UTRUM OPERUM NUMEROSITAS ADDAT SUPER BONITATEM OPERIS.
Postea quaeritur de multitudine operum, utrum
addat in merito supra bonitatem intentionis.
Videtur quod non. 1. Dicit enim Augustinus: "Nondiuturnitas temporum, non multitudo
operum, sed sola caritas et voluntas meritum
facit". Ergo multitudo operum illud non facit;
ergo multitudo operum non facit ad meritum.
2. Item, voluntate meremur visionem Dei,
opere vero meremur praemium operativae ; sed,
cum neutra stolarum multiplicetur per multiplicationem
operum, non videtur multitudo operum multiplicare meritum.
Respondeo: Numerositas facit ad quoddam
gaudium. Sicut enim ex parte malorum, qui multa
mala fecerint, plus angustiabuntur verme conscientiae,
ita ex parte altera numerositas bonorum
operum facit augmentum in gaudio de operibus
bonis, sed illud praemium non est de primo
praemio.