IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Praeambulum
IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Praeambulum
Consequenter dicendum est de divisione peccati. Et primo accipienda est illa divisio materialis, quae fit secundum diversitatem subiectorum: peccatum aliud est angeli, aliud hominis. Ratio autem est, quia in angelo primo fuit peccatum, et per suggestionem angeli consequenter in homine, sicut habetur super illud: Eccli. 10,14: "Initium superbiae hominis" etc., Glossa: "Non est maior apostasia quam creaturam a Creatore recedere, quae merito adscribitur superbiae; superbia enim est, si creatura velit assimilari Creatori: haec diabolo et homini fuit initium perditionis". Exponitur etiam illud: "Initium omnis peccati est superbia", de peccato ipsius diaboli, quia illud fuit initium omnium peccatorum, secundum unam expositionem, et ideo dicit Isidorus quod "malum a diabolo fuit inventum".
Ratio autem divisionis huius haec est: creatura intellectualis vertibilis est secundum electionem, sicut dicit Ioannes Damascenus ; quod autem vertibile est secundum electionem, potest verti in malum; quod autem vertitur in malum, peccat; creatura ergo intellectualis, cum vertitur in malum secundum electionem, peccat; cum ergo tam angelus quam homo fuerit creatura intellectualis, erat utraque creatura vertibilis secundum electionem.
Forte diceret aliquis quod haec non debet esse prima divisio, quia utraque pars sub actuali peccato continetur; unde videtur illa esse prima peccatum aliud originale, aliud actuale. — Sed attendendum est quod originale processit ex actuali primi parentis, actuale vero primi parentis processit ex suggestione diaboli. Prima ergo multiplicatio peccati fuit secundum haec diversa subiecta, sequens vero multiplicatio in homine fuit per actuale et originale. Unde, licet divisiones sint excedentes et excessae, tamen, quia originale originem sumpsit aliunde, volentibus investigare peccatum secundum originem peccati, primo occurrit dicere de peccato angeli sive angelorum.
Circa quod quaeruntur duo: Primo, de peccato eius et pertinentibus ad ipsum; secundo, de peccato eius in comparatione ad hominem, quo scilicet invidens homini tentavit ipsum et adhuc tentare non cessat.
On this page