Text List

IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 3, Q. 2, M. 1, C. 1

IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 3, Q. 2, M. 1, C. 1

UTRUM MALUM EX INTENTIONE DICATUR MALUM EX CIRCUMSTANTIA.

Ad primum sic: 1. Malum ex intentione dicitur malum ex defectu finis debiti; sed malum ex defectu finis debiti dicitur malum ex circumstantia finis: qua enim de causa fecit, dicitur circumstantia finis; ergo malum ex intentione dicitur malum ex circumstantia.

2. Item, sicut actio habet causam efficientem, ita habet causam materialem et formalem et finalem; sed causa efficiens et materialis et formalis ad circumstantias reducuntur; ergo causa finalis eodem modo, cum causa finalis sit principalior respectu actionis prout est in genere moris.

Contra: a. Malum ex intentione est malum quod formatur ex nobis; malum vero ex genere vel circumstantia formatur ex ipsis rebus; ergo malum ex intentione contra alia duo distinguitur.

b. Item, cum dicitur quod intentio finem operi imponit, intentio dividitur contra omnia quae materialia sunt in opere; sed quaecumque sunt in opere, quasi dispositio quaedam materialis sunt respectu ipsius finis; ergo malum ex intentione dividitur contra malum ex circumstantia et ex genere.

c. Praeterea, in genere causarum finalis dividitur contra formalem et materialem ; sed finis est causa finalis, circumstantia operis est causa formalis, ipsum genus est causa materialis; ergo malum, quod accipitur ex defectu istorum, habebit propriam divisionem; malum ergo ex intentione, cum respiciat finem, malum ex circumstantia, cum respiciat formam, malum ex genere, cum respiciat materiam, dividentur inter se secundum differentias proprias mali.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod malum ex intentione, secundum quod hic accipimus, dividitur contra malum ex circumstantia. Circumstantiae autem dicuntur quae sunt circa ipsum actum superadditae ipsi generi actionis, quae disponunt ad finem, ut quidquid est inter initium actionis et finem actionis dicatur circumstantia: secundum hunc modum malum ex circumstantia dividitur contra malum ex intentione, Alio vero modo dicitur circumstantia quidquid circumstat essentiam actionis: et secundum hoc tinis dicitur circumstantia. Quaeritur enim qua de causa aliquis fecit, et qua de causa aliquis fecit hoc dicitur esse finis sive utilitas.

[Ad obiecta]: 1. Per hoc patet solutio ad primum.

2. Ad secundum autem dicendum quod circumstantia uno modo dicitur generaliter quidquid pertinet ad actionem secundum se ipsam: et secundum hunc modum malum ex intentione continebitur sub malo ex circumstantia. Alio vero modo, prout dividuntur causae actionis inter se, dividuntur et defectus consequenter, et sic non continetur.

PrevBack to TopNext