IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 3, Q. 3, M. 1, C. 3
IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 3, Q. 3, M. 1, C. 3
UTRUM INTENTIO VEL VOLUNTAS PRO FACTO REPUTETUR.
Quod sic, videtur, a. per hoc quod dicitur super illud Psalmi: "Et turemisisti impietatem peccati mei", Glossa: "Votum pro operatione iudicatur". Sed votum accipitur pro desiderio; ergo desiderium pro facto reputatur.
b. Item, super illud: "Manus vestrae concinnant", Glossa: "Quidquid vis et non potes, Dominus factum imputat". Ergo voluntas sive intentio apud Dominum pro facto iudicatur.
c. Item, Augustinus, in libro I De libera arbitrio: "Si cui non contingat facultas concumbendi cum coniuge aliena, planum autem sit aliquo modo id eum cupere et, sipotestas datur, esse facturum, non minus reus est quam si in ipso facto deprehenderetur". Ergo voluntas sive intentio in malis pro facto reputatur et similiter in bonis; unde super illud: "In mandatis eius volet nimis", "sufficit velle, si perficiendi mandata desit facultas".
Contra: 1. Super illud II Cor. 8, 10: "Velle facere coepistis", Glossa: "Nunc facto perficite, ut non solum velitis, sed opere perficiatis". Ergo praeter voluntatem requiritur opus.
2. Item, II Cor. 9,6: "Qui parce seminat, parce et metet". Ergo ipsum seminare, secundum quod minus est vel magis, facit ad meritum maius vel minus; non ergo sola voluntas vel intentio.
3. Item, Iac. 2,17: "Fides sine operibus mortua est". Ergo ex fide viva est meritum; ergo non sufficit ipsa intentio directa ex fide, nisi adsint opera.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod duplex est voluntas, sicut dicit Augustinus, in libro Confessionum: plena et semiplena. Plena dicitur, quando nihil deest ex parte volentis quin faceret, si posset; et tunc voluntas pro facto reputatur ad meritum vel demeritum, si non potest facere; si autem potest facere, principaliter imputatur ei ad meritum voluntas vel intentio tamquam radix operis, non quod ipsum opus non faciat ad meritum vel demeritum. Illa ergo auctoritas quae sumitur ex Psalmo, ubi dicitur quod "votum pro operatione iudicatur", et illa similiter: "Quidquid vis et non potes, Deus factum iudicat", et aliae quae sequuntur, referuntur ad voluntatem plenam, ubi non est facultas perficiendi; ubi vero est facultas perficiendi, ibi praeter voluntatem opus facit ad meritum vel demeritum, et sic intelligitur illud II Cor. 8 et II Cor. 9 et Iac. 2. Si vero est voluntas semiplena, tunc illa sola non facit meritum vel demeritum.
II. Huius gratia quaeritur de aliquo, qui habuit voluntatem plenam et defuit facultas, et de alio, qui habuit voluntatem plenam exeuntem in opus, utrum ad paria iudicentur in merito poenae vel praemii.
Quod non, videtur: 1. Qui enim voluntatem plenam habuit exeuntem in opus, recipiet similiter ratione voluntatis et ratione actus; qui vero habuit tantum voluntatem, non recipiet nisi pro voluntate: non enim recipiet pro eo quod non habuit; ergo ii duo non ad paria in merito iudicantur.
2. Quod etiam apparere potest in eo qui vult sustinere martyrium et sustinet: remuneratur enim et ratione voluntatis et ratione sustinentiae; unde non tantum habet auream, sed etiam aureolam ; qui vero tantum habet voluntatem, auream consequitur tantum; ergo non ad paria iudicantur. —— Similiter potest intelligi in eo qui solam habuit voluntatem occidendi, cum non posset, et in eo qui voluit et occidit.
Contrarium videtur haberi a. in libro De Baptismo contra Donatistas. Dicitur enim ibi: "Quid valeat et quid agat in hominecorporaliter adhibita sanctificatio sacramenti, sine qua tamenlatro ille non fuit, quia non eius accipiendae voluntas defuit, sed non accipiendae necessitasaffuit, difficile est dicere". Ubi datur intelligi quod latro ille effectum habuit sacramenti ratione voluntatis plenae cum impossibilitate. Et ita videtur quod tantum valeat ipsa voluntas plena cum impossibilitate actus quantum voluntas plena cum actu, cum utrobique sit dimissio culpae et poenae.
b. Item, super illud Iudic. 2,7: "Qui longe post eum vixerant", Glossa: "Solius Dei est nosse inter seniores, quiseorum longiorem post se lucem emisit, utrum Paulus an Petrus, Bartholomaeusan Ioannes" ; sed I Cor. 15,10 habetur in Glossa quod Paulus plus omnibus laboravit, sicut etiam ex textu accipitur. Si ergo secundum opera addita voluntati determinaretur praemium, certum esset quod Paulus plus haberet de praemio; ergo videtur quod mensura meriti non attendatur nisi secundum intentionem aut voluntatem, quam solus Deus novit, et ita tantam remunerationem recipiat ipsa voluntas plena, cum non adest facultas, quantam cum adest facultas et opus.
c. Item, ex parte mali videtur similiter, quia tanta fuit delectatio libidinosa quanta voluntas; ergo, cum aequalis erat voluntas, aequalis erat delectatio libidinosa; sed secundum quantitatem delectationis libidinosae mensuratur poena; ergo tanta poena est illius qui voluit plene et non potuit, quanta illius qui voluit et fecit; et fit sermo de aeterna poena; ergo aequale demeritum utrobique attenditur.
Solutio: Ad quod dicendum quod in bonis et in malis est differenter quodam modo et quodam modo similiter. In bonis enim sic est quod est praemium substantiale et principale, quod consistit in visione, et est praemium adiunctum, quod consistit in gaudio de aliquo bono praecedenti perpetrato vel aliquo in praesenti superaddito. Quantum ad praemium substantiale et principale parificatur voluntas plena, ubi deest facultas, voluntati plenae, ubi adest facultas cum actu, dummodo sit par caritas sive par gratia gratum faciens. Quantum vero ad praemium adiunctum plus meretur voluntas plena cum actu quam voluntas plena sine actu, et non tantum quantum ad adeptionem boni, sed etiam quantum ad dimissionem mali poenae. In malis vero sic est quod ratione voluntatis plenae et ratione etiam actus debetur poena; et propter hoc qui habuit voluntatem. plenam cum actu, plus punitur quam ille qui habuit voluntatem plenam, sed non cum actu, quantum ad afflictionem actualem; sed quantum ad poenam carentiae visionis Dei aequales sunt in poena.
1. Quod enim primo dicitur de illo qui vult bonum et non potest et de illo qui vult bonum et facit, et utrumque ex caritate fit: dicendum quod aequale debetur praemium substantiale et primum, sed non aequale praemium quod est adiunctum.
2. Et per hoc idem patet solutio ad illud quod secundo obicitur de illo qui vult sustinere martyrium et non sustinet et de illo qui vult sustinere et sustinet. Volenti enim plene, facultate deficiente, debetur aurea; cum autem adest actus, superadditur aureola, et ita ad paria iudicantur quantum ad primum, sed non ad paria quantum ad secundum.
a. Ad id vero quod opponitur in auctoritate Augustini, in libro De Baptismo contra Donatistas, dicendum quod ibi non definit Augustinus quantum efficiat voluntas plena Baptismi, cum deest facultas, sed hoc tantum quod latro ille bonus, qui quodam modo sustinuit martyrium, non fuit sine sanctificatione, ad quam disponit sacramentum Baptismi. Unde, licet non esset baptizatus, nihilominus tamen sanctificationem gratiae obtinuit.
b. Ad id vero quod obicitur ratione Glossae super illud Iudic. 2,7: "Qui longe" etc., dicendum quod ex virtute Glossae habetur quod solius Dei est cognoscere quantum est meritum ex parte ipsius intentionis, sed non ex hoc negatur quin aliquod meritum sit ex parte boni operis.
c. Ad id vero quod obicitur ex parte mali, dicendum quod ubi est aequalis voluntas libidinosa, aequalis debetur poena carentiae visionis Dei, sed ubi superadditur actus mortalis, maior debetur poena afflictionis actualis. Solet enim libidinosa voluntas in ipso actu libidinis augmentari; de hoc autem amplius dicetur inferius. Quod ergo dicitur in auctoritate Augustini, in libro De libero arbitrio, quod "non minus reus est" etc., intelligendum est quantum ad reatum poenae in futuro, non autem quantum ad reatum poenae in praesenti. Adulter enim plus punitur qui actu adulter est, poena in praesenti quam qui est adulter sola voluntate; et, si crescit libido vel delectatio in ipso actu, plus punitur etiam poena in futuro.
On this page