Text List

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 1, M. 3, C. 1

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 1, M. 3, C. 1

UTRUM POENA VERMIS SIT IN DAEMONIBUS.

Ad primum sic: videtur quod poena vermis sit in daemonibus. a. Habent enim conscientiam peccatorum suorum et ex hoc affliguntur et irremediabiliter cruciantur; sed ex iis accipitur ratio vermis conscientiae, secundum quod dicit B. Bernardus, Ad Eugenium: "Vermis ille innatus est conscientiae per peccatum et haeret firmiter nequaquam avellendusnec cessat rodere". Cum ergo haec sint in daemonibus, erit vermis conscientiae in daemonibus.

b. Praeterea, per contrarium potest argui. Sicut enim gaudium in conscientia est ipsis bonis angelis, ita poena in conscientia ipsis impiis; sed in bonis est huiusmodi gaudium; ergo in malis est huiusmodi poena; haec autem est poena vermis; ergo in daemonibus est poena vermis.

c. Item, angelus peccans, cum sit nobilioris status in naturalibus quam homo, non est nobilioris conditionis cum peccat; sed homo, cum peccat, incidit in triplicem poenam: respectu Dei, cuius visionis carentiam habet; respectu sui, ratione cuius habet vermem conscientiae de peccatis; respectu eius quod exterius est, ratione cuius habet afflictionem gehennalem. Angelus ergo malus similiter habebit hanc triplicem poenam, cum sit ad unamquamque possibilis.

d. Praeterea, cognitio peccatorum non deletur apud spiritum peccantem nisi per poenitentiam; sed poenitentia non est in angelis malis; ergo cognitio peccatorum remanentium in eis cedit eis in afflictionem; sed cognitio peccatorum cedens in afflictionem est vermis; ergo vermis conscientiae est in daemonibus.

Contra. 1. Dicitur in Glossa super illud Eccli. 7,19: "Vindicta carnis impii ignis et vermis": "Vermis est sera scelerum poenitentia, quae in tormentis conscientiam peccatorum mordere non cessat". Sed sera poenitentia scelerum non est in daemonibus; ergo vermis conscientiae non est in eis.

2. Item, Ioannes Damascenus: "Conscientia est lex mentis nostrae, quae repugnat legi carnis". Sed vermis est in conscientia; cum ergo conscientia mentis vel spiritus repugnans legi carnis non sit in daemonibus, non erit conscientia in eis; ergo nec vermis conscientiae.

3. Item, dicitur ad Rom. 2, 15: "Testimonium reddente illis conscientia cogitationum" etc. Sed istud testimonium non est in angelis malis, cum iam damnati sint; ergo vermis conscientiae, qui provenit ex testimonio huiusmodi conscientiae, non est in damnatis; ergo non est in ipsis daemonibus.

4. Item, conscientia est ex duplici scientia: hoc enim designat nomen conscientiae; est enim cognitio faciendorum vel non faciendorum et collatio ad particularia. Si ergo collatio cum particularibus non est in angelis, cum non utantur ratione secundum proprietatem rationis, non erit, conscientia proprie dicta in angelis.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod vermis conscientiae est in angelis malis, sed non secundum omnem actum, sed secundum illum actum qui competit eis.

[Ad obiecta]: 1. Ad obiectum autem in contrarium dicendum quod illud quod dicitur in Glossa super illud Eccli. 7,19 quod "vermis est sera scelerum poenitentia", non intelligitur de verme qui est in daemonibus, sed de verme secundum quod est in hominibus malis iam damnatis, de quibus dicitur Sap. 5,3: "Tunc dicent intra se, poenitentiam agentes et prae angustia spiritus gementes".

2. Ad secundum dicendum quod est conscientia quae est lex intellectus, quae dictat quid est faciendum et quid non: et secundum hunc modum conscientia potuit esse in angelis. Conscientia autem, prout est lex mentis repugnans legi carnis, in hac ratione non est in angelis, sed hoc non est nisi secundum quemdam actum: conscientia enim habet multiplicem actum; actus autem iste est in hominibus, ubi est ista repugnantia: ante enim lapsum hominis fuit conscientia in ipso, et tunc non erat repugnantia legis mentis respectu legis carnis; unde non est de essentia ipsius conscientiae huiusmodi actus. Unde, licet conscientia secundum huiusmodi actum non sit in daemonibus, nihilominus tamen vermis conscientiae, qui attenditur secundum remorsum peccatorum in ipso spiritu permanentium, est in illis.

3. Ad tertium dicendum quod, licet iam damnati sint, nihilominus adhuc quantum ad aliqua peccata damnandi sunt, et quoad illa testimonium reddit conscientia contra illos, prout dicitur Sap. 4,6: "Ex iniquis omnes filii qui nascentur testes erunt nequitiae".

4. Ad quartum dicendum quod, licet conscientia in homine: sit ex collatione duplici, in angelis tamen non est secundum omnem modum. Est tamen in angelis malis collatio universalis, quod est in mente, ad particularia, ut cum peccant secundum rationem universalis in mente, dicatur esse peccatum, et secundum hoc sunt remorsus conscientiae vel in faciendo vel in iam facto.

PrevBack to TopNext