Text List

IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 3, Q. 2, M. 1, C. 2

IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 3, Q. 2, M. 1, C. 2

UTRUM MALUM EX GENERE DICATUR MALUM EX CIRCUMSTANTIA.

Deinde quaeritur utrum malum ex genere dicatur malum ex circumstantia.

Quod videtur 1. per hoc quod dicit Tullius. Dicit enim quod proprietas negotii dividitur in sex: in genus actionis, finem, facultatem, locum, tempus et modum, Genus autem actionis appellatur ipsa actio considerata respectu materiae suae, ut quid egit: secundum hoc, sicut ipsum genus pertinet ad circumstantiam, ita malum ex genere erit malum ex circumstantia.

2. Praeterea, attributa personae sive circumstantiae personae dividuntur contra attributa sive circumstantias negotii; sed attributa sive circumstantiae personae continentur sub circumstantia, secundum quod dicitur malum ex circumstantia; ergo multo fortius malum ex genere actionis continebitur sub malo ex circumstantia.

Contra: a. Circumstantia dicitur respectu alicuius existentis ante circumstantiam; ergo alius detectus est ex defectu ipsius in se et ex defectu circumstantiae ipsius; ergo malum ex circumstantia dividetur contra malum ex genere.

b, Praeterea, in omni genere materia dividitur contra formam; ergo et in genere actionis; ergo, cum circumstantia dicat formam actionis, genus vero dicat materiam, malum ex circumstantia distinguetur a malo ex genere et e converso.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod malum ex circumstantia aliter accipitur hic et aliter prout determinat Tullius. Secundum enim quod accipit Tullius, malum ex circumstantia continet in se omnia pertinentia ad negotium sive actionem. Hic vero dicuntur tantum circumstantiae, quae sunt inter initium et finem actionis: dico autem initium actionem relatam ad suam materiam, et hoc vocatur genus actionis. Ratio autem est, quia Tullius dividit circumstantias secundum duo quae sunt in ipsa causa, scilicet persona et negotium sive actus; et propter hoc dicuntur "attributa" sive circumstantiae ex parte personae et ex parte negotii. Hic autem dividimus secundum quod maior deformitas et minor est in ipsa actione ex diversis causis principalibus ipsius actionis.

Si vero quaerat aliquis propter quid efficiens causa non distinxit quoddam genus mali sicut et aliae causae: dicendum est quod circumstantiae ex parte efficientis non dicunt nisi aggravationem super malum actionis in genere. In hac enim parte primo quaeritur cuius generis sit actio, et hoc est quid sit ; secundo, cui insit, et in illo comprehenduntur circumstantiae personae. Unde in hac consideratione tam circumstantiae personae quam actionis adiacent generi actionis; et propter hoc malum, quod provenit ex defectu circumstantiae ex parte personae, continetur sub malo ex circumstantia.

[Ad obiecta]: 1-2. Ex iam dictis patet qualiter respondendum est ad obiecta.

PrevBack to TopNext