Text List

IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 3, Q. 2, M. 2, C. 1

IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 3, Q. 2, M. 2, C. 1

QUALITER A DIVERSIS DISTINGUUNTUR CIRCUMSTANTIAE.

Distinguuntur autem circumstantiae a diversis differenter. Dicitur enim, in Morali Philosophia, de istis circumstantiis, quae sic enumerantur: quis agit et quid agit et in quid agit et quo agit et propter quid agit et qualiter agit. Quod iis verbis designatur: "Oportet agentem determinare ea quae agit et scire quae sunt et quotsunt: quiscilicet agit et quid est illud quod agit et in quid agitet quo agit, verbi gratia instrumento, et propter quid agit, utpropter finem, et qualiter agit, verbi gratia remisse aut intense". Sic ergo erunt sex circumstantiae.

Secundum alium vero modum assignantur septem circumstantiae, quae in praedicto versu notantur: Quis, quid, ubi etc., et notantur ibi locus et tempus, quae non nominantur in praedicta distinctione.

Tertio vero modo enumerantur circumstantiae iuxta attributa personae et negotio. Quae sunt ex parte personae undecim: "nomen, natura, convictus, fortuna, habitus, affectio, studium, consilium, casus, facta, orationes. Nomen, quod unicuique personae attribuitur", et sub nomine intelligitur cognomen et agnomen. Natura continet in se speciem, ut quod homo est; sexum, ut quod vir aut mulier; nationem, ut quod Latinus aut Barbarus; patriam, ut quod Gallicus vel Hispanus; cognationem: "quibus maioribus, quibus consanguineis; aetatem: puer aut adolescens; commoda etincommoda a natura data animoaut corpori, ut quod valens est autimbecillis, formosus aut deformis, acutus aut hebetior, memor aut obliviosus. In convictuautem considerare oportet apud quos et quo more sit educatus et quos magistros artium, quos vivendi praeceptores, quo in negotio, quaestu aut artificio sit occupatus, in qua consuetudine domestica sit. In fortuna vero quaeritur anservus sit aut liber, pecuniosus aut pauper, privatus aut cum potestate", nobilis aut ignobilis. "Habitum vero dicimus animi aut corporis constantem et absolutam in aliqua reperfectionem aut virtutis aut artis perceptionem", ut quod pugil sit, quod civilem scientiam noverit, quod bonus sit aut malus. "Affectio est animi aut corporis ex tempore aliqua de causa commutatio, ut laetitia, cupiditas, metus, molestia, morbus, debilitas et aliae huiusmodi. Studium est animiassidua et vehemens ad aliquam rem applicata cum magna voluntate occupatio", ut quod studeat in medicina vel artibus vel iure civili aut canonico aut divino. "Consilium est aliquid faciendi vel non faciendiexcogitata ratio. Facta, casus, orationes ex tribus temporibus considerantur: quid fecerit, quid sibi acciderit, quid dixerit velquid faciat, quid sibi accidat, quid dicat", et ita de futuro. — Circumstantiae vero sumptae iuxta attributa negotio sunt hae: prima est ipsum genus actionis, ut "parentis occisio" ; secunda est "cuius rei causa factum sit" ; tertia est locus, quarta tempus, quinta modus, sexta occasio, septima facultas, octava eventus, nona quae consequuntur ipsum factum. "Locus consideratur in quo res gesta sit, utrum sit sacer anprofanus, publicus aut privatus", et ita de aliis conditionibus loci. Tempus, ut dies aut nox, solemnis aut ferialis, ieiuniorum aut extra ieiunium. Modus est in quo consideratur quemadmodum factum sit, utrum vi aut suasione, et ita de aliis conditionibus. "Occasio est pars temporis, habens in se alicuius rei idoneam faciendi vel non faciendi opportunitatem". Facultas est quo aliquid "facilius fit aut sine quo aliquid fieri non potest. Eventus est exitus alicuius negotii, in quo quaeri solet quid exqua re evenerit, eveniat eventurumque sit".

PrevBack to TopNext