Text List

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 1, M. 2, C. 2

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 1, M. 2, C. 2

DE PRIVATIONE COGNITIONIS DAEMONUM QUANTUM AD SE IPSOS.

Secundo quaeritur de privatione cognitionis daemonum quantum ad se ipsos.

Et videtur quod non cognoscant se ipsos secundum eminentiam naturae suae. 1. Si enim cognoscerent eminentiam naturae suae, ex ipsa cognitione sequeretur delectatio: delectatio enim est apprehensio convenientis ; si ergo non est in eis delectatio ex apprehensione boni, non est in eis ista cognitio.

2. Hoc etiam videtur per hoc quod dicit Dionysius, in libro De divinis nominibus: "Dataipsis angelica dona nequaquam ipsa mutata esse dicimus, sed sunt integra etsplendidissima, quamvis ipsi non videant, claudentes ipsorum boni conspectivas virtutes". Si ergo ipsi non vident dona eis data, licet ipsa integra sint, quia ipsi praecludunt sibi inspectionem boni, privantur ergo mali angeli cognitione ipsius status innocentiae.

Contra. a. Cognitio sui ipsorum est cognitio naturalis; sed cognitio naturalis non aufertur per peccatum; ergo non privantur cognitione naturali de se ipsis.

b. Praeterea, ostenditur illud per simile: mens enim naturaliter cognoscit se ipsam; si vero cadat anima in peccatum mortale, non aufertur quin possit se ipsam cognoscere ; ergo a simili in daemonibus per peccatum non aufertur quin possint se ipsos cognoscere cognitione naturali.

[Solutio]: Respondendum est ad hoc quod duplex est cognitio naturalis, secundum quod natura dupliciter accipitur sive bonum naturale. Accipitur enim aliquando natura pro illo bono quod non potest diminui per peccatum, aliquando pro illo quod potest diminui. Si primo modo accipiatur cognitio naturalis, non privatur per peccatum ipsius angeli: non enim ignorat angelus malus se esse spiritum a corpore separatum. Si vero accipiatur cognitio naturalis quoad secundum modum, non videtur cognitio naturalis esse in daemonibus, nisi dicamus eam esse diminutam, ut sic cedat in poenam.

[Ad obiecta]: 1. Ad id vero quod primo obiectum est ad primam partem, dicendum est quod loquitur ibi de cognitione naturali secundum quod cognitio naturalis dicitur cognitio naturae bene ordinatae in eminentia bonorum naturalium: hoc enim modo non habent ipsi daemones cognitionem naturalem. Ad cognitionem enim naturalem huiusmodi sequeretur delectatio, ad cognitionem vero naturae deformatae non sequitur delectatio, sed tristitia.

2. Ad id vero quod dicit Dionysius de donis angelicis datis, intelligendum est quod non dicuntur dona gratiae gratum facientis — talia enim ablata sunt, si qua fuerunt — sed sunt dona gratiae gratis datae, quae spectant ad bonitatem naturae primitus institutae. Haec autem, si non sunt omnino ablata, nihilominus tamen sunt diminuta; non ergo mutata, id est ablata omnino, sed mutata sunt, id est plurimum diminuta. Quod autem dicitur quod quaedam dona sunt integra, intelligitur de potentia intelligendi et habitu intellectivo eorum quae naturaliter insunt. Quod etiam dicitur de claritate, intelligitur de acumine sive perspicacitate intelligentiae.

PrevBack to TopNext