Text List

IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 3, Q. 3, M. 1, C. 2

IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 3, Q. 3, M. 1, C. 2

UTRUM MERITUM VEL DEMERITUM ATTENDATUR SECUNDUM INTENTIONEM.

Deinde quaeritur utrum meritum vel demeritum attendatur penes intentionem.

Quod sic, videtur. a. Dicit enim Isidorus: "Ex intentione autprobatur bonum aut reprobatur indignum; uniuscuiusque opus bonum, quod agit intentione bona, apparet, quoniam promala intentione plerumque bonum opus, quod agimus, perdimus". Ergo penes intentionem consistit meritum.

b. Item, Beda: "In merito intentionis discernuntur opera an sint lucis an tenebrarum". Ergo penes intentionem residet meritum. Contra: 1. Intentio rationis est; sed quod rationis est non sufficit ad meritum sine voluntate; ergo penes intentionem non mensuratur meritum vel demeritum.

2. Item, Augustinus: "Non diuturnitas temporum, non immensitas operum, sed sola caritas et voluntas meritum facit". Non ergo tantum residet mensura meriti vel demeriti penes intentionem.

3. Praeterea, praeter bonum vel malum ex intentione est bonum in genere vel malum, et malum ex circumstantia vel bonum; ergo non tantum residet mensura meriti vel demeriti penes intentionem.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod mensura meriti vel demeriti attenditur penes intentionem, secundum quod uno modo accipitur intentio. Prout enim intendere est tendere in aliquid per aliquid, intentio non tantum respicit finem, sed etiam respicit illud per quod venitur in finem, et ita complectitur genus operis cum circumstantiis, secundum bune modum mensura meriti vel demeriti attenditur penes intentionem. Si vero intentio respiciat tantum finem, non omnino attenditur mensura meriti vel demeriti penes intentionem, sed principaliter.

[Ad obiecta]: 1. Ad id vero quod obicitur quod intentio respicit rationem etc.: dicendum est quod, cum dicitur meritum vel demeritum est penes intentionem, non excluditur voluntas, sed datur cointelligi ; sed hoc attenditur, ut dicatur ratio meriti ex parte rationis, sicut ratio meriti est in voluntate ex parte illius potentiae, vel ut intentio communiter se habeat ad rationem et voluntatem.

2. Similiter, cum dicitur quod sola caritas et voluntas facit meritum, hoc intelligitur principaliter; nec ex hoc excluditur intentio, quia in voluntate cointelligitur intentio, sed hoc datur intelligi quod penes genus operis vel diuturnìtatem operis non tota residet ratio meriti vel non principaliter.

PrevBack to TopNext