IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 1, T. 2, C. 1
IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 1, T. 2, C. 1
QUOD FUERIT GENUS PECCATI ANGELORUM
Circa primum sic proceditur: videtur quod peccatum eorum non fuerit superbia. 1. Sicut enim habetur in II Sententiarum, minores angeli peccaverunt consentiendo; dicitur enim dist. 6: "Lucifer aliis maior nonsolus cecidit, sed cum eo alii multi, qui ei in malitia consenserunt". Peccaverunt ergo peccato consensus; sed peccatum consensus distinguitur a peccato affectionis; superbia vero est peccatum affectionis; ergo non peccaverunt peccato superbiae.
2. Hoc idem videtur ratione ostendi. Minores enim angeli non habuerunt illam praeeminentiam, ut omnibus angelis praeferrentur; sed ex isto tamquam inclinativo contigit quod primus angelus, Lucifer scilicet, voluit esse sicut Deus, et in hoc peccavit peccato superbiae, alii vero angeli, cum non haberent idem motivum, non illo peccato peccaverunt: eorum enim erat subesse, non superesse; ex consideratione autem eius quod est subesse non nascitur superbia.
3. Item, Apoc. 12,4 dicitur quod draco traxit "tertiam partem stellarum". Quid autem fuit iste tractus nisi per hoc quod consenserunt? Ergo peccaverunt peccato consensus.
4. Item, dicit Hugo de S. Victore: "Quia in una simul malitia consenserunt, omnes quasi unum ordinem perversae societatis effecerunt".
Apparet contrarium a. per hoc quod dicitur in Epistola Iudae 1 cap., super illud: "Vinculis aeternis" etc., Glossa: "Superbia et corde impoenitenti peccaverunt". Item, ibidem, super illud: "Dereliquerunt Deum", Glossa: "Per superbiam" ; Gregorius, Moralium, libro II: "Tanto magis homines ad caelestia ascendere invident, quanto se a caelestibus per elationis immunditiam proiectos vident".
b. Item, ibidem, super illud: "Non servaverunt suum principatum", Interlinearis: "Per inobedientiam". Ergo peccaverunt per inobedientiam; sed inobedientia filia est superbiae et ad eam reducitur; ergo peccaverunt peccato superbiae.
c. Item, videtur quod peccaverunt peccato cupiditatis. Dicit enim Glossa super illud: "Vinculis aeternis" etc.: "Vincula dicuntur cupiditas infimarumrerum, qua vincti ad superiora non possunt reverti".
d. Item, videtur quod peccaverunt peccato praesumptionis, II Petri 2,4: "In tartarum tradiditcruciandos", Glossa: "Magnitudine poenarum territi, a iudicio praesumptionis desistunt". Ergo prius peccaverunt iudicio praesumptionis.
Respondeo: 1. Dicendum quod peccaverunt peccato superbiae et nihilominus peccaverunt peccato consensus. Appetierunt enim propriam excellentiam, et sic peccaverunt peccato affectionis; consenserunt etiam peccato ipsius Luciferi, imitando ipsum in peccato. Iste autem consensus non ponit propriam speciem peccati, sed ad idem genus peccati reducitur: consensus enim determinatur per imitationem, imitatio autem per illud in quo fit imitatio.
b. Ad id vero quod obicitur quod peccaverunt peccato inobedientiae: dicendum quod peccatum inobedientiae non fuit nisi ex concomitantia. Eo enim quod peccaverunt peccato superbiae, non obedierunt Domino in praecepto debitae humilitatis, cum essent creaturae intellectuales, sicut suberant in esse Deo, ita subesse debebant voluntate.
2. Ad id etiam quod opponitur de peccato cupiditatis, dicendum quod cupiditas ibi large accipitur, secundum quod dicitur appetitus inordinatus rei mutabilis: et hoc modo est in peccato superbiae nec distinguitur ab ipsa in genere peccati.
2. Ad id vero quod obicitur quod non peccaverunt peccato superbiae, quia non habuerunt idem motivum cum Lucifero: dicendum quod, licet non haberent idem motivum omni modo, nihilominus habebant idem motivum sive inclinativum in genere; unde in omnibus amabatur propria excellentia, licet non tanta.
d. Ad id vero quod obicitur de peccato praesumptionis, dicendum quod, si loquitur ibi de praesumptione, qua praesumebant efferri super se sive super debitam mensuram, secundum hoc non destiterunt a peccato praesumptionis nec desistunt, sicut dicit Isidorus. Si vero accipiatur praesumptio impunitatis, secundum hoc terror magnitudinis poenae facit desistere a praesumptione.