IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 1, T. 1, C. 11
IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 1, T. 1, C. 11
UTRUM LUCIFER STATIM PECCAVIT, CUM FACTUS FUIT, AUT NON STATIM.
Quod videtur, 1. per hoc quod dicitur I Ioan. 3,8: "Ab initio diabolus peccat" ; sed constat quod hoc non fuit in eodem instanti in quo fuit conditus, sicut supra ostensum est ; ergo " ab initio" dicitur, id est statim post initium; ergo statim post initium conditionis peccavit.
2. Item, Augustinus, XI libro Super Genesim: "Factus, continuo se a luce veritatis avertit, superbia tumiduset propriae potestatis delectatione corruptus".
3. Item, Ioan. 8,44: "Ab initio in veritate non stetit" ; sed, sicut videtur Augustinus innuere, XI Super Genesim, "ab initio" suae conditionis "in veritate non stetit" ; sed quid est "ab initio", nisi post initium immediate? Hoc etiam patet per hoc quod sequitur: "Non dixit Dominus a veritate alienus fuit, sed in veritate non stetit, ubi a veritate lapsum intelligi voluit".
4. Item, Isidorus, I libro De summo bono: "Mox ut factus est, in superbiamerupit". Ex iis videtur quod statim post initium peccavit.
5. Hoc etiam videtur: Cum enim Lucifer creatus fuerit perfectus, sicut dicitur Ezech. 28,14: "Ambulasti perfectus in viis tuis", perfecta autem intelligentia cum potest intelligere, nihil deest ei ex parte sui quin intelligat, et cum potest velle, nihil deest ei ex parte sua quin velit; ergo si non statim voluit, aliqua causa fuit quare non statim voluit. Sed, sicut dicit Augustinus, in libro Retractationum: "Nihil ita est in voluntate hominis, sicut ipsa voluntas" ; et B. Bernardus, in libro De libero arbitrio: "Nihil ita liberum est homini sicut ipsa voluntas". Multo fortius ergo in angelo, ubi est expedita intelligentia. -— Praeterea, habuit cognitionem Dei, qui est supra ipsum, et interiorum angelorum sub ipso; potuit ergo considerare se esse eminentiorem ceteris angelis, et ex hoc poterat esse motivum peccati sui; qua ergo ratione postea movebatur ex huiusmodi consideratione, eadem ratione potuit a principio moveri; ergo secundum hanc rationem statim post principium conditionis peccavit.
Contra: a. Dicitur in Ezech. 28,14: "Ambulasti perfectus in viis tuis a die conditionis tuae, donec inventa est iniquitas in te". Sed ambulatio in perfectione non est nisi aliquantulum perseveraverit in perfectione; ergo aliquantulum perseveravit sive stetit.
b. Item, Origenes: "Hostis "serpens antiquus"contrarius est veritati, non tamen a principio neque statim supra pectus et ventrem suum ambulavit, sicut Adam et Eva non statim peccaverunt". Ex quo videtur quod aliqua morula interposita cecidit.
c. Praeterea, Ioannes Damascenus dicit: "Non natura malus factus, sed bonus existens et in bono genitus, nequaquam in se ipso ac Conditore malitiae semitam habens, non ferens illuminationem et honorem, quae ipsius Conditoris largita fuerant bonitate, liberi sui arbitriielectione versus est ex eo quod secundum naturam inid quod praeter naturam". Ex quo accipitur quod non determinatur utrum statim ceciderit vel etiam morula interposita fuerit.
d. Praeterea, videtur ex verbis Augustini, XI De civitate Dei, quod statim post conditionem peccaverit, per oppositum de bonis angelis. Dicitur enim de illis ibi: "Simul ut facti sunt, lux facti sunt; non tamen ita tantum creati, ut quoquo modo essent et quoquo modo viverent, sed etiam illuminati, ut sapienter beatequeviverent; ab illuminatione aversi quidamangeli non obtinuerunt excellentiam sapientis beataeque vitae". Ex quo videtur quod sicut boni angeli, statim ut facti sunt, lux facti sunt, ita et angeli, qui postea facti sunt mali, statim facti sunt tenebrae.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod utrumque opinando dictum est: non enim ex Scriptura alterum illorum est omnino manifestum. Verumtamen, secundum opinionem Magistri, in libro Sententiarum, dicendum est quod aliqua morula interposita ceciderunt per peccatum.
1. Primo ad id quod dicitur I Ioan. 3,8: "Ab initio diabolus peccat". Sic enim exponit illud Augustinus, XI De civitate Dei, dicens: "Illudquod ab initio diabolus peccat, non ab initio ex quo creatus est, peccasse putandus est, sed ab initio peccati, quia ab ipsius superbia coepit esse peccatum".
2. Ad id vero quod dicit Augustinus, XI Super Genesim, dicendum quod continuo dicitur avertisse se a luce veritatis, quia non perseveravitii in luce veritatis vel quia non diu fuit in ea.
3. Ad tertium veros dicendum quod non stare in veritate hunc potest habere intellectum: quia non perseveravit in veritate; et quod dicitur ab initio, intelligendum est: id est post initium. Et hoc videtur per verba Augustini, in libro De civitate Dei: "In qua veritate si stetisset, eius particeps factus, beatus cum sanctis angelis permaneret".
4. Ad id vero quod dicit Isidorus, dicendum secundum hoc quod postea subiungit: "Fuit in veritate conditus, sed non stando confestim a veritateest lapsus". Unde totum refertur ad id quod dicitur "non stando", id est non perseverando.
5. Ad id etiam quod deinceps obicitur, potest responderi quod, licet statim potuit velle bonum vel malum et sufficiens erat voluntas quantum ad alterum illorum, in ipsa tamen voluntate fuit aliquantulum stare vel non stare; et quia voluntas in huiusmodi non est ratio secundum tempus determinata, ideo non est rationem assignare propter quam statim peccaverit post instans conditionis vel non statim. Sicut enim in voluntate hominis est, cum adiutorio tamen gratiae, aliquamdiui stare in bono, et in voluntate eius statim cadere vel non statim, ita fuit in voluntate angeli.
a. Si vero diceret quis quod statim post conditionem lapsus est, sicut videntur quaedam auctoritates designare: responderi posset quod illud Ezech. 28,14: "Ambulasti perfectus" etc. non est contrarium. Non enim aliud designatur nisi quod perfectio bonitatis naturae fuit in eo usque ad lapsum peccati, ambulatio autem illa non est nisi motus ex eo quod est secundum naturam.
b. Ad id vero quod videtur dicere Origenes, dicendum quod loquitur de illo peccato quo diabolus tentavit hominem, quod non ita cito factum fuit. Et hoc potest ex ipsis verbis auctoritatis haberi, cum dicitur: "Serpens, contrarius veritati, non statim super pectus" etc. Poena enim illa, de qua dicitur Gen. 3,14: "Pectore et ventre repes", ad poenam illius peccati, quo tentavit hominem, referri videtur; quod videtur ex serie ipsius litterae.
Quod videtur, a. per hoc quod dicit Isidorus, in libro De summo bono: "Prius de caelo cecidit diabolus quam homo conditus fuit". Sed casus non fuit nisi post peccatum; ergo prius peccavit quam homo conditus esset.
b. Praeterea, homo conditus fuit sexta die; divisio autem lucis a tenebris fuit prima die; ergo praecessit peccatum: per tenebras enim significatur peccatum.
Contra: 1. Dicit Augustinus quod statim postquam superbivit, invidit; unde invidia ibi fuit comes superbiae; sed non invidit nisi rei existenti; et invidit homini; ergo homo iam fuit ; non ergo prius peccavit quam homo conditus esset.
2. Praeterea dicitur Iob 40,10: "Ecce Behemoth, quem feci tecum" ; sed si factus fuit simul cum homine, et peccatum facturam eius secutum est, ergo prius erat conditus homo quam Lucifer peccaret.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod, secundum sententiam illorum qui successionem dierum ponebant, prius peccavit Lucifer quam homo conditus esset; in hac autem sententia erant Hieronymus et Gregorius. Secundum autem sententiam illorum qui dicebant omnia simul esse creata, non tantum in materia, sed etiam in forma, prius erat conditus homo quam peccaret diabolus; illa autem distinctio dierum ad ordinem naturae rerum et illuminationis angelicae refertur.