IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 1, T. 1, C. 1
IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 1, T. 1, C. 1
QUIS FUERIT LUCIFER.
Circa primum haec sunt quaerenda: Primo, utrum fuerit de superiori ordine vel non; secundo, si fuit supremus; tertio, utrum fuerit malus creatus aut non creatus, sed factus a se ipso, propter haeresim quorumdam qui dicebant ipsum fuisse creatum malum.
ARTICULUS I
Utrum Lucifer fuerit de superiori ordine angelorum.
Et: videtur quod non. 1. Ioannes Damascenus: "Ex iis angelicis virtutibus, quae praeerant terrestri ordini et cui a Deo custodia commissa erat, non natura malus factus, sed bonus existens, et nequaquam in se ipso a Conditore malitiae semitam habens, liberi suiarbitrii electione versus est ex eo quod est secundum naturam in id quod est praeter naturam". Ex quo videtur quod non fuerit de superiori ordine: illi enim quibus per appropriationem commissa est custodia terrae, dicuntur illi de inferiori ordine.
2. Praeterea, dicit Augustinus, Super Genesim ad litteram, XI: "Dicere de aliquibus angelis quod in suo genere beati esse possint futurae iniquitatis vel salutis incerti, quibus nec etiam spessubesset, vix ferenda est praesumptio, nisi forte dicatur ita creatos illos angelos mundanis ministeriis distributos, ut pro recte gestis praeposituris accipiant illam vitam beatam, de qua possint certissimi esse, cuius spe gaudentes dentes possunt dici beati. Ex quorum numero si diabolus ceciditcum sociis iniquitatis suae, simile hoc est ei quod cadunt a iustitia fidei etiam homines simili superbia praevaricati, vel se ipsos seducendo vel seductoriconsentiendo". Ex quo videtur innuere quod angelus ille primus, qui cecidit cum suis complicibus, fuerit de inferiori ordine, cui commissa est administratio rerum terrenarum.
E contrario videtur Augustinus dicere quod fuerit de superiori ordine, in libro Quaestionum Veteris Testamenti, ita dicens: "Lucifer erat quasi princeps multorum, inter quos clarior erat, quorum societate ad impium descendit certamen".
b. Item, B. Gregorius, XXXII Moralium: "Creatum primum angelum Deus reliquis angelis, quorum novem ordines inveniuntur, eminentiorem fecit". Sed non poterat esse eminentior novem ordinibus nisi esset de superiori ordine; ergo fuit de superiori ordine.
c. Similiter videtur per hoc quod alibi dicit, exponens illud Ezech. 28,14: "Tu Cherub extentuset protegens in monte sancto Dei", XXXII Moralium: "Quia comparatione claritatis suae ceterorum obumbrasse claritatem creditur, ipse "extentus et protegens"perhibetur; reliquos enimquasi obumbrando operuit, qui magnitudinem aliorum excellentia maiori transcendit". Sed non potuit magnitudinem aliorum excellentia maiori transcendere nisi esset de superiori ordine; ergo fuit de superiori ordine.
d. Item, Moralium, XXXII, exponens illud: "In medio lapidum ignitorum perfectus ambulasti", dicit: " "In medio lapidum ignitorum perfectus"ambulavit, quoniam inter angelorum corda, caritatis igne succensa, clarusgloria extitit conditionis". Cum ergo angeli incendentes vel incensi dicantur Seraphim, videtur quod esset de illo ordine.
e. Et ipsa littera in Ezech. 28,14 videtur dicere quod esset de ordine Cherubim, ad quos pertinet plenitudo scientiae. Unde B. Gregorius: "Idcirco ille Cherub dicitur, quiatranscendisse cunctos scientia non dubitatur".
Ex iis videtur quod fuerit angelus ille de aliquo superiorum ordinum, vel de Cherubim vel de Seraphim.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod, sicut videntur auctoritates Sanctorum dicere, fuit de superiori ordine.
[Ad obiecta]: 1. Ad id vero quod dicit Ioannes Damascenus respondendum est quod non per hoc tollitur quin fuerit de superiori ordine, quia habuit custodiam hominum et eorum quae geruntur in terra: "omnes enim spiritus" ordinati erant ut essent "administratorii", sicut habetur ` Hebr. 1,14. Unde, licet aliqui dicantur Seraphim vel Cherubim ex praeeminentia scientiae vel caritatis, nihilominus tamen, cum vult Dominus, mittuntur et ii in ministerium. Sed, si intendebat dicere quod ille esset de infimis angelis, dicendum est cum Augustino, Super Genesim, XI libro: "Mihi fateor unde hoc secundum Scripturas asseram, non interim occurrit. Asserant qui potuerinthaec duo genera bonorum angelorum, unum supercaelestium, in quibus nunquamfuit qui cadendo diabolus factus est, alterum mundanorum, in quibus fuit". Unde hanc opinionem reprobat vel ex Scriptura non esse certam affirmat.
ARTICULUS II
Utrum Lucifer fuerit supremus inter angelos.
Quod sic, videtur. a. Dicitur enim Iob 40,14: "Ipse est principium viarum Dei" ; per vias autem operationes Dei intelliguntur; ergo fuit primus inter opera; ergo supremus inter angelos, cum haec prioritas non attendatur nisi dignitate.
b. Similiter in Ezech. 28,13: "Omnis lapis pretiosus operimentum tuum", et enumerat ibi novem genera lapidum, per quae novem ordines angelorum intelliguntur, sicut dicit B. Gregorius. Cum ergo ille cuius est operimentum, dicatur dignior operimento, angelus ille dignior erat natura aliis angelis. Unde B. Gregorius: "Ille primus angelusideo ornatus et opertusextitit illis, quia eos quasi vestem ad ornamentum suihabuit, et dum cunctis agminibus angelorum praelatus eorum claritatem transcenderet, ex eorum comparatione clarior fuit".
c. Item, Ezech. 31,8: "Cedri non fuerunt altiores illo inparadiso Dei, abietes non adaequaverunt summitatem eius, omne lignum paradisi non est ei assimilatum et pulcritudini eius". Quod sic exponit B. Gregorius: "Quid per cedros et abietes nisi virtutum caelestium procerae celsitudinis agmina, quae, quamvis excelsa sint condita, huic tamen nec sunt praelata nec aequata? Tanta species illum pulcriorem reddidit quanta et supposita angelorum multitudo decoravit". Ex quo accipitur quod fuit supremus, cum nullus esset ei aequatus nec praelatus.
d. Item, in libro Quaestionum Veteris Testamenti: "Vidit infra se multas spirituales creaturas, quippe cum in paradiso Dei praestantior esset cognitione mysteriicaelestis".
e. Similiter, sicut in Isai. 14,12 habetur, ille angelus dictus est Lucifer; sed non est dictus Lucifer nisi ex quadam similitudine: sicut enim Lucifer mane oritur et vicinior est soli, ita et ille vicinior erat natura supremo Soli, scilicet Deo: unde et "signaculum similitudinis" dicitur, Ezech. 28,12. Quod exponit B. Gregorius: " "Signaculum similitudinis"dicitur, ut quo subtilior est natura, eo in illum similitudo Dei pleniuscreditur expressa". Per quod videtur quod plenissime expressa similitudo secundum naturam diceretur ille angelus, sicut contingit in pura creatura.
f. Praeterea, videtur hoc ex suo inordinato appetitu, sicut dicitur Isai. 14,13: "Ascendamin caelum" ; et constat quod fuit in caelo empyreo ; ergo de illo caelo non intelligitur; sed, si esset de inferioribus angelis, sufficeret ei in perverso appetitu parificari superiori angelo; sed iste voluit quodam modo parificari Deo, qui intelligitur per illud caelum quod est Trinitatis, ad quod dixit se ascensurum, Isai. 14,13; ergo fuit supremus angelus.
Sed obicitur in contrarium: 1. Si supremus erat angelus, supposito quod angeli conditi sint in naturalibus et gratuitis, eminentiorem habuit naturam, eminentiorem etiam gratiam; ergo plura habuit inclinantia liberum arbitrium eius ut converteretur ad Deum quam inclinantia ut averteretur; ergo magis ordinatus erat ut converteretur quam ut averteretur; sed, cum aversus sit magis aliis qui aversi sunt, habuit plus de inclinatione ad avertendum; ergo non fuit supremus.
[Ad obiecta.]: 1. Ad id vero quod obicitur in contrarium [dicendum] quod, licet haberet plura inclinantia ad conversionem et magis esset inclinatus ad hoc, tamen, quia super alios erat, et respexit ad inferius, considerando se esse super alios, plus aestimavit de se ut praeesset et nulli subesset. Unde dicit B. Gregorius: "Relicto eo principio, cui inhaereres debuit, suum sibi quodam modo esse principium appetiit; relicto eo qui vere poterat ei sufficere, se sibi posse sufficere iudicavit".
ARTICULUS III
Utrum Lucifer creatus fuerit malus vel non.
Quod videtur. 1. Dicitur enim in Iob 40,14, secundum aliam litteram: "Hocest initium figmenti Domini, quod fecit ut illudatur ab angelis eius". Et in Psalmo: "Draco iste quem finxistiad illudendum ei". Si ergo fuit initium figmenti, ergo fuit figmentum; sed figmentum non dicitur ipsa natura per se, sed aliquid quod fictum est; fictio autem dicitur malitiae; ergo malus creatus fuit. Quod etiam videtur propter hoc quod sequitur: "Ut illudatur ab angelis eius" ; non enim illusio est ab angelis bonis ratione naturae, sed ratione malitiae; ergo creatus iuit malus.
2. Item, Ioan. 8,44: "Ab initio in veritate non stetit" ; sed quid est ab initia nisi ab instanti conditionis? Ergo in instanti conditionis fuit malus; sed in instanti conditionis non potuit esse a se malus, cum prius sit esse quam velle; ergo fuit malus creatus.
Contra: a. A summo bono non procedit primo quod dissimile est bonitati; sed malum est dissimile; ergo a summo bono non procedit primo malum ; sed angelus ille, sicut habitum est, "principium" fuit "viarum Domini" ; ergo primo fuit creatus; ergo non fuit ex creatione malus.
b. Item, sicut habetur in Luc. 10,18: "Videbam Satanam sicut fulgur de caelo cadentem" ; cecidit ergo; sed non cecidit, si talis est factus ; unde Augustinus, Super Genesim: "Quod putatur nunquam diabolus in veritate stetisse nunquam cum angelis beatam vitam duxisse, non sic accipiendum est ut non propria voluntate depravatus, sed malus a bono Deo creatus putetur, alioquin non ab initio cecidisse diceretur: nonenim cecidit, si talis est factus, sed factus continuo se a luce veritatisavertit".
c. Item, Augustinus, XI De civitate Dei, accipiens illud verbum Ezech. 28, 13-14: "Ambulasti perfectus in viis tuis a diebus conditionis tuae, donec est inventa iniquitasin te", dicit: "Intelligitur ex hoc fuisse aliquando sine peccato" ; unde hanc litteram ponit: "Ambulasti in diebus tuis sine vitio".
[Solutio]: Ad quod dicendum quod angelus ille non fuit malus ex creatione sive conditione, sed propria voluntate depravatus.
[Ad obiecta]: 1. Ad id vero quod obicitur primo in contrarium, dicendum quod dicitur "initium figmenti", "non quia ab initio malum eum condidit, sed quia, cum sciret eum ad hoc propria voluntate malum futurum ut bonis noceret, creavit illum ad hoc ut deillo bonis ipse prodesset. Hoc enim est "utilludatur ab angelis eius", quoniam sicilluditur, cum sanctis prosunt tentationes eius, quibus eos depravare conatur, ut malitia, in qua ipse esse voluit, eo nolente, sit utilis servis Dei", sicut dicit Augustinus. Figmentum autem dicitur ibi pro factura, non sicut idola dicuntur figmenta vel peccata. Et per hoc patet qualiter respondendum est ad primo obiectum.
2. Ad secundum vero dicendum quod illud Ioan. 8,44: "Ab initio in veritate non stetit", non intelligitur quod in instanti conditionis fuerit malus, sed post. Unde Augustinus, in libro De correptione et gratia: "Dictum est de diabolo " in veritate non stetit", quia fuit ibi, sed non permansit". Et XI De civitate Dei: "Quod dicitur "ab initio diabolus peccat", non ab initio peccare putandus est, sedab initio peccati, quod ab ipsius superbia coeperitesse peccatum".