IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 1, M. 2, C. 3
IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 1, M. 2, C. 3
DE PRIVATIONE COGNITIONIS DAEMONUM QUANTUM AD VIRTUTES.
ARTICULUS I.
Utrum daemones possint cognoscere virtutes.
Videtur enim quod possunt cognoscere virtutes. a. Cognitio enim virtutum potest esse per se vel per suos actus; per se autem virtutes cognoscere non possunt, cum virtutes eis non insint; per actus autem cognoscere possunt: actus enim virtutum aliquando mediante corpore fiunt; sed ea, quae fiunt per corpus, possunt cognosci a daemonibus; ergo et actus virtutum et ipsae virtutes mediantibus actibus.
b. Praeterea, dicit Augustinus quod ipsas cogitationes per se non cognoscunt daemones, sed quibusdam indiciis certum est eas cognoscere; si ergo aeque spirituales vel spiritualiores sunt ipsae virtutes et habent sua indicia, suis indiciis possunt cognosci virtutes: sicut enim cogitationes sunt in mente, ita affectiones sunt in voluntate et multo fortius habent affectiones indicia quam ipsae cogitationes.
Contra. 1. Virtutes secundum essentiam non sunt in daemonibus; ergo per suam essentiam non possunt cognosci.
2. Item, similitudines virtutum non sunt apud eos: similitudines enim a rebus accipiuntur; sed ipsae virtutes, sive in angelis bonis sive in hominibus, non formant suas similitudines in daemonibus nec daemones habent potestatem accipiendi, cum ratione status peccati sint, inferiores; ergo daemones non cognoscunt virtutes per speciem sive similitudinem habitam apud intellectum; non ergo cognoscunt virtutes.
3. Item, dicit Augustinus, Super Genesim: "Si daemones virtutescernerent in ipsis hominibus, non tentarent, sicut illam in Iobnobilem ac mirabilem patientiam proculdubio siposset diabolus cernere, nollet a tentato utique superari". Eadem autem est ratio de aliis virtutibus; ergo daemones non cognoscunt virtutes in hominibus, multo fortius nec in angelis sanctis ; ergo non cognoscunt virtutes.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod cognoscere virtutem dicitur multipliciter. Est enim quaedam cognitio virtutis per suam essentiam et est quaedam cognitio virtutis per suum effectum et est quaedam cognitio virtutis per suam speciem et est quaedam cognitio virtutis per privationem. Cognitio virtutis per privationem et per effectum potest esse in daemonibus, cognitio autem per essentiam vel per speciem sumptam ex essentia non est in eis.
Ad obiecta 1-2. autem per iam dicta respondendum est quod, licet daemones non cognoscant virtutes per essentiam, cognoscunt tamen per privationem et per effectum.
3. Nec est contrarium quod dicit Augustinus. Intelligit enim de cognitione certitudinali, quae est rei per essentiam, non de cognitione quae est per effectum. Illa enim non est cum certitudine, sed potest sic contingere et potest aliter contingere; cognitio vero quae est per privationem, illa est per certitudinem apud ipsum.
ARTICULUS II.
Utrum privatio huiusmodi cognitionis sit poena in daemonibus.
1. Si enim esset poena in daemonibus, a principio non haberent huiusmodi non-cognitionem ; sed a principio non habuerunt cognitionem virtutum per essentiam, supposito quod non essent conditi cum gratuitis; ergo carentia huius cognitionis non est poena in eis: quod enim a principio est eis datum, non cedit in poenam, cum nulla praecesserit culpa.
E contra, videtur quod sit poena in eis. a. A principio enim potuerunt virtutes cognoscere per essentiam, nunc autem non possunt; ergo defectus huiusmodi cognitionis est poena apud eos, cum illud sit defectus cuiusdam perfectionis ad quam nati sunt.
[Solutio]: Ad quod patet responsio ex praemissa distinctione. Est enim cognitio virtutum per effectum, et ista cognitio potuit esse a principio, cum natura erat bene instituta, et potest esse adhuc, cum natura sit corrupta. Cognitio autem, quae est per essentiam, illa potuit esse a principio in ipsis angelis qui postea ceciderunt, sed nunc non potest esse. Licet ergo a principio non habuerint cognitionem virtutum per essentiam, hoc supposito quod non sint conditi in gratuitis, non tamen fuit in eis poena, sed modo carentia ista efficitur eis poena: per peccatum enim meruerunt ut carerent ipsis virtutibus et cognitione virtutum per essentiam.