IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 1, M. 2, C. 1
IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 1, M. 2, C. 1
DE PRIVATIONE COGNITIONIS DAEMONUM QUOAD DEUM.
ARTICULUS I.
Utrum daemones priventur cognitione Dei.
1. Non enim privantur cognitione naturali quam habuerunt. Quod videtur per hoc quod dicitur, in libro De summo bono, ab Isidoro: "Praevaricatores angeli, sanctitate amissa, non amiserunt creaturae angelicae sensum". Sed sensus angelicae creaturae nihil aliud est quam cognitio naturalis angelorum; ergo habent cognitionem naturalem quam habuerunt ; sed naturali cognitione potuit cognosci Deus; ergo daemones non privantur cognitione divina.
2. Ad idem, Iob 1,6: "Cum venissent filii Dei, ut assisterentcoram Domino, affuit etiam inter eosSatan". Ergo Satan iuit in conspectu Domini cum filiis Dei; ergo praesens fuit Deus ipsi; sed quibus Deus est praesens, ab illis cognoscitur; ergo cognovit Satan Dominum ; ergo daemones non sunt privati cognitione divina.
3. Praeterea, dicitur in Evangelio, Matth. 8,29: "Utquid venisti ante tempus torquere nos?" et Luc. 4, 34: "Scio quod sisFilius Dei". Ergo cognoverunt Filium Dei; ergo cognoverunt Deum; non ergo sunt privati cognitione divina.
Contra. a. Deus non videtur nisi ab iis qui habent munditiam cordis ; sed diabolus et angeli eius privati sunt munditia cordis; ergo privati sunt cognitione divina.
b. Praeterea, cognoscitur Deus aut per fidem aut per speciem ; sed daemones non habent cognitionem per fidem, cum fides sit donum gratiae, donum autem gratiae non datur eis; nec cognoscunt per speciem, cum haec cognitio sit beatorum; ergo daemones privantur cognitione divina.
c. Item, cognitio divina est cognitio matutina, de qua loquitur Augustinus, Super Genesim ; sed cognitione matutina privati sunt daemones: prius enim tacta fuit divisio lucis a tenebris quam sequeretur distinctio inter vespere et mane, sicut habetur Gen. 1,4—5; dicitur enim ibi: "Divisit lucem a tenebris, appellavit lucem diem et tenebras noctem, factumque est vespere et mane dies unus". Si ergo angeli cadentes facti sunt tenebrae et ita per consequens nox, sicut dicit Ioannes Damascenus, ad eos non pertinet cognitio matutina; ergo privati sunt cognitione divina.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod duplex est cognitio divina. Una est per hoc quod est lumen incommutabile, in quo cognoscuntur causae cardinales rerum et quo illuminantur corda piorum: et hac cognitione non cognoscunt daemones, sed ea privantur. Est alia cognitio, quae est per effectus temporales virtutis divinae: et hac cognitione possunt cognoscere quae quodam modo sunt signa vel vestigia ducentia ad cognitionem ipsius Creatoris vel Redemptoris. Praeterea, est quaedam cognitio per effectus ipsius iustitiae: et hoc modo cognoscunt ipsi Deum tamquam iudicem. Iis ergo modis possunt daemones cognoscere Deum, altera vero cognitione privantur. Et hoc est quod dicit Augustinus, in IX De civitate Dei: "Innotuit daemonibus, non per id quod est vita aeterna et lumen incommutabile, quod illuminat pios, sed perquaedam temporalia suae Virtutis effecta et occultissimae signa praesentiae, quae angelicis sensibus malignorum spirituum potius quam infirmitati hominumpossunt esse conspicua". Item, in eodem: "Daemones non aeternas temporum causas et cardinales in Dei sapientia contemplantur, sed quorumdam signorum nobis occultorum maiore experientia multo plura quam homines cognoscunt".
[Ad obiecta]: 1. Ad id ergo quod primo obiectum est, dicendum quod daemones non amiserunt omnino cognitionem naturalem, quam habuerunt angeli, sicut dicit Isidorus ; nihilominus tamen est obscurata illa cognitio naturalis boni, sicut etiam in hominibus malis.
2. Ad secundum dicendum quod, licet Satan esset in conspectu Dei vel coram Deo inter filios Dei, bonos scilicet angelos, non tamen ideo cognovit eum quemadmodum et boni angeli. Aliud enim est venire in conspectu Dei et aliud Deum venire in conspectu eorum. In conspectu ergo Dei sunt daemones, quia nihil latet ipsum quod est in daemonibus; Deus autem non est in conspectu eorum, quia non manifeste vident ipsum, sed per istas creaturas quoquo modo ipsum cognoscunt; Unde Gregorius, super illud Iob: "Deus eo intuituquo omnia spiritualia conspicit, etiam Satan in ordine subtilioris naturae videt, non tamen Satan Deum videt, qui "mundo corde"videtur, sicut caecuslumen non videt, quo illustratur". Ponit autem Augustinus tale exemplum super illud Ioan. 1,5: "Lux in tenebris lucet" etc. de caeco existente in lumine solis; sol enim, si cognosceret vel videret, caecum videret, caecus autem non videret solem.
3. Ad tertium dicendum quod illa cognitio, qua cognoverunt Filium Dei existentem in carne, magis dicenda est suspicio, secundum Hilarium, quam vera notitia. Unde Hilarius, super illud: "Venisti ante tempus" etc.: "Magis suspicari quam nosse credendi sunt". Praeterea, cognoverunt eum in poena praesenti vel in futuro eis determinata. Unde dicit Augustinus: "Tantum eis innotuit, quantum voluit; tantum voluit, quantum oportuit, non sicut angelis per hoc quod est vita et lux, sedeis terrendis" per quemdam virtutis effectum, per quem potentiam eius timent ad poenam.
ARTICULUS II.
Utrum diabolus modo possit habere cognitionem in praescientia Dei.
Adhuc etiam quaeritur de quadam cognitione, quam videtur B. Bernardus attribuere diabolo in libro De gradibus humilitatis, sic dicens: "Puto per aquilonem reprobandos homines fuisse designatos, per sedem potestatem in illos. Quos utiquein praescientia Dei, quanto [ei vicinior, tanto] ceteris perspicacior praevidens, nullo sapientiae radio coruscantes, nullo spiritus amore ferventes, velut vacuum repererislocum, affectasti super illosdominium". Si ergo aliqua cognitio fuit in praescientia Dei huiusmodi hominum, quaeritur utrum talem possit diabolus modo habere cognitionem.
Quod non, videtur, a. quia ratio illius cognitionis fuit eo quod erat vicinior Deo, et propter hoc perspicacior ; cum ergo ceciderit ab hac vicinitate, cecidit per consequens ab illa perspicacitate; ergo modo non habet illam cognitionem.
Sed videtur contrarium, 1. quia illud, quod naturae erat, non est ei ablatum; ergo, si hoc erat ei ex natura primitus instituta, adhuc convenit ei ; ergo huiusmodi habet cognitionem.
2. Praeterea, multo magis praeest ipsis reprobis modo quam tunc; ergo quod est in eis, videtur magis cognoscere nunc quam tunc si ergo tunc cognovit eos non coruscantes radio sapientiae, et modo potest cognoscere vel cognoscit.
[Solutio]: Ad quod respondendum quod, si aliquam habuit angelus ille cognitionem de rebus in praescientia Dei quantum ad primum statum eius, non credo quod nunc habeat illum modum cognitionis, sed quod cognoscit, a parte interiori cognoscit et non a parte superiori. Cuiusmodi autem fuerit illa cognitio, non plene ex Scripturis video.
[Ad obiecta]: 1. Ad id vero quod obicitur quod si illa cognitio aliqua fuit, fuit naturae primitus institutae, naturam autem primitus institutam adhuc habet etc.: dicendum est quod naturam eamdem habet adhuc, sed non omni modo cognoscendi quo tunc cognovit. Tunc enim potuit cognoscere a parte superiori et a parte inferiori, nunc autem conversa est cognitio, ut principium cognoscendi sit a parte inferiori et privetur a parte superiori.
ARTICULUS III.
Utrum daemones cognoverint sacramentum humanae redemptionis.
Adhuc etiam quaeritur propter illud verbum Apostoli I Cor. 2, 8: "Si cognovissent" etc., ubi dicit Glossa: "Daemones non cognoverunt sapientiam de redemptione humani generis per Christi mortem implendam". Et alibi: "Non sciebant sacramentum incarnationis et passionis".
Sed videtur contrarium. 1. Cognoverunt enim ipsum Filium Dei esse, Luc. 4, 34; cognoverunt etiam ea quae dicta erant per Prophetas; sed per Prophetas dictum erat de incarnatione et redemptione humani generis; ergo cognoverunt hoc sacramentum.
2. Hoc etiam videtur per hoc quod dicitur super illud Exod. 1,8: "Surrexit interea rex novus", Glossa: "Mihi videtur ex iis quae Prophetis et Patriarchis de adventu Christi indicata fuerant, quia sentit venturum qui exuat "principatus"eius "et potestates"et cum fiducia triumphet eos et affigat in ligno crucis". Sed quid aliud est sentire venturum nisi cognoscere sacramentum redemptionis? Ergo cognoverunt sacramentum humanae redemptionis.
[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod daemones non tunc cognoverunt certitudinali cognitione ipsum esse Deum sive Filium Dei. Unde dicitur in Glossa, super illud I Cor. 2,8: "Si daemones Deum tactum hominem non intellexerunt, quanto magis homines!" Et post: "Magis ex suspicionequam ex cognitione dixisse credendi sunt: "Quid nobis et tibi, Fili Dei"?"
2. Ad id vero quod obicitur in contrarium, dicendum quod illud sentire, de quo loquitur Origenes, in Glossa, non est aliud quam conicere ex iis quae dicta erant in Lege et Prophetis. Non enim sic cognoverunt quemadmodum sancti Prophetae: sancti enim Prophetae ex revelatione sibi facta cognoverunt, daemones ex dictis in Lege et Prophetis haec coniecerunt. Vel si aliqua certitudo fuit quod Filius Dei esset per potentiam signorum, non praevidit tamen eius morte se esse damnandum vel potestatem sibi esse auferendam. Unde super illud I Cor. 2,8: "Si cognovissent" etc., Glossa: "Non suggereret illum diabolus crucifigi, per quem ius suum se perdere sciret" ; et super illud Luc. 4, 41: "Exibant daemonia" etc., Glossa: "Non ideo illum crucifigit, quia Filium Dei ignoret, sed quia eius morte se damnandum non praevidit; hoc enim "mysterium"est "a saeculis absconditum". "Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent"".