nunquam coniungit fini sine habitu.
ARTICULUS II.
Utrum omnia mala ex genere actus sint neque mala.
Et videtur quod sic: 1. Quia omnia obligatoria sunt poenae aeternae; et omnia quae sunt obligatoria poenae aeternae, in genere aeque mala sunt; ergo omnia mala in genere aeque mala sunt.
Contra: a. Fornicatio est malum in genere, adulterium est aliud malum in genere; fornicatio autem non est aeque malum sicut adulterium; ergo non omnia mala in genere sunt aeque mala.
b. Similiter homicidium est malum in genere et adulterium est malum in genere ; homicidio autem debetur maior poena quam adulterio; ergo maior est reatus; ergo homicidium est maius malum; non ergo omnia mala in genere sunt aeque mala.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod esse aeque malum in genere dicitur dupliciter. Dicitur enim aeque malum, quia aeque deformat suum genus, et secundum hunc modum omnia mala in genere sunt aeque mala. Sicut enim malitia homicidii deformat suum actum, ita malitia adulterii deformat suum actum, et haec aequalitas dicitur esse aequalitas generis et huic respondet meritum poenae aeternae. — Vel potest dici aeque malum, quia aequaliter deformat ipsam animam, et secundum hoc non omnia mala in genere sunt aeque mala: plus enim deformat animam homicidium perpetratum quam adulterium perpetratum, omnibus aliis paribus. — Hoc autem notandum quod malum in genere dicitur multipliciter. Uno enim modo dicitur adulterium malum in genere et alio modo dicitur malum ex circumstantia. Si enim comparetur adulterium fornicationi, dicuntur esse duo mala in genere luxuriae. Alio modo dicitur esse malum ex circumstantia, secundum quod coire cum non sua est malum in genere, coire autem cum non sua, coniugata alterius, est malum ex circumstantia: in hoc enim quod dicitur coniugata alterius dicitur circumstantia, et similiter coire cum soluta, et secundum hoc fornicatio et adulterium cadunt sub eo quod est malum ex circumstantia ratione sui; ratione vero eius quod est coire cum non sua, cadunt sub eo quod est malum in genere.
ARTICULUS III.
Utrum aliquis possit facere praecise tantum malum quantum est aliquod malum in genere.
Adhuc etiam quaeritur utrum aliquis possit praecise facere tantum malum quantum est aliquod malum in genere.
Quod videtur, 1. quia potest aliquis perpetrare malum in genere, non addendo aliquam circumstantiam malam; sed si non additur circumstantia mala vel intentio mala, non contrahitur malitia nisi ex genere actus; ergo potest aliquis perpetrare praecise tantum malum quantum est malum in genere.
Contra: a. Malitia, qua quis malus est, ex actu particulari contrahitur; ergo, nisi addatur super malum in genere aliquid, nullus ex hoc dicetur malus; ergo non sufficit malitia in genere nisi fiat additio.
[Solutio]: Ad hoc dicendum quod malum in genere dicitur dupliciter: uno modo secundum quod malum in genere dicitur quod generaliter dicitur malum, et secundum hoc non est comparabile ad malum particulare, maxime cum particulare fuerit eiusdem generis: et secundum hunc modum nulla est quaestio, si quaeratur utrum aliquis possit facere tantum malum quantum est malum in genere; alio vero modo dicitur malum in genere, secundum quod malum in genere dividit contra malum ex circumstantia: et secundum hoc potest aliquis perpetrare malum in genere, non addita aliqua circumstantia aggravante, et hoc modo potest aliquis tantum malum facere quantum est malum in genere. — Et per hoc solvitur quod obiectum est.
ARTICULUS IV.
Si aliquis appetat fornicari cum muliere in genere et alius intendat fornicari cum aliqua determinate, quid sit illorum deterius.
Adhuc etiam quaeritur, si aliquis appetat fornicari cum muliere in genere et alius intendat fornicari cum aliqua determinate, quod illorum sit deterius.
Et videtur quod ille qui intendit fornicari cum aliqua. determinate, a. quia malitia speciei addit super malitiam generis; ergo qui intendit fornicari determinate cum aliqua, plus peccat quam ille qui intendit fornicari cum aliqua indeterminate.
Contra: 1. Nulla circumstantia additur super malitiam generis: quod enim dicitur cum ista non dicit circumstantiam; ergo non magis peccat qui intendit fornicari cum ista quam ille qui intendit fornicari indeterminate cum aliqua.
2. Praeterea, si diceretur quod per demonstrationem intelligeretur aliqua circumstantia, illa posset diminuere, et ita minus posset peccare qui intenderet fornicari cum ista quam qui intenderet fornicari indeterminate cum aliqua.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod, cum dicitur fornicari cum ista, potest intelligi ista substantia mulieris sine circumstantiis quae aggravant vel minuunt: et secundum hoc non comparantur ad invicem secundum magis et minus fornicari cum aliqua muliere et fornicari cum ista; non enim malum in genere comparabile est cum hoc individuo; nec est ibi additio mali propter individuationem, sed est additio indifferentis. Si vero virtute demonstrationis intelligatur circumstantia, vel circumstantia est aggravans vel diminuens. Si est aggravans, tunc maius est peccatum; si est diminuens, secundum hoc minus est peccatum.