IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 1, T. 1, C. 2
IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 1, T. 1, C. 2
QUOD FUERIT LUCIFERI PECCATUM.
Et videtur quod superbia. a. Dicit enim Augustinus, Super Genesim: "Factus continuo se a luce veritatis avertit, superbus, tumiduset suae potestatis delectationedepravatus".
b. Item, Albinus, Super Genesim: "Ad se ipsos conversi sunt et sua propria sunt delectati potestate; et isteest primus defectus et prima inopia rationalis creaturae, et hoc vitium quid aliud nisi superbia nuncupatur" ?
c. Item, Augustinus, XII De civitate Dei: "Habentes elationis fastum pro excellentissima aeternitate, vanitatis astutiam pro certissima veritate, studia partium pro individua caritate, superbi, fallaces, invidi effecti sunt". In hac autem serie primum est superbia; ergo superbia fuit primum peccatum.
d. Item, Augustinus, in libro De vera religione: "Superbia quemdam appetitum unitatis et omnipotentiae habet". Sed hoc fuit in primo angelo: appetiit enim non subesse et super alios esse; ergo peccavit peccato superbiae.
e. Item, Augustinus, in libro De vera religione: "Angelus magis se ipsum quam Deum diligendo subditus ei esse noluit et intumuit per superbiam".
f. Item, Luc. 10, 18: "Videbam Satanam" etc., Glossa: "Qui singulariter [elatus] erat, ut in eius ruina discerent quid de elatione timerent". Ergo manifestum est quod eius ruina fuit superbia.
g. Item, Isidorus: "Lucifer, eminentiam naturae et profunditatem scientiae suae perpendens, in Creatorem suum superbivit in tantum quod etiam Deo aequari voluit".
Sed contra: 1. Videtur quod cupiditas fuit initium sui peccati. Anselmus distinguit duo appetibilia, scilicet honestum et commodum; Hugo de S. Victore loco honesti ponit iustitiam; unde dicit duo esse appetibilia: iustitiam et commodum. Sed aliquando deseritur iustitia vel honestum propter commodum; sed sic fecit angelus qui primo peccavit: deseruit enim honestum vel iustitiam et appetiit quod sibi videbatur commodum; sed appetitus commodi fixus est in cupiditate, et ita videtur quod eius peccatum fuit cupiditas. -— Item, Augustinus, Super Genesim ad litteram: "Avaritia radixomnis mali, hac diabolus cecidit; huic morbo contraria est "caritas", quae "non quaerit quae sua sunt"". Et ibidem dicit quod ista avaritia est, non qua amatur pecunia, sed qua amatur propria potestas. Si ergo diabolus avaritia primo cecidit, patet quod avaritia sive cupiditas eius primum peccatum fuit.
2. Item, videtur quod omissio fuit primum peccatum ipsius. Ideo enim cecidit primus angelus, quia consideravit pulcritudinem suam et non contulit; ergo tenebatur conferre. — Praeterea, illud idem probatur sic: Iste enim tenebatur vitare motum, et non poterat nisi conterendo vel ratiocinando; ergo tenebatur conferre; et non contulit; ergo omisit. — Praeterea, tenebatur vitare, et non vitavit; ergo omisit.
3. Item, videtur quod primum peccatum angeli fuerit peccatum infidelitatis. Nihil enim appetitur quod non aestimetur bonum; quando ergo angelus appetiit praeesse et non subesse, aestimavit sibi illud esse bonum; ergo credidit quod hoc bonum erat sibi, quia regula est quod aestimatio praecedit appetitum ; sed vera fides dicit quod creatura debet esse subiecta Creatori; et iste credidit se posse non subici Creatori, etiam antequam illud appeteret; ergo primum peccatum suum fuit peccatum infidelitatis.
Respondeo: 1. Concedendum est quod primum peccatum diaboli fuit superbia et radix eius avaritia vel cupiditas. Nec est oppositio inter haec ad invicem sic se habentia. Superbia enim, quod est speciale peccatum, est amor sive appetitus propriae excellentiae, ita quod hoc quod dico propriae sonet in culpam, quia potest aliquis amare praeesse propter Deum, quod non est apostatare, nec tunc amat propriam excellentiam, sed, excellentiam quasi communem, quia propter communem utilitatem appetit praeesse; sed apostatare est, cum homo proprium praeesse appetit: et sic dicitur superbia amor propriae excellentiae, et sic iuit in primo peccato diaboli, et ideo eius primum peccatum fuit superbia. Tamen eius radix fuit cupiditas, secundum quod in eo fuit appetitus propriae excellentiae. Et hoc est quod dicebatur in auctoritate Augustini, scilicet quod cupiditas ista est, non qua amatur pecunia, sed qua amatur potestas propria. — Sed notandum quod superbia specialiter accipitur modo praedicto, secundum quod dicitur esse primum peccatum angeli. Alio enim modo accipitur superbia generaliter: et sic dicitur quod est initium cuiuslibet peccati et etiam superbiae diaboli specialiter acceptae. Et cupiditas similiter dicitur dupliciter: potest enim dici cupiditas amor inordinatus cuiuscumque rei, et sic accipitur generaliter; vel amor inordinatus pecuniae vel honorum vel huiusmodi rerum transeuntium, et sic accipitur specialiter.
2. Ad id vero quod obicitur de omissione, dicendum quod omissio accipitur dupliciter: uno modo generaliter, et secundum hoc dicitur desistentia a bono; alio modo specialiter, secundum quod addit actum impeditivum debiti actus, ut cum quis facit contrarium actum ei ad quem tenetur. Primo modo omissio non est species peccati, sed est concomitans peccatum, et sic superbiam etiam concomitatur omissio: et hoc modo potuit omittere diabolus, secundo vero modo non omisit.
3. A d id vero quod obicitur de infidelitate, dicendum quod, licet appeteret praeesse et non subesse alicui, non oportet ex hoc quod crederet utrumque se posse, scilicet praeesse et non subesse. Dicit enim Augustinus: Ambitiosa voluntas non quid possit, sed quid velit, attendit; voluntas enim impossibilium est.
Ad id vero quod posset obici de hoc quod dicitur Isai. 14,14: "Dixisti in corde tuo, similis ero Altissimo", ubi videtur credere se posse aequiparari Deo: respondendum est quod dicitur aequiparantia simpliciter, et hoc modo non appetiit esse sicut Deus, secundum quorumdam expositionem; sed appetiit praeesse et non subesse, quod si esset, esset Deus: et haec est aequiparantia quantum ad aliquid. Nec sequitur appetiit huiusmodi aequiparantiam, ergo appetiit esse Deus ; nec sequitur appetiit aequiparantiam divinam, ergo credidit se posse attingere. Cum verbo enim appetitus non tenet argumentatio ab uno appetibili ad suum convertibile nec a verbo appetendi ad verbum credendi. Credere tamen multipliciter dicitur. Uno enim modo dicitur credere a fide: et sic non credidit. Alio vero modo dicitur credere a simplici aestimatione boni: et hoc modo potuit credere aequiparantiam esse bonum sibi, et fuit aestimatio erronea, non praecedens peccatum, sed in ipso peccato, secundum quod liberum arbitrium dicitur "facultas voluntatis et rationis", et haec credulitas erronea non opponitur fidei: non enim respicit complexum.