IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 3, Q. 2, M. 2, C. 2
IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 3, Q. 2, M. 2, C. 2
UTRUM HAE DIVISIONES MALI EX CIRCUMSTANTIA SINT SUFFICIENTES.
Iis notificationibus positis, quaeritur de comparatione istarum divisionum inter se et uniuscuiusque per se ipsam et utrum omnia ista conferant ad malum ex circumstantia, ut dicatur esse unum malum vel multa mala.
Videtur enim quod insufficiens sit illa divisio: 1. Prima, eo quod non fit in ea mentio de loco et tempore; locus autem et tempus sunt circumstantiae quae faciunt maxime ad augmentum ipsius mali: gravius enim delinquit qui in loco sacro perpetrat mala quam qui in non sacro, et similiter in tempore, cum est dies solemnis quam cum est dies fetialis, et cum est tempus ieiunii quam cum non est; maius enim est tunc peccatum crapulae. — Praeterea, haec circumstantia quibus auxiliis non designatur ibi, cum sit ratio voluntarii, "cuius principium est in ipso cognoscente singula in quibus est operatio" ; singula autem dicuntur singulae circumstantiae ; hae autem sunt circumstantiae actionis quae dictae sunt.
2. Similiter obicitur de secunda divisione. In secunda enim divisione non ponitur circumstantia facultatis aut occasionis sive eventus, quae omnes circumstantiae pertinent ad actionem, secundum quas potest dici actio deterior vel aggravata.
3. Ratione etiam tertiae divisionis quaeritur. Ponuntur enim circumstantiae nomen et facta et casus et orationes; sed nomen non est de attributis personae, quod faciat ad malitiam actionis sicut nec ad bonitatem; similiter facta et dicta, quae praecesserunt ex parte personae, cum sint separata ab ipso facto quod dicitur malum; sicut autem sunt separata facta, ita sunt separatae malitiae; ergo non erunt circumstantiae conferentes ad malum ex circumstantia ipsius actionis.
4. Item, quod omnino separatum est ab actione nec facit ad esse ipsius actionis, non dicitur augere malitiam sicut nec facit ad bonitatem; ergo eventus sequens non confert ad malitiam actionis ex circumstantia.
5. Praeterea, istae circumstantiae ut in pluribus bonae sunt; bonum autem, secundum quod huiusmodi, sicut nec est causa mali per se, ita nec augmenti; ergo nec malum ex circumstantia colligetur ex bonis circumstantiis.
[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod prima divisio circumstantiarum attenditur penes ea quae essentialiter se habent ad actionem; sunt enim quatuor causae: efficiens, formalis, materialis et finalis. Efficiens autem dicitur per se vel per alterum; forma vero actionis dicitur vel ipsa species actionis in se vel secundum quod refertur ad agentem. Propter quod sex dicuntur in universo: nam per quis denotatur efficiens per se; per hoc autem quod dicitur quo agit notatur causa efficiens media, per quam agit ; per quid vero notatur forma ipsius actionis in se ipsa; per qualiter forma quam ponit agens in actione; per in quid vel in quo notatur materia subiecta; per cuius gratia sive cuius causa notatur finis. — Hoc autem attendendum est et in hac divisione et in aliis quod ipsum genus actionis dicitur circumstantia, sed hoc est supra actionem in se consideratam. Cum enim dicitur quod aliquis agit, quaeritur quid agit; prout autem dicimus malum ex circumstantia vel bonum contra malum in genere vel bonum in genere, non intelligimus hoc ipsum quid dicere circumstantiam nec hoc ipsum in quo in sua generalitate, nisi cum sit determinatio. -— Ad id vero quod obicitur de loco et tempore, dicendum quod locus et tempus non pertinent ad essentiam actionis, sed concomitantur ipsam actionem, et ideo non ponebantur in praedicta divisione, licet faciant ad aggravationem malitiae et secundum ea distinguatur malum ex circumstantia. — Ad id vero quod quaeritur de illa circumstantia quibus auxiliis, dicendum est quod illa potest intelligi in generalitate huius circumstantiae quo agit.
2. Ad secundam vero divisionem dicendum quod in ea exprimuntur et ea quae essentialiter se habent ad actionem et quae se habent ut proprietates inseparabiles. Praeter enim causam efficientem, quae in duo dividitur, cum dicitur quis, quibus auxiliis, et causam formalem, quae notatur per quo modo et in parte per quid, intelligitur causa materialis per hoc quod dicitur quid: concernitur enim materia; et intelligitur causa finalis per hoc quod dicitur cur ; superadduntur autem duae proprietates per hoc quod dicitur locus et tempus, sine quibus non individuatur actio. — Ad id vero quod obicitur quod multae circumstantiae ponuntur, quae non in iis intelliguntur, sicut sunt facultas vel occasio: dicendum quod facultas et occasio intelliguntur per has duas circumstantias quibus auxiliis et quo tempore sive quando.
3. Ad id vero quod obicitur de illis attributis, quae sunt nomen, facta, casus, orationes, dicendum quod non sunt circumstantiae per se facientes ad divisionem mali ex circumstantia. Aliae vero circumstantiae personae, ut natura, convictus, fortuna, habitus, affectio, studium, consilium, conferunt ad distinguendum malitiam actionis, quae est ex circumstantia ratione personae agentis et non tantum ad aggravandam malitiam, immo ad, minuendam ratione oppositarum conditionum, sicut suo loco determinabitur. Et accipiuntur secundum hoc quod circumstantiae aggravantes vel minuentes accipiuntur vel ratione naturae vel ratione animae voluntarie operantis vel ratione eorum quae accidunt sive extrinsecus contingunt. Ex parte vero naturae duae accipiuntur, scilicet natura proprie dicta et convictus: convictus enim ad educationem pertinet, quae est altera natura. Vel aliter, ut natura per se includat omnes circumstantias naturales. — Ratione vero animae voluntarie operantis sunt duae differentiae: vel in quantum recipit ab aliis, et secundum hoc dicuntur circumstantiae ex convictu; vel secundum ea quae habet in se, et hoc est vel comparatione passionum vel operationum. Si comparatione operationum, duplex est differentia: ex parte rationis consilium, ex parte voluntatis habitus. Si ratione passionum, similiter est duplex: vel respectu eius quod est in cognitiva, et sic dicitur studium; vel quod est in motiva, et sic dicitur affectio. Vel aliter, ut sic accipiatur differentia ex parte animae secundum se ipsam: ad patiendum dicitur affectio; ad operandum vero aut est ex parte ipsius rationis aut est ex parte ipsius voluntatis. Si ex parte voluntatis, dicitur habitus: habitus enim dicitur perfectio constans et absoluta animi vel corporis ex animo. Si vero fuerit ex parte rationis, hoc contingit dupliciter: vel ad contemplandum sive cognoscendum, et tunc dicitur studium; vel ad bene operandum in iis quae pertinent ad mores, et secundum hoc dicitur consilium. — Circumstantiae vero quae sunt ex parte actionis, quae faciunt ad aggravandum vel minuendum, in tertia divisione secundum hanc rationem accipiuntur, ut ex parte efficientis sumantur hae duae: occasio et facultas, sed facultas in dispositionibus quae per se efficiunt, occasio vero in iis quae secundum accidens efficiunt. Ex parte vero finis cuius rei causa sive gratia ; ex parte vero formae modus ; ex parte vero materiae vel formae in materia ipsum genus ; conditiones vero individuantes, quae superadduntur, sunt locus et tempus.
4. Quod dicitur de eventu, hoc non est circumstantia per se aggravans nisi cum eventus potuit praevideri: unde eventus non est de primis circumstantiis, sed de circumstantiis consequentibus.
Ex iam dictis ostenditur quae et quot sunt circumstantiae quae faciunt ad hoc quod sit malum ex circumstantia vel aggravatum vel diminutum et quae faciunt ad divisionem mali ex circumstantia. Hoc autem attendendum quod finis, large accipiendo circumstantiam, inter circumstantias computatur; stricte vero accipiendo, illae circumstantiae dicuntur quae sunt inter genus operis et finem operis, et hoc modo dividitur malum ex circumstantia contra malum ex genere et contra malum ex intentione finis. Et quod hae distinguantur ab aliis, patet ex Philosopho dicente: " Quidet cuius gratiasi ignorat, nullus excusabitur" ; in aliis vero contingit esse excusationem.
On this page