IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 1, T. 2, C. 2
IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 1, T. 2, C. 2
QUOD FUERIT ANGELIS MOTIVUM AD PECCANDUM.
a. Dicit Anselmus, in libro De casu diaboli, quod appetierunt beatitudinem, non servando iustitiam, et ideo ceciderunt a beatitudine et a iustitia; ergo idem motivum fuit ipsius Luciferi et minorum angelorum qui peccaverunt.
Sed videtur contrarium. 1. Lucifer motivum habuit praeeminentiam super omnes angelos ; sed hoc motivum non potuerunt habere alii ; ergo non fuit idem motivum Luciferi et aliorum.
2. Praeterea, Lucifer voluit esse sicut Deus ; sed hoc non legitur de aliis; ergo non fuit idem motivum in peccato Luciferi et aliorum.
[Solutio]: Aliqui dicunt quod in hoc peccaverunt quod appetierunt non sibi ipsis principatum, sed ipsi, et ita ex quadam dependentia ad ipsum peccaverunt, et ideo, ipso cadente, ceciderunt, delectati ex eo quod ipse appetiit. Sed ex quo Scripturae loco hoc accipiant, non invenio; in dubiis autem nihil est definiendum. Forte tamen posset accipi ex illo verbo Ioannis Damasceni vel illo Gregorii, in Moralibus: Apostata angelus se Deum per superbiam angelicis potestatibus ostentavit et se super ceteros quasi in potentia divinitatis exaltavit; concidit cum ipso infinita multitudo eorum, qui sub ipso erant, angelorum. Sicut enim aliqui interiores aliquo praelato appetunt bonum praelati sui — in praelatione enim eius quodam modo et ipsi praeferuntur — ita isti, qui sub ipso erant, praeferri se aestimabant in praelatione ipsius.
Ad quod dicendum, secundum Anselmum, quod appetierunt beatitudinem, non servando iustitiam. Unde Anselmus: "Illi angeli qui maluerunt illud plus, quod nondum Deus illis dare volebat, quam stare in iustitia, in qua facti erant, eadem iustitia iudicante, et illud, propter quod illam contempserunt, nequaquam obtinuerunt et quod tenebant bonum amiserunt". Sic autem appetendo, inordinate appetierunt suam excellentiam; sed iste appetitus excellentiae inordinatus ex imitatione Luciferi poterat esse, non tamen tantum peccaverunt quantum ipse, quia appetierunt excellentiam in gradu suo. Idem ergo poterat esse motivum in genere, sed non idem omnino. Sicut enim beatitudo unum quid est, sed singulis distribuitur secundum gradum sive mensuram, ita inordinatio istius appetitus fuit in quadam mensura, non quod peccarent in hoc quod appetebant beatitudinem, sed in hoc quod non iuste appetierunt. Sive ergo isto modo dicatur sive illo quo supra tactum est, non erat aequale peccatum istorum et Luciferi, sed illo modo diceretur esse idem motivum, non tantum in genere, isto vero modo idem motivum in genere, sed non omnino idem.