IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 1, C. 2
IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 1, C. 2
EXPLANATIO SINGULARUM DEFINITIONUM PECCATI
ARTICULUS I
Explanatio primae definitionis.
Videtur enim quod non conveniat omni peccato, 1. eo quod non convenit peccato originali, quod est in parvulis, ubi non viget voluntas.
3. Praeterea, Rom. 7,15-17 dicitur: "Quod antemalum, hoc ago, non autem ego, sed quod habitat in carne mea, peccatum". Ex quo videtur quod, cum loquatur ibi de peccatis, quod non omne peccatum sit voluntarium.
[Solutio]: 1. Ad quod dicit Augustinus, in libro Retractationum: "Iis verbis potest videri falsa haec definitio, sed, si diligenter discutiatur, invenieturesse verissima". Et post sequitur: "Quod in parvulis dicituroriginale peccatum, cum adhuc non utantur arbitrio voluntatis, non absurde vocatur voluntarium, quia ex prima hominis malavoluntate contractum, factum est quodam modo hereditarium". — Et sic solvitur illud quod primo obiectum est.
2. Ad secundum dicendum per hoc quod ibidem additur: "Ea, quae non voluntaria peccata dicuntur, quia a nescientibus vel acoactis perpetrantur, non omninopossunt sine voluntate committi, quoniam et ille qui peccat ignorans, voluntate utique facit quod, cum faciendum non sit, putat esse faciendum" ; et qui cogi dicitur, ex comparatione dicitur velle, sicut dicit Philosophus ; quod enim simpliciter est non voluntarium, secundum quid est voluntarium.
ARTICULUS II
Explanatio secundae definitionis.
Explanatio vero secundae definitionis, quae est: "Peccatum est carentia debitae iustitiae", sic est:
Videtur enim primo quod illa definitio non sit in omni peccato. 1. Non enim videtur convenire veniali peccato: debita enim iustitia habeturi ex perfectione gratiae; sed gratia gratum faciens potest stare cum veniali peccato; ergo debita iustitia potest stare cum veniali peccato; non ergo peccatum veniale est carentia debitae iustitiae.
2. Praeterea, si haec ratio communis est omni peccato, ergo convenit tam originali quam actuali; sed non videtur convenire utrique secundum unum modum: alia est enim iustitia quae tollitur in originali peccato et alia quae tollitur in actuali.
3. Praeterea, alia est iustitia, qua tenebatur angelus ad Deum et qua tenetur homo; ergo non videtur haec ratio communis peccato angeli et peccato hominis.
[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod haec definitio communis est et convenit veniali peccato. Sed attendendum est quod duplex est iustitia. Est enim iustitia rectitudo naturalis, quae fuit hominis conditi a principio, prout dicitur Eccle. 7, 30: "Dominusab initio fecit hominem rectum" ; et haec iustitia deest in omni peccato vel ratione ipsius personae vel ratione actus. Est iterum iustitia generalis, quae provenit ex gratia gratum faciente, et haec iustitia deest in actu venialis peccati, etsi non desit in persona. Sic ergo convenit praedicta ratio actuali peccato veniali.
2. Ad id vero quod obicitur de originali et actuali, dicendum quod utrobique est carentia iustitiae debitae, sed in originali peccato est carentia iustitiae debitae aliunde contracta, sicut est in parvulis, in actuali vero peccato mortali est carentia debitae iustitiae quam homo sibi facit. Nihilominus tamen ratio iustitiae communis est; unde et ratio carentiae iustitiae communis erit, licet ex diversis principiis veniat: haec enim ratio "iustitia est rectitudo voluntatis propter se servata", quam ponit Anselmus, communis est utrobique.
3. Similiter dicendum de peccato hominis et angeli. Licet enim differens sit quodam modo iustitia angeli et hominis, quia ad plura tenetur homo ad quae non tenetur angelus, nihilominus tamen quaedam est communis iustitia, quae est scripta in mente utriusque; carentia autem istius debitae iustitiae, hoc est rectitudinis voluntatis, utrobique communis est. Patet ergo ex praedictis ratio supra dicta.
ARTICULUS III.
Explanatio tertiae definitionis.
Circa quam obicitur: Quaeritur enim quid sit illud bonum, utrum bonum quod est finis an bonum gratuitum an bonum naturale. Si enim dicatur esse privatio boni naturalis, tunc non erit ipsa essentia peccati, sed erit poena peccati. Si vero est privatio boni gratuiti, cum bonum gratuitum non tollatur a subiecto in omni peccato, non videtur dici privatio boni gratuiti. Restat ergo quod dicetur esse privatio boni, id est finis, summi scilicet boni, a quo privatur agens sua actione, vel, si nulla est actio, sicut est in originali peccato, privatur summo bono quoad effectum gratiae, sive iustitiae quae est ex gratia.
[Solutio]: Quod concedimus, dicentes quod omne peccatum est privatio boni, scilicet finis, sed differenter, scilicet vel privando actum fine, et sic omne peccatum, scilicet mortale et veniale, est privatio boni, scilicet tinis; vel privando personam fine, et sic solum mortale est privatio finis, scilicet summi boni, sicut tactum est, quantum ad effectum gratiae sive iustitiae.
ARTICULUS IV.
Explanatio quartae definitionis.
Circa quartam vero definitionem obicitur: Videtur enim quod illa definitio non conveniat omni peccato, quae est: "Peccatum est superfluitas concupiscentiae".
1. De concupiscentia enim dicitur in libro Augustini, Ad Valerium, quod est vulnus a diabolo inflictum humano generi; ergo videtur appropriari peccato hominis.
2. Item, Augustinus, De lapsu mandi: "Concupiscentia, cum qua nati sumus, finiri non potest quamdiu vivimus, quotidie minui potest". Ergo videtur esse propria hominis.
3. Praeterea, loquitur ibi Ioannes Damascenus de circumcisione, quae est in remedium illius concupiscentiae; sed remedium illud non est commune angelo et homini; videtur ergo quod nec vulnus sit commune utrique. Ergo haec definitio "peccatum est superfluitas concupiscentiae" non convenit communiter angelo et homini.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod concupiscentia accipitur pluribus modis. Accipitur enim aliquando pro poena, quae est inflicta homini propter peccatum: et secundum hunc modum non est communis angelo et homini. Alio vero modo sumitur concupiscentia, secundum quod est nomen culpae: et secundum hoc dicit Augustinus, in libro De spiritu et littera: "Nullum peccatum nisi concupiscendo committitur" ; et haec est concupiscentia generalis, haec autem convenit communiter angelo et homini; unde haec prohibitio: "Non concupisces", est illius legis naturae qua ligatur non tantum homo, sed etiam angelus.
[Ad obiecta]: 1-3. Auctoritates vero quae inducuntur attenduntur quantum ad concupiscentiam quae est poena, de qua dicitur super illud ad Gal. 5,17: "Caro concupiscit" etc.: "Ipsius carnalis concupiscentiae causa non est in anima sola nec in carne sola; ex utraqueenim fit, quia sine utraque delectatio nulla sentitur".