IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 3, Q. 3, M. 1, C. 1
IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 3, Q. 3, M. 1, C. 1
QUID SIT INTENTIO.
Ad primum sic: 1. Super illud Matth. 6,23: "Si ergolumen" etc., Glossa: "Intentio, qua bonum quodcumque facimus, lumen est". Sed lumen est cognitivae partis; ergo rationis; ergo intentio est rationis; intentio ergo erit aspectus rationis; sed nonnisi respectu finis, quod accipitur ex hoc quod intentio nomen operi imponit ; sed non imponitur nomen operi nisi a fine; ergo intentio respicit finem; erit ergo intentio aspectus rationis in finem.
2. Item, Damascenus: "Intelligentia estprimus motus; quae vero circa aliquid est, intentio dicitur". Ergo intentio addit super intellectum; sed intellectus est ipsius rationis; ergo intentio erit ipsius rationis et respectu alicuius, determinati, sicut dictum est ; nonnisi respectu optimi; optimum autem dicitur finis ; ergo intentio est motus ipsius rationis in finem.
Sed videtur contrarium: a. Dicit enim B. Bernardus, in libro Ad Eugenium: "Ut "oculus"sit "simplex", duo sunt necessaria: caritas [in] intentione, veritas in electione". Sed electio est ipsius rationis praeeligentis bonum vel quod melius est; intentio ergo, cum dividat contra electionem, erit in altera parte liberi arbitrii, scilicet in voluntate; erit ergo intentio inclinatio voluntatis in bonum vel quod videtur.
[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod intentio dicitur ab eo quod est tendere et in. Sed quia tendere in finem, quod est bonum vel apparens bonum, dicitur communiter de voluntate et de ratione —- utraque enim tendit in bonum vel quod videtur — ideo nomen intentionis uno modo communiter dicitur, et secundum hoc potest dici quod intentio imponit nomen operi, et illud quod dicitur Matth. 12,35: " "Thesaurus"est cordis intentio, ex qua Dominus iudicat opera". Alio vero modo potest appropriari vel rationi vel voluntati, secundum quod diversimode tendit utraquein bonum vel quod videtur. Tendit enim ratio praecognoscendo bonum et definiendo et praeeligendo; tendit ipsa voluntas in appetendo non habitum vel in perseverando sive continuando in iam habito. — Illud ergo quod intentio dicitur esse oculus, magis ad rationem pertinet, cuius est praevidere et dirigere. Unde Augustinus dicit quod "fides dirigit intentionem", intentio vero ulterius dirigit in finem: et hoc ad rationem videtur pertinere.
2. Quod autem dicit Damascenus quod intentio est intelligentia circa aliquid determinata, intelligitur ex parte cognitivi intellectus. Quod patet per hoc quod sequitur: "Quaeautem permanens et figurans animam ad id quod intelligitur, excogitatio dicitur; excogitatio vero in eodem manens et se ipsam examinans et diiudicans, sapientia nominatur". Ex praedictis ergo et consequentibus patet quod intentio accipitur ibi ex parte virtutis cognitivae; hic autem accipimus intentionem ex parte virtutis practicae.
Ex iam dictis patet qualiter intentio se habeat ad voluntatem. Uno enim modo intentio non est aliud nisi voluntas tendens in bonum vel quod videtur, alio vero modo differt.
Volebant autem quidam voluntatem et intentionem sic differre ut voluntas esset rationalis appetitus in se consideratus, idem autem rationalis appetitus cum consideratione finis diceretur intentio. — Sed videmus in utroque nomine respectum esse respectu finis sive respectu boni vel apparentis boni; propter quod non videtur haec esse differentia intentionis et voluntatis.
Item, in 37 dist. II libri Sententiarum, cap. "Solet quaeri quid distet inter voluntatem et intentionem", dicitur quod "intentio respicit illud propter quod volumus, voluntas vero illud quod volumus. Verbi gratia, si velim esurientem reficere ut habeam vitam aeternam, voluntas est qua volo reficere esurientem, intentio vero qua sic ad vitam pervenire volo". Unde videtur dicere quod voluntas respicit id quod est ad finem, intentio vero respicit ipsum finem. - Sed haec differentia non videtur esse, nisi per quamdam appropriationem. Sicut enim dicit Philosophus, voluntas est finis et eius quod est ad finem et magis ipsius finis; ergo intentio non sic differt a voluntate, secundum quod utrumque respicit finem.
On this page