Text List

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 1, M. 2, C. 4

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 1, M. 2, C. 4

DE PRIVATIONE COGNITIONIS DAEMONUM QUANTUM AD RES.

Quarto quaeritur de privatione cognitionis rerum in proprio genere.

Et videtur quod sint privati perfecta cognitione rerum in suo genere. 1. Cognitio enim rerum in proprio genere perfecta dicitur, In Genesim, ab Augustino cognitio vespertina; sed cognitio vespertina determinatur ibi post discretionem tenebrarum a luce ; ergo cognitio vespertina non est in angelis qui tenebrae dicuntur; sed cognitio perfecta rerum in proprio genere dicitur vespertina ; ergo angeli, qui dicuntur tenebrae, privati sunt perfecta cognitione rerum in proprio genere.

2. Praeterea, duplex erat cognitio bonorum angelorum: matutina et vespertina; sed matutina privati sunt omnino daemones; ergo vespertina vel omnino est ablata ab eis vel diminuta.

Contra. a. Videtur quod cognitio rerum in proprio genere creverit in daemonibus: plurium enim habent nunc daemones cognitionem quam a principio habuerunt, et hoc videtur per hoc quod dicit Isidorus, in libro De summo bono: "Triplici acumine scientiae vigent daemones, subtilitate naturae, experientia temporum, revelatione supernorum spirituum". Si ergo viget acumen scientiae in eis experientia temporum, plura cognoscunt modo daemones quam prius cognoverunt.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod non sunt privati cognitione rerum in proprio genere. Sed est duplex cognitio rerum in proprio genere: una, quae data fuit a principio, cum res in propriis generibus erant creatae; alia, quae augetur per experientiam temporum. Prima vero duplex est: una est naturalis sive cum natura primitus instituta; altera vero ex gratia. Cognitio autem vespertina dicitur illa quae est cognitio rerum in proprio genere ex gratia: et secundum hunc modum habuerunt boni angeli cognitionem rerum in proprio genere. Alio vero modo habuerunt cognitionem rerum in proprio genere angeli ex suo primo statu. Tertio vero modo sibi acquirunt mali angeli cognitionem.

[Ad obiecta]: 1. Cum ergo obicitur quod cognitio rerum in proprio genere fuit vespertina, hoc intelligitur de cognitione appropriata bonis angelis; si autem loquimur de cognitione alia, illa habet remanere in damnatis. Si vero communiter accipiatur cognitio vespertina, nihil prohibet malos angelos habere cognitionem vespertinam, et tunc non distinguuntur a bonis nisi in hoc quod boni habent cognitionem matutinam, mali vero ea privantur. Et secundum hunc modum cognitio vespertina non esset data bonis angelis post divisionem lucis a tenebris.

2. Ad aliud dicendum quod nihil prohibet uno modo cognitionem rerum in proprio genere crescere in daemonibus. Illo vero modo non crescit, quo cognitio rerum in proprio genere dicitur cognitio generum vel specierum; sicut enim non augetur numerus generum aut specierum, sed idem est modo qui fuit a principio, ita nec crescit cognitio. Sed individuorum in generibus et speciebus contentorum potest crescere cognitio et effectuum qui procedunt ex coniunctionibus rerum diversis. Si autem poena aliqua dicitur in eis ratione cognitionis rerum in proprio genere, hoc non est quia pauciora cognoscant, sed quia non ita clare cognoscunt.

PrevBack to TopNext