Text List

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 1, T. 1, C. 10

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 1, T. 1, C. 10

QUAE PECCATA CONVENIANT SPIRITUALI NATURAE ET QUAE NON.

Decimo quaeritur quae sint peccata diaboli secundum se ipsum, id est quae peccata conveniant spirituali naturae et quae non.

Videtur quod non tantum peccata superbiae et invidiae sint secundum se peccata ipsius diaboli, immo etiam peccata, quae ab iis nascuntur, 1. sicut inobedientia, quae nascitur ex superbia, et praesumptio et odium, quae nascuntur ex invidia.

2. Praeterea, acidia et ira et cupiditas spiritualia peccata sunt, sicut dicit B. Gregorius. Si ergo sunt spiritualia peccata, possunt convenire ipsis spiritibus secundum se; ergo dicentur peccata diaboli, sicut peccatum superbiae vel invidiae.

3. Praeterea, suasor est et suggestor omnium peccatorum, et sic suadendo quodcumque peccatum, efficitur peccator; ergo quodlibet peccatum dicetur esse peccatum diaboli.

Contra. a. Augustinus, in XIV De civitate Dei: "Si diabolus fornicator vel ebriosus, vel si quidhuiusmodi mali est quod ad carnis pertinet voluptatem, non potest dici, cum sittalium peccatorum suasor et instigator occultus, est tamensuperbus atque invidus; quae illum vitiositas sic obtinuit, uti propter hanc esset in carceribus caliginosi huius aeris aeterno supplicio destinatus". Ergo ista duo videntur specialiter esse peccata diaboli, carnalia vero peccata et iis similia non peccata diaboli, sed peccata hominis.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod haec duo dicuntur specialiter peccata diaboli. De iis enim habetur in Sacra Scriptura expressum, videlicet Isai. 14,11-13 de superbia ipsius, et Sap. 2,24 de invidia, ubi dicitur: "Invidia diaboli intravit mors in orbem terrarum". Haec etiam praecesserunt peccatum hominis; recte ergo dicuntur peccata diaboli.

[Ad obiecta]: 1. Ad id vero quod obicitur de nascentibus ex superbia et invidia: dicendum quod de generibus peccatorum intelligitur; per genera vero intelliguntur ea quae ex ipsis generibus nascuntur.

2. Ad id vero quod obicitur de ira et acidia, dicendum quod, licet ira possit convenire diabolo, magis tamen proprie convenit spirituali naturae unitae corporali. Appetere enim vindictam proprie est propter irrogationem iniuriae; irrogatio vero iniuriae per se iit creaturae humanae, non creaturae angelicae. Nihilominus tamen, quia diabolus aestimat sibi iniuriam fieri cum eripitur ab eo peccator, quem aestimat possessionem suam, incidit in peccatum irae, appetendo vindictam, Apoc. 12,12: "Descendit ad nos diabolus habens iram magnam". Peccatum vero acidiae, quod dicitur peccatum tristitiae, ex diversis causis oriri potest, et propter hoc quia una est propria spiritualis naturae secundum se ipsam, altera vero ipsius spiritualis naturae in quantum coniungitur corporali, dicitur commune peccatum angelo et homini. Creatura enim spiritualis per se ipsam tristatur ex existimatione tristabilis; spiritualis coniuncta ex complexione corporis, cui coniuncta est, quandoque tristatur. Cupiditas vero, etsi sit spirituale peccatum, prout est rerum temporalium, est ipsius hominis. Recte ergo superbia et invidia dicuntur esse peccata diaboli, alia vero tria spiritualia magis propria ipsius animae rationalis.

3. Ad id vero quod obicitur quod diabolus est suasor sive suggestor omnium peccatorum: dicendum, quod non propter hoc quodlibet peccatum dicitur diaboli per inhaerentiam, sed per causalitatem in hoc genere causae, non quod omne peccatum fiat suggestione diaboli, sed fit omne peccatum hominis vel suggestione diaboli vel proprio defectu.

Adhuc etiam obici potest: Videtur enim Augustinus dicere, Contra Faustum, quod fallacia et superbia sint principalia vitia diaboli. Dicit enim: "Non mirum est si praevaricatores angeli, quorum duo maxima sunt vitia superbia et fallacia, per hunc aerem volitantes, quod uni vero Deo deberi noverant, hoc sibi a suis cultoribus exegerunt". Ex quo accipitur quod haec sunt principalia peccata, non superbia et invidia.

Ad quod respondendum quod aliter et aliter dicuntur illa principalia sive maxima et ista. Superbia enim et invidia dicuntur maxima sive principalia propter primam oppositionem contra duplicem ordinem debitum, respectu Dei et respectu proximi. Fallacia autem et superbia dicuntur esse maxima peccata et principalia in tentando hominem, ut dupliciter cadat homo: quoad intellectum per fallaciam, quoad affectum per superbiam. Sic ergo aliter et aliter dicuntur illa maxima et ista.

PrevBack to TopNext