Text List

IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 3, Q. 3, M. 2, C. 1

IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 3, Q. 3, M. 2, C. 1

UTRUM QUALITAS BONI OPERIS ADDAT SUPER BONITATEM INTENTIONIS.

Ad primum sic: a. Qualitas operis dicitur, cum opus est privilegiatum, sicut est martyrium vel praedicatio; sed huiusmodi operibus debetur speciale praemium, sicut habetur ad Ephes. 1, 19, super illud: "Quae sit supereminens magnitudo virtutis", ubi dicit Glossa: "Quoddam incrementum gloriae habebunt summi doctores ultra illud quod communiter habebunt". Similiter patet de martyrio, sicut habetur super illud Exodi 25, 25, ubi loquitur de aureola. Ergo qualitas operis addit super ipsam bonitatem intentionis.

Contra: 1. Super illud II Cor. 8,15: "Qui multum tum nonabundavit", dicit Glossa: "Si aequalissit voluntas, aequalem habet mercedem". Ergo aequalis est merces eius qui aequalem habet voluntatem sustinendi martyrium vel praedicandi, cum non adest facultas, ei cui adest facultas. — Ad idem dicit Isidorus: "Si bonum in factis appareat, bonum non est, quia ex intentione aut probatur bonum aut reprobatur". Unde innuitur quod tota bonitas operis sit ex intentione. — Item, sicuti dicit B. Bernardus: "Intentio sufficit ad meritum, actio ad exemplum".

2. Deinde quaeritur de duobus, quorum unus ex minori caritate facit opus privilegiatum, alius ex maiori caritate facit minus opus, quis illorum plus mereatur? Et videtur quod qui ex maiori caritate: Secundum quantitatem enim caritatis attenditur meritum; ergo qui facit ex maiori caritate, plus meretur. -— Contra: Maius est meritum martyrii quam alterius operis non privilegiati; ergo qui facit huiusmodi opus, plus meretur, licet fiat ex minori caritate.

3. Item, ponatur quod aliquis incipiat opus privilegiatum ex minori caritate et postea consummet ex maiori, quaeritur secundum meritum cuius intentionis, aut primae aut posterioris, debeat attendi retributio? Si enim secundum meritum primae intentionis formatae in caritate, cum ilia intentio minor sit ratione minoris caritatis, debetur ei minus praemium; sed altera caritas fuit finalis; ergo magis secundum eam debet attendi.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod est meritum ex intentione formata per caritatem et est meritum ex opere formato caritate et est meritum ex opere privilegiato formato caritate. Quantum est de primo, ubi maior est caritas, maius est praemium quod ei respondet. Si vero respectus habeatur ad opus, ubi maius est opus, maius est meritum quod respondet ex parte operis. Cum ergo quaeritur utrum qualitas operis addat, respondendum est quod addit, sed non quantum ad quantitatem primi praemii et substantialis praemii, quod consistit in visione Dei, sed addit quantum ad praemium superadditum, sicut supra dictum est.

[Ad obiecta]: 1. Et per hoc potest patere qualiter respondendum est ad hoc quod dicitur in Glossa II Cor. 8,15. Aequalis enim voluntas habet aequalem mercedem in principali praemio, quod est in delectatione summae bonitatis.

2. Ad secundum vero, cum sit comparatio, dicendum quod sunt excedentia et excessa. Cum enim aliquis facit ex maiori caritate, excedit in quantitate principalis praemiis; cum autem facit quod maius est, verbi gratia, opus privilegiatum, maius est praemium, vel in praesenti vel in futuro, quod ei respondet.

3. Ad tertium dicendum quod, cum aliquis incipit ex minori caritate opus privilegiatum et postea consummat in maiori, cum illud opus sit divisibile, prima pars operis mensuratur in merito secundum quantitatem minoris caritatis, secunda vero pars secundum quantitatem maioris; probabile autem est quod in huiusmodi operibus crescat caritas. Unde illud quod dicit Augustinus, ibi maxime videtur habere locum: "Caritas meretur augeri, ut aucta mereatur et perfici" ; et illud quod dicitur I Cor. 10,13: "Fidelis est Deus, qui non patietur; vos tentari supra id quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam proventum".

PrevBack to TopNext